REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum tota natura humana fuit primo et immediate unita Verbo ?
Alens. 3. p. q. 4. m. 5. D. Thom. 3. p. q. 6. art. 2. et 5. D. Bonav. hic art. 3. q. I. Richard. art. 2. quaest. I. et 2. Marsil. dist. 3. q. 3. Palud. q. 2. Snarez tom. I. disp . 16. et 17. Vasq. 3. p. disp. 38. et 39. Gabr. hicq. unic. Scot. q . 2.
Quod non. Damascenus lib. 3. cap. 6. Et ponitur in littera: Verbum assumpsit carnem mediante anima, et idem vult Augustinus, et ponitur in littera.
Item, pars est prior toto ; igitur assumens totum prius assumpsit partem.
Item, prius est a quo non convertitur consequentia ; sed sequitur, totum assumitur, igitur pars assumitur, et non convertitur ; igitur prius pars quam totum.
Item, secundum Damascenum cap. 73. Quod prius assumpsit, nunquam dimisit ; sed certum est quod in morte Christus dimisit totam naturam quantum ad totalitatem, licet non partes, aliter non fuisset ille homo vere mortuus.
Item, quod assumpsit naturam mediante gratia, videtur secundum Augustinum 13. de Trinitate 19. summa gratia mediante, etc.
Oppositum, si non esset tota natura primo assumpta, non esset tantum una assumptio, quia multiplicarentur assumptiones secundum terminos.
Item, quod non mediante gratia sit natura unita Verbo, quia illapsus generalis est immediate a Trinitate, et non mediante aliquo accidente ; igitur illapsus specialis in naturam unitam non erit mediante aliquo accidente.