Ambrosius. Angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur, exemplo feminae sterilis