In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Non dari entitatem novam distinctam ab ipsa natura assumpta, quae sit fundamentum unionis ejus ad Verbum. Primo, quia talis entitas esset necessario unita Verbo. Secundo, non esset accidentalis, nec substantialis.
Sed circa (a) istum articulum tertium, est alia dubitatio : an sit aliqua entitas absoluta nova, quae sit proprium fundamentum hujus relationis novae, scilicet dependentiae et unionis ad Verbum, ita quod ipsa posita non posset eam non consequi relatio ejus ad Verbum. Videtur quod sic, quia alias mutatio esset primo ad relationem et a relatione, quia si Verbum dimitteret illam naturam absolutam assumptam, relatio unionis non esset, et, per te, nullum absolutum novum esset ergo mutatio primo esset a relatione. Similiter si assumeret naturam modo personatam in Petro, si non oporteret aliquod novum absolutum advenire ad hoc ut personaretur a Verbo, primus terminus hujus mutationis esset relatio nova, sed consequens istud esset contra Philosophum 5. Phys. In ad aliquid non est motus, nec mutatio.
Contra etiam per rationem, quia relatio non videtur esse nova, nisi aliquod absolutum sit novum in altero extremo ; si enim aliquid omnino eodem modo se habet in se, ergo ad quodlibet alterum; nihil autem est novum in Verbo in se, nec in natura assumpta, nisi sit aliquod absolutum novum ; ergo tale absolutum novum oportet ponere.
Sed oppositum (b) videtur probabilius, quia illud absolutum esset necessario unitum Verbo, ita quod sicut incompossibile est illam unionem esse, et non esse ad Verbum ut ad terminum, ita incompossibile esset illud absolutum, quod est necessarium fundamentum unionis, esse non unitum Verbo ; nulla videtur talis entitas absoluta in creatura.
Praeterea, talis entitas absoluta, quae esset proprium fundamentum unionis ad Verbum, aut esset accidentalis aut substantialis. Non accidentalis, quia natura substantialis videtur personabilis in se, loquendo de natura intellectuali, inquantum scilicet est prior omni accidente ; igitur sic quando personatur in alio, videtur personari ut prior omni accidente, et ita nullum accidens est propria ratio personationis illius, et per consequens nec istius unionis. Si substantialis, non potest dici quod illa sit aliqua res alia ab illa, quae potest esse in persona creata, quia tunc aut materia aut forma aut substantia composita esset in Christo secundum humanitatem, qualis nulla ejusdem rationis esset in alio homine ; esset igitur entitas substantialis, eadem tantum materiae vel formae, vel substantiae compositae, sed quidquid est idem alicui substantiae, manet manente illa substantia ; igitur natura assumpta non posset dimitti a Verbo manente illa entitate absoluta.