XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
1. Mysticos intro scripturarum campos,
Carpere flores aptos symphoniae,
Iesu benigne, per quam veneraris
A me gaudenter.
2. Eterna patris, o Christe, sophia,
Per quem creavit sapienter cuncta,
Iubare tuo intellectus mei
Dirige gressum.
3. Sunt nam profunda, mira quoque verba
Eloquiorum sacra divinorum,
Quae, Deus alme, revelentur mihi
Gratia tua.
4. Sanctorum Deus, virtus atque vita,
Tibi solenne resonabo carmen,
Famuli tui veniam precantis
Suscipe vota.
5. Impetret mihi virgo gloriosa
Amoris tui flammam, quae obscuras
Scelerum pellat tenebras a mente
Te collaudantis.
6. Alme redemptor generis humani,
Votis precantum hac te melodia
Aurem inclina tribuens, quod optant,
Corde benigno.
7. Summus hoc pater, tecum hoc sacratus
Praestet amborum, pie Christe, flatus,
Cum quibus regnas Deus unus omni
Iugiter aevo.