Utrum intellectus et voluntas in Deo, qui dicunt perfectiones absolutas sint idem totaliter, vel distinguantur aliqualiter?
D. Thom. 1. p. g. 14. art. 1. ad. 3. et art. 4. in corp. Aureol. 1. d. 35. p . 1. art. 3. difficul. 2. 3. et 4. Capreol. quaest. 1. art. 2. Ferrar. 1. cont. Gen. c. 50. Gajefan. 1. p . q. 14. art. 5. ubi Vasq. et Snar. et hic in Metaph. disp. 30. sect. 15. Vide Doctorem 1. d. 2. q. 7. g. Dico tunc. et d. 26. q. vn. g. Ad secundam principale, et d. 35. O. un. g. Supposito quod Deus, et in 4. d . 13. q . 1. art. 2. vers . Ex hoc sequitur, et quodlib. 1. art. 1. g. de altero termino, et art. 3. g. Contra ista, et Lichetum ad d. 26. citat.
Quod sint idem totaliter, probo primo sic : si istae perfectiones distinguantur aliqualiter ex natura rei, aut talis distinctio est realis, aut non. Ista propositio fundatur super primo principio, de quo libet est vera altera pars contradictionis, si non est distinctio realis: ergo est secundum rationem. Istam consequentiam probo: quia omnis distinctio vel est secundum esse in anima, vel secundum esse extra animam: si est extra animam, est realis; si secundum esse in anima, est rationis : sed positum est quod non est realis: igitur est rationis. Illam propositionem assumptam ad probationem consequentiae, sci licet quod omnis distinctio vel est secundum esse in anima, et est rationis, vel esse extra animam et est realis, probo sic : Impossibile est passionem, vel illud quod habet modum passionis, esse majoris ambitus quam illud, cujus est passio primo: sed unum et multum: idem et aliud sive diversum ; distinctum et indistinctum, sunt pas siones entis: et omne ens vel est in anima, vel extra animam : si in anima, est ens rationis : si extra, est ens rei: igitur omnis distinctio, vel est secundum esse extra animam, et ita realis: vel secundum esse in anima, et ita secundum rationem : sed tunc ultra, intellectus et voluntas non distinguuntur realiter: ergo distinguuntur secundum rationem tantum, et per consequens sunt totaliter idem ex natura rei.
Secundo probo quod non distinguantur, sic : quae sunt idem realiter et formaliter, sunt totaliter ex natura rei : sed intellectus et voluntas in Deo sunt idem realiter et formaliter: igitur sunt penitus indistincta ex natura rei. Major est nota: minor habet duas partes: prima est, quod sunt idem realiter. Hanc ita probo, quia si distinguerentur realiter: igitur essent distinctae realitates. Istam consequentiam probo, quia sicut indistinctio ad unum, ita distinctio ad multa : sed indistincta re sunt una res, ut sic: igitur distincta realiter sunt multae realitates : falsum est autem quod in Deo sint multae realitates absolutae, quia componerentur in eo: igitur omnia absoluta in Deo sunt idem realiter.
Secundam partem majoris, scilicet quod sunt idem formaliter, probo sic : suppono quod intellectus sit formaliter infinitus, tunc arguo sic : essentia divina ex eo quod sit realiter infinita, est idem realiter cuicumque sibi compossibili; igitur intellectus divinus ex hoc quod est formaliter infinitus, includet formaliter omnem aliam perfectionem, et ita intellectus non distinguetur formaliter a voluntate, nec ab aliqua alia perfectione. Probo eamdem partem minoris ex intentione Augustini 7. de Trinit. cap. 5. dicit enim ibi : Eo sapietis quo Deus, et eo sapiens quo bonus;sed non eo Deus quo Pater. Ex hoc arguo sic : Illam identitatem attribuit sapientiae ratione bonitatis, quam negat abesse respectu paternitatis, sed non identitas essentiae respectu paternitatis est non identitas formalis: ergo identitas quam habet sapientia ratione bonitatis, est identitatis formalis ; sunt igitur idem formaliter intellectus et voluntas.
Item, Augustinus inlib. de gloria . Beatorum, et supplicio damnatorum, dicit quod Sapientiae in Deo, non est magis sapientia quam bonitas, nec bonitas est magis bonitas quam veritas. Ex hoc sic, tanta identitate secundum istam auctoritatem, sunt idem sapientia et bonitas in Deo, quanta identitate est sapientia et bonitas, et per consequens intellectus et voluntas, et reliquae perfectiones absolutae sunt idem totaliter in Deo.
Contra : si intellectus et voluntas sunt idem totaliter ; igitur tanta identitate intellectus est idem voluntati, quanta identitate intellectus est idem sibi ipsi. Hanc probo, quia si non esset idem intellectus voluntati tanta identitate, quanta est idem intellectus sibi ipsi, non esset intellectus idem voluntati totaliter, quia non secundum omnes gradus esset intellectus idem voluntati. Tunc ultra, si intellectus tanta identitate est idem voluntati, quanta intellectus est idem sibi ipsi: igitur quaecumque sunt contradictoria circa intellectum praecise sumptum, sunt contradictoria circa intellectum et voluntatem. Non enim ista contr. dicunt, Intellectus intelligit ; voluntas non intelligit; et tamen ista sunt contradictoria, Intellectus intelligit, et intellectus non intelligit: igitur manifeste sequitur quod non tanta identitate est idem intellectus voluntati, quanta intellectus est idem sibi ipsi, et per consequens intellectus et voluntas non sunt totaliter idem.
Item, si intellectus et voluntas essent idem totaliter, essent idem formaliter, sed non sunt idem formaliter: ergo non sunt idem totaliter. Major est nota. Minorem probo. Quandocumque aliqua duo accepta secundum suas formales rationes in communi sic se habent, quod ratio unius non est ratio alterius, quidquid addatur utrique quod non tollat rationes eorum formales, semper stabit quod ratio unius non erit ratio alterius, nec unum formaliter erit idem alteri; sed intellectus et voluntas accepta secundum suas formales rationes in communi sic se habent, quod in formali ratione intellectus non includitur voluntas ; igitur per nullum additum utrique, dummodo illud non tollat formales rationes ipsorum, dicetur intellectus esse formaliter idem voluntati, nec e
contrario ; sed infinitas addita intellectui et voluntati non tollit rationem intellectus et voluntatis: igitur quantumcumque in Deo sit intellectus infinitus et voluntas infinita, nihilominus tamen semper stabit quod intellectus non erit voluntas formaliter.
Item impossibile est quod oppositi modi principiandi possint competere principia simplici, et renitus indistincto : sed principiape naturaliter et libere sunt oppositi modi principiandi: igitur impossibile est illud principium principiare istis modis oppositis : sed intellectus principiat naturaliter, voluntas libere: igitur intellectus et voluntas in Deo non sunt idem totaliter.