APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
CAPITULUM XV.
De disciplina circa divinum officium in choro .
1. Ad disciplinam in divino officio, cum in ecclesia dicitur, observandam reverentia specialis, diligentia quoque et honestas praecipue requiruntur.
Reverentia quidem tam interior quam exterior est habenda: interior, ut cum timore et humilitate, tanquam Deo visibiliter praesente, psallamus. De hoc ait beatus Benedictus : " Ubique, inquit, credimus divinam esse praesentiam, maximo tamen hoc sine dubitatione aliqua credimus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timori. Consideremus, qualiter oporteat nos in conspectu Divinitatis et Angelorum eius assistere, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae ".
Boverentia exterior in hoc attenditur, ut devote inclinetur, et quando standum fuerit, stetur ; fiat etiam prostratio, quando fuerit facienda, de quorum disciplina infra tangetur. Est et reverentiae ut in officio ad ea quae more agente singulariter unus dicit, puta collectae, versiculos et alia quaeque hujusmodi, caput nudet ; nempe quae ab uno dumtaxat in ecclesia de more dicuntur, nudato capite etiam habent dici extra chorum. Orandum est, secundum Apostolum , capite non velato, saltem ubi aliquid solemni distinctione profertur. Nudi quoque reverentia capitis vel verticis devota quaedam in officio veneramur. Verum irreverens quisque nec solemnia nec alia devota discernit.
2. Diligentiam in officio probat strenuitas quaedam prudensque sollicitudo, habens circa necessaria providentiam et contra impedimenta cautelam. Strenuitas corporis inertiam fugat torporis, dormitationes, quas pigredo immittit , non patitur; quippe
Intenta supplicatio Dormire cor mundum velat.
Dormitatio in officio tunc maxime imputatur et omissi dicitur restitutione officii redimenda, quando manum in sinu tenendo, vel segniter appodiando ei occasionem quis praestat, aut surrepentem eam viriliter non repellit.
8. Providentia respectu rerum providendarum et dicendarum attenditur, ut videlicet libri et alia ad officium necessaria praeparentur tempore opportuno: legenda quoque et cantanda, studiose ante praevisa, quando et quomodo sint dicenda, dicantur. Debitus legendi et cantandi modus est, ut nec nimium festinetur nec nimia fiat aut inacqualis protractio, sed cum pausantibus statim pausetur, ut vox unius vix inter alios discerni possit.
4. Cautela denique est necessaria, ut eorum quae divinum impediunt officium, occasiones vitentur. Eapropter, dum officium quis dicit, non debet studere, aut per alios libros respicere, aut alicui quae vitari possit occupationi vacare sive in lampadibus praeparandis, sive in quibusdam aliis, quae usque post officium commode differri possunt. Indignum quoque in divino officio venandis vermiculis et mactandis intendere, quibus palam in oratorio digitos aut ligna foedare frons inverecunda non metuit.
5. Honestas in choro in exteriorum actuum gravitate, 1 in corporis decenti et uniformi dispositione accipi potest.
-Sane in populo gravi laudatur Deus - Gravitas autcm inquietudinem, dissolutionem et tumultum excludit.
Inquietudo in motu membrorum inordinato consistit sive capitis in circuuiagondo, sive oculorum in circumspiciendo per chorum vel alibi
ad librum potius pro psalmis etiam usitatis tenendi, vel ad terram pro vagis arcendis respectibus mentis non mediocriter vagationem causantibus urgendi sunt
sive manuum in fricando, vel volvendo librorum folia curiose, vel aliud superflue faciendo; sive pedum in discurrendo, ut si quis oratorium frequenter exeat, aut per chorum frivolis occasionibus inventis discurrat. Tunc enim etiam utilia sunt aliquoties differenda propter vitationem discursus.
6. Dissolutio vero non solum in verbis aut risu, quibus in choro vanissimum est dissolvi, verum etiam in cantu considerari potest, ut si quis, punctos in nota nunc diminuens, nunc pro suo libitu addens, vocem muliebriter frangat, aut in falsetum extollat, quod est cunctis et maxime novis Fratribus omnino impertinens. Nunquam in choro altius ceteris cantent, sed communem psallentium vocem teneant. Ridiculum etiam, si altiori ceteris voce quis cantans, post dictionem vel syllabam ab illa vocis altitudine recidens, vel eam per interpolationes resumens, non continuet quod incepit.
7. Tumultus in choro per vocis susurrium, per im-portunitatcm spuendi seu exscreandi et per impetuosam elevationem vel depositionem sedilium fieri solet. Quam turpe sit in choro susurrium, palam est ; nescit tamen indisciplinatus et levis lubricam linguam a sibilis vel mussitationibus cohibere. Vitanda quoque est in conventu seu congregatione oratio sibilosa. Inepta namque oratio, quae una plures, et saepe deterior impedit meliores.
