Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De natura corporali quantum ad operari et influere.
Quantum vero ad operari hoc tenendum est de natura corporea, scilicet quod caelestia influunt in terrestria et elementaria quantum ad distinctivam
significationem temporum, scilicet dierum, mensium et annorum. Sic enim dicit Scriptura , quod sint in signa et tempora et dies et annos. - Influunt etiam quantum ad effectivam productionem rerum genebolium et corruptibilium, scilicet mineralium, vegetabilium, sensibilium et corporum humanorum.
Sic tamen sunt in signa temporum et regimen operationum , ut non sint certa signa futurorum contingentium nec influant super liberum arbitrium per vim constellationum, quam dixerunt aliqui philosophi esse fatum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum in corporibus caelestibus propter proximitatem ad primum principium sit lux, motus, culor et virtus-- lux ratione suae formae et speciei, motus respectu superioris influentis, calor respectu inferioris naturae suscipientis, virtus vero omnibus modis praedictis
cum, inquam, ita sit, caelestia corpora per lumen et motum sunt in distinctiones temporum, scilicet diei, secundum lucem solis et motum firmamenti ; mensis, secundum motum lunae in circulo obliquo ; anni, secundum motum solis in eodem circulo: temporum vero, secundum varium planetarum motum, distantiam et concursum, ascensum et descensum, retrogradationem et statum, ex quibus oritur diversitas in temporibus.
Per virtutem autem et calorem influunt ad productionem eorum quae ex elementis generantur, excitando, promovendo, conciliando: ita quod secundum conciliationem contrariorum ab aequalitate remotam influunt in mineralia: secundum conciliationem ab aequalitale minus longinquam, in vegetabilia; secundum conciliationem aequalitati proximantem, in sensibilia: secundum vero conciliationem aequalem, in corpora humana, quae disposita sunt ad nobilissimam formam, quae est anima rationalis ;ad quam ordinatur et terminatur appetitus omnis naturae sensibilis et corporalis, ut per eam quae est forma, ens, vivens, sentiens et intelligens, quasi ad modum circuli intelligibilis reducatur ad suum principium, in quo perficiatur et beatificetur .
Et quoniam in illud tendit per liberum arbitrium, ideo quantum ad arbitrii libertatem praecellit omnem virtutem corporalem: ac per hoc cuncta nata sunt sibi servire, nihil autem sibi dominari habet nisi solus Deus, non fatum seu vis positionis siderum.
Et propterea indubitanter verum est, quod sumus finis omnium eorum quae sunt: et omnia corporalia facta sunt ad humanum obsequium, ut ex illis omnibus accendatur homo ad amandum et laudandum Factorem universorum, cuius providentia cuncta disponuntur. Haec igitur sensibilis corporalium machina est tanquam quaedam. domus a summo opifice homini fabricata, donec ad domum veniat non manufactam in caelis ; ut, sicut anima modo ratione corporis et status meriti nunc est in terris, sic aliquando corpus ratione animae et status praemii sit in caelis.