CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(x) Ad quaestionem, etc. Respondendo ad quaestionem primo praemittit aliqua. Deinde ostendit propositum, videlicet quod sit homini pro statu isto volenti beatificari, necessaria aliqua doctrina supernaturalis. Primo ergo praemittit distinctionem potentiae naturalis, violentae et neutrae. Naturalis, si naturaliter inclinetur potentia. Violenta dicitur, si sit contra inclinationem naturalem, ut patet de gravi extra centrum. Et neutra, si neque inclinatur ad istam formam neque ad oppositam, sicut superficies non magis inclinatur ad albedinem quam ad nigredinem, imo nullam naturalem inclinationem habet ad hujusmodi accidentia. Materia vero prima dicitur potentia neutra, et tamen inclinatur naturaliter ad omnes formas substantiales; de qua naturali inclinatione materiae primae, patebit infra d. 1. q. 1. Et de naturali inclinatione absolute, quae opponitur violento, vide Doctorem in 2. d. 18.
(y) In hac autem comparatione, etc. Dicit Doctor quod comparando receptivum ad perfectionem, ad quam est in potentia receptiva naturali, vel ad perfectionem, ad quam est in potentia neutrali, vel ad illud ad quod nullam habet inclinationem naturalem; nulla est ibi supernaturalitas, cum ex natura sua sit in potentia receptiva ad hujusmodi, et sic intellectus, ut comparatur ad quamcumque cognitionem, ad quam est in potentia receptiva, nulla est ibi supernaturalitas. Habet enim naturalem inclinationem ad omnem cognitionem , cum cognitio quantumcumque minima, sit perfectio intellectus et qualia tas absoluta, ut probat Doctor in Quodl. q. 14. Sed supernaturalitas attenditur ex comparatione ad agens, ita quod illa perfectio dicitur supernaturalis, quae nullo modo potest causari ab agente naturali. Et agens naturale pro nunc est omne aliud a Deo, et per consequens omnis perfectio, quae subest causalitati agentis naturalis, dicitur naturalis, ut ly naturale distinguitur contra supernaturale.
(z) Pro statu autem isto. Hic dicit Doctor quod intellectus possibilis est tantum natus moveri ab intellectu agente et phantasmate, et sic sola illa cognitio est naturalis, quae ab istis agentibus imprimi potest. Et quomodo pro statu isto dicuntur phantasmata movere intellectum, patebit infra d. 3. q. 1. 2. et 3. ubi hoc diffuse declarabitur. Phantasmata enim tantum movent intellectum possibilem, causando in eo partialiter tantum speciem intelligibilem. Non enim movent ad cognitionem alicujus objecti, ut docet Doctor 1. d. 3. q. 7. et q. 15. Quodlib. Et quod dicit de intellectu agente, verum est quod ad causationem speciei intelligibilis, una cum phantasmate concurrit, ut patet a Doctore infra d. 3. q. 6. et penult. et nullo modo concurrit intellectus possibilis, ut patet a Doctore in q. 15. Quodlib.
(a) Virtute autem istorum, scilicet intellectus agentis et phantasmatis. Ex hoc apparet quod pro statu isto, nec via naturali, nec supernaturali, (loquendo de communi lege ) habemus notitiam incomplexam, distinctam de aliqua substantia; nec de substantiis separatis ; nec de materia prima ; nec de aliquo singulari sub ratione singularitatis, quia virtute phantasmatis habetur tantum cognitio eorum, quae essentialiter vel virtualiter includuntur in sensibilibus, quorum tantum habemus phantasmata. Modo nulla substantia movet intellectum nostrum a 1 sui cognitionem, ut probat Doctor dist. 3. quaest.3. Et ultra, de substantia habemus tantum conceptum, qui essentialiter continetur in aliquo sensibili, ut probat Doctor ibidem: et hoc idem de materia prima, nec de aliquo singulari, habemus conceptus distinctos sub ratione singularitatis, ut ipse probat in 1. Metaphys. suae, quaest. 15. Tantum ergo illa complexa pro statu isto cognoscuntur, quae virtute phantasmatum et intellectus agentis habentur, et sunt omnia sensibilia in se, et omnia essentialiter et virtualiter contenta in eis.
(b) Et ideo licet Deus. Dicit Doctor quod quamvis ex speciali privilegio possit revelari alicui simplex notitia et distincta Deitatis, ut in raptu aliquo, non tamen hoc est secundum communem legem, quia fides est proprie de complexis nobis revelatis, quorum termini possunt fieri nobis noti, virtute phantasmatum et intellectus agentis, ut infra patebit, in quaest. de Subjecto Theologiae, in illa scilicet quaestione : An Theologia sit de omnibus. Et quando revelatur nobis hoc complexum : Deus est trinus et unus, non habemus notitiam simplicem Deitatis, et incomplexam et distinctam, sed tantum cognoscimus per revelationem quod est aliquod ens, quod nominamus Deum, quod est trinum et unum.
(c) Utrum autem post primam traditionem. Doctor in 3. dist. 23. docet quomodo aliquis naturaliter potest assentire articulis fidei revelatis, et in quaest. 14. Quodlib. Et sic isti articuli fidei dicuntur supernaturaliter traditi, quia tantum per revelationem divinae voluntatis.
(d) Aliter etiam potest dici supernaturalis. Doctor declarat quomodo cognitio revelatorum necessariorum potest aliter dici supernaturalis, ex hoc quod supplet vicem objecti supernaturalis. Nam essentia divina ut cognita, nata est facere vel causare notitiam hujus complexi: Stetis est trinus et unus, quia (ut declarat Doctor, in q. de subjecto Theologiae ) notitia Theologica habens eviJentiam ab objecto, habet evidentiam ab illo primo noto; et sic si essentia divina esset in se cognita ab aliquo intellectu, tunc ut sic, causaret notitiam hujus complexi: Deus est trinus et unus, saltem quantum est ex parte sua, comparando illam ad intellectum, quem potest suo modo movere, qui est solus intelle:tus divinus, ut declarat Doctor in Quodl. q. 14. Et forte etiam diceretur quod notitia essentiae divinae, causata a voluntate divina, non causaret immediate notitiam alterius. Sed hoc reservo declarandum in q. 15. Quodlib. Notitia ergo hujus : Deus est trinus et unus, diceretur supernaturalis, quia esset solum a voluntate divina, quae sola supplere potest vicem essentiae divinae, non in ratione objecti intelligibilis, quasi haec propositio cognoscatur per voluntatem divinam, ut primo cognitam, sed sic dicitur supplere, quia immediate causat talem notitiam.
Deinde declarat Doctor quod aliquando perfecte supplet, aliquando imperfecte. Perfecte contingit dupliciter. Uno modo abstractive,alio modointuitive. Nam si causat distinctam cognitionem hujus complexi: Deus est trinus et unus, loquendo de cognitione abstractiva, tunc perfecte supplet, quia entitas vel cognitio distincta subjecti illius complexi, in quocumque intellectu causaret partialiter, saltem remote notitiam hujus complexi : Deus est trinus et unus, loquendo de intellectu, quem posset movere. Vel si Deus esset praesens in aliqua specie intelligibili, ipsum distincte repraesentante in ratione objecti intelligibilis, ut videtur ponere Doctor in 2. d. 3. q. 9. talis species esset partialiter causa notitiae abstractiva distinctae Deitatis, et forte esset causa cognitionis hujus complexi : Deus est trinus et unus, vel saltem Deus ut sic, distincte cognitus, esset causa cognitionis talis complexi in illo intellectu, et sic voluntas divina causando talem notitiam distinctam, vel speciem intelligibilem distincte repraesentantem Deum sub ratione Deitatis, in ratione objecti intelligibilis, diceretur perfecte supplere vicem objecti supernaturalis. Secundo modo dicitur perfecte supplere vicem objecti supernaturalis in cognitione intuitiva, quia essentia divina ut in se intuitive cognita, quantum est ex parte sua, nata esset causare notitiam intuitivam hujus complexi: Deus est trinus et unus. Si ergo voluntas divina immediate causaret notitiam intuitivam ipsius Deitatis, vel notitiam complexam intuitivam hujus : Deus est trinus et unus, diceretur perfecte supplere, imo perfectissime, vicem objecti supernaturalis. Tertio, potest dici supplere imperfecte vicem objecti supernaturalis, ut quando causat in aliquo cognitionem confusam hujus complexi : Deus est trinus et unus, quia tunc talem notitiam causaret, qualem objectum, si esset in se praesens vel in specie intelligibili non causaret ; nam ut sic, tantum natum esset causare notitiam abstractivam sui distinctam. Si vero esset in se praesens, natum esset causare notitiam intuitivam distinctam.
(e) Pro quanto igitur, etc. Supplet quidem imperfecte, semper intelligendo modo praeexposito.
(f) Nec veritatum talium, etc. Dicit quod voluntas divina non posset supplere vicem objecti inferioris, puta entis creati, respectu haium veritatum. Patet, quia in hoc dicitur supplere vicem objecti perfecte, quando causat talem notitiam, qualem ipsum objectum natum esset causare, si esset in se praesens vel in specie intelligibili ; vel dicitur supplere imperfecte, quando non causat notitiam ita distinctam qualem tale objectum si esset in se praesens vel in specie intelligibili natum esset causare. Si ergo respectu harum veritatum, potest supplere vicem alicujus objecti inferioris, sequeretur quod tale objectum inferius sive creatum, si esset praesens alicui intellectui in propria existentia, natum esset causare notitiam intuitivam hujus : Deus est trinus et unus ; vel si esset praesens in specie intelligibili distincte repraesentante ipsum, tunc natum esset ut cognitum, causare notitiam abstractivam distinctam omnium veritatum necessariarum de Deo, quod est impossibile ; quia si sic, tunc creatura virtualiter contineret ipsam Deitatem, ut patebit infrad. 3. q. 1. et d.8. et q. 14. Quodl. et in 2. dist. 3 q. 10.
(g) Differentia istorum duorum, etc. id est haec notitia : Deus est trinus et unus, potest dici dupliciter supernaturalis. Primo, quia tantum est ab agente supernaturali. Secundo,quia est ab agente supplente vicem objecti supernaturalis, et si ista duo possent separari, esset manifesta distinctio supernaturalitatis. Si enim notitia haec tantum esset a voluntate divina, non supplente vicem objecti supernaturalis, tunc diceretur supernaturalis tantum primo modo. Et ideo Doctor ponit exemplum in alio, ut puta, voluntas divilia immediate causat in aliquo intellectu notitiam hujus : Homo est risibilis, tunc talis notitia diceretur supernaturalis primo modo, non autem secundo modo, quia tantum suppleret vicem objecti naturalis. Et nota quod primus modus su pernaturalitatis non infert secundum modum supernaturalitatis, sed bene e contra. Primum patet, quia non sequitur, causat talem notitiam immediate supernaturaliter: ergo supplet vicem objecti supernaturalis, non sequitur, ut patet in exemplo de cognitione hujus : Homo est risibilis. Secundum patet, quia bene sequitur, supplet vicem objecti supernaturalis ; ergo causat notitiam supernaturaliter, et sic patet littera.
Dubitatur in hoc quod dicit, quod intellectus possibilis, quacumque cognitione naturaliter perficitur et ad quamcumque naturaliter inclinatur.
Contra, quia si naturaliter inclinatur ad omnem; ergo non magis ad unam quam ad aliam. Consequens est contra Philosophum in Prooemio Met. ubi arguit: Omnes homines natura scire desiderant; ergo maximam scientiam maxime desiderabunt. Probatur consequentia per Doctorem in 4. d. 49. ubi vult quod inclinatio naturalis sit semper necessario et summe, quia non est in potestate inclinantis naturaliter intense vel remisse inclinari, et per consequens sequitur quod si intellectus ita intense inclinatur ad unam et ad objectum illius sicut ad aliam, quod ita perfecte quietatur in imperfecta sicut in perfecta, quia in utraque totus ejus appetitus satiatur habito desiderato.
Respondeo et dico primo, proposito quod de facto non magis inclinetur ad unum quam ad aliud (quia secundum totum conatum inclinatur ad omnia) adhuc diceretur magis inclinari ad perfectius, non accipiendo magis, id est intensius;
sed sic praesentibus duobus, quorum unum sit perfectissimum et aliud imperfectius, prius appeteret perfectissimum et intensissime, quamvis etiam appeteret aliud intensissime. Dico etiam, quod si talis inclinatio posset intendi respectu perfectissimi esset in intensissima, et respectu minus perfecti esset minus intensa.
Dico secundo, quod non sequitur aeque intenseappetitunum sicut aliud; ergo aeque quietatur in uno sicut in alio, quia illud perfecte quietat quod est perfecte quietativum, quietatio enim vera se tenet ex parte objecti quietati vi. Quamvis ergo minus perfectum bonum aeque intense appetatur, sicut et perfectum bonum, cum non sit in potestate appetentis magis et minus appetere, non tamen sequitur quod ita in uno quietetur sicut in alio; exemplum de appetitu sensitivo, puta visivo, ita enim intense appetit videre visibile ut 4. sicut visibile ut 8. cum non sit in potestate ejus, respectu cujuscumque visibilis magis et minus appetere, tamen tantum perfecte quietatur in perfectissimo visibili, quia illud natum est perfectissime quietare, sic in proposito. Ad consequentiam Philosophi, debet intelligi ex parte objecti, quia si A ut quatuor est naturaliter appetibile; ergo B ut octo erit magis appetibile, licet ex parte appetentis aeque intense inclinetur ad unum sicut ad aliud; perfectius enim appetibile includit rationem majoris appetibilitatis quam minus perfectum, ideo ex ratione sui est natum magis appeti.
Secundo principaliter dubitatur de isto, scilicet quod supenialuralitas accipitur quando receptivum comparatur praecise ad agens supernaturale. Dubitatur, supponendo quod Angelus potest docere hominem pro statu isto, etiam de articulis fidei, ut patet a Doctore in 2. dist. 11 . Et suppono quod Angelus possit naturaliter cognoscere hanc : Deus est trinus et unus, saltem habita specie intelligibili Deitatis (de qua Doctor in 2. dist. 3 quaest. 9.) sequitur quod Angelus possit docere hominem hanc veritatem, et hoc naturaliter ; ergo ista veritas, Deus est trinus, etc. non erit supernaturalis, quia ab agente naturali, scilicet Angelo docente.
Si dicatur quod etsi Angelus possit illam cognoscere naturaliter, praehabita specie intelligibili Deitatis, non tamen potest illam docere naturaliter, quia non potest causare in intellectu nostro pro statu isto immediate aliquam cognitionem alicujus mere intellectualis, ut patet a Doctore in 2. dist. 11.
Dico quod hoc parum valet, quia etsi hoc non possit, tamen non potest negari quin possit docere per aliqua signa, ut docet Doctor ubi supra. Secundo arguitur, quia non videtur quod supernaturalitas praecise sumatur in comparatione ad agens supernaturale, quia dicit Doctor in quaest, praesenti, quod intellectus noster fit proportionatus supernaturaliter, et per aliud in ratione moventis, et per aliud in ratione formae; et sic videtur dicere assensum, quo intellectus formaliter assentit illi veritati, sit supernaturalis, et non per comparationem ad agens supernaturale.
Respondeo ad primam instantiam primo, quod Angelus ex puris naturalibus non potest cognoscere illam, ut patet a Doctore q. 14. Quodlibet.
Dico secundo quod etiam posito, quod possit naturaliter cognoscere, adhuc non sequitur quod possit illam docere, quia aliud est causare certitudinem in intellectu viatoris respectu alicujus mere intelligibilis, et aliud est proponere aliqua signa ordinate. Primo modo non posset causare, licet secundo modo. Si dicatur saltem potest causare certitudinem hujus:
Aliquod ens est trinum et unum, quod non est mere intelligibile.
Dico quod etsi posset causare vel docere hominem hanc propositionem : Aliquod ens, etc. non tamen potest causare evidentiam, quia evidentia illius dependet ab aliqua immediata mere intelligibili.
Dico tertio quod etiam posito et non concesso, quod Angelus posset causare certitudinem illius, non tamen sequitur quod possit causare assensum respectu illius, (amen responsio secunda est melior.
Ad secundam instantiam dico, quod nullam includit difficultatem, quia etsi talis assensus dicatur supernaturalis in ratione formae, ista tamen . supernaturaltas est tantum in comparatione ad agens supernaturale ; sed dicitur supernaturalis in ratione formae, ex hoc quod est aliqua forma supernaturalis, quae est quaedam inclinatio informans intellectum, sicuti etiam si aliqua cognitio esset supernaturaliter causata, diceretur supernaturalia per comparationem ad agens supernaturale.