Est etiam caute vitandum, ne, dum singulariter aliqua dicuntur in choro, ut sunt collectae, capitula, lectiones, notabilis spuendo vel exscreando sonitus fiat, usque dum capitula ipsa, collectae vel lectionis periodus compleatur. Circa hoc etiam, dum praedicatur aut legitur, similis est opportunitas observanda.
Sedilia vero debent non passim cum pede, sed cum manu elevari et caute deponi, ne aliquis ex hoc sonitus in domo Dei audiatur. Congrue tamen lectionem vel epistolam incepturus exspectet, quousque, consedentibus Fratribus, sedilium, si quis fuerit, tumultus quieverit.
8. Ad haec, honesti Fratres in corporis dispositione decenter et uniformiter sint in choro: decenter quidem sine vaga dispositione vel turpi: vaga, ut, quando chois, nun ingressi, intrante vel astante conventu, nunc segniter resident, nunc stantes quidem hac et illac membrorum ut languentium incongrua quadam exagitatione se gyrant, nunc statuae instar stallo affixi tantum e regione dispositi, velut sui obliti, nec ad altare demissis, ut decet, luminibus, ante inceptum officium oraturi se vertunt, vel alias religiose disponunt, sed, nudato etiam aliquando capite, circumquaque, ut cervus in saltu, vel ruralis in theatro, inordinate gyrovagando respectibus, oculos in advenientium vel coastantium vultus infigunt suoque indisciplinato intuitu collateralium orationem, quam ipsi negligunt, etiam impediunt.
9. Turpis autem erit, si sint ibi molliter aut remisse se in stallis suis, brachiis labiisque resolutis, notabiliter incurvando, aut in partem unam penitus, ut possunt, protenso, in alteram corpore accubando, ita ut lecti mollitiem quaerere videantur ; aut dum, ad altare versi, super lignum, quod stalla dividit, se inclinent, extensione scapularum vel capitis anterioris stalli spatium occupando et tergum ad retro stantem socium protendendo ; aut dum sedent, pedes suos usque ad scabellum formae contiguum licentius extendendo. Notabilis tibiarum extensio vel dilatatio , dum sedetur, minus honesta est. Indecens ergo, quae vaga et turpis est dispositio, immo deformitas, utrobique, sed maxime in Dei officio, conventu assistente, vitanda. Honestos enim per omnia exigit mores conventualis honestas.
10. Uniformitas est in prostratione et inclinatione specialiter, quamquam et in aliis generaliter, observanda: in prostratione, ut non alius subtus formam chori, et alius super sedile, sed omnes supra dictam formam uniformiter se prosternant, et operto capite silenter orent, ne impediant circumstantes, manu ad genas accubitando nunquam applicata, aut brachiis extra eandem formam extentis, sed super istam honeste et humiliter dispositis.
11. In inclinatione, ut uniformiter apud omnes sit tempestiva, devota, sufficiens et honesta. Tempestiva quidem, ut inclinaturus surgendo et elevando sedile, tempus vel paululum inclinationis praeveniat, ut verbi causa, quando post psalmum fuerit inclinandum, versus ultimi fine iam accedente, surgatur, quatenus deinde libere inclinetur , vel certe inclinationem sedis aptatio subsequatur.
In inclinatione vero debet devotio apparere, ut fiat humiliter et profunde. Non est devoti, sed pigri , rigido stante corpore, tenui motu capitis inclinare. Est enim corpus, depressis aliquantulum renibus, ne capiti coaequetur, adeo demittendum, ut ipsum fere super genua, brachiis interpositis, reclinetur; alioquin inclina, si nosti, facilius, humiliter tamen et profunde. Extra chorum tamen et aliquando forte in choro, in officio plane et sine cantu dicto , minor sufficere poterit inclinationis profunditas, fiunt qui, culpabili admodum remissione traducti, hunc reverentias cultum Domino subtrahentes, evacuant, dum aut resident prorsus usque post factam memoriam Trinitatis, aut tunc etiam surgunt et sedili elevando intendunt, quando fuerat inclinandum, aut ex negligentiae vitio non inclinant. Quanti tamen sit haec noxa detrimenti , beata Dei Genitrix seniori cuidam in choro psallentium Fratrum indicasse refertur, quae inclinantibus ad sanctae memoriam Trinitatis anum ipsa Filium singulis offerebat, quendam vero minime inclinantem, verso ab eo vultu, velut hac gratia indignum pertransibat.
12. Sufficiens etiam seu perfecta debet esse inclinatio , ut ab ea citius debito non surgatur. Honor enim, qui Patri et Filio, est et Spiritui sancto exhibendus .
Honestas quidem in corporis, manuum et habitus decenti dispositione consistit; et quantum ad habitum, maxime ut caputio caveatur, ne operta fronte super oculos defluat inclinatis. Proderit ad uniformitatem servandam de communi officio notitiam habere. Pulcra valde uniformitas in congregatione et conventu Fratrum, ubi debent et mores et animi convenire. Unanimes uniformitas decet, quae in moribus plurium unitiva uniformes ordinat et decorat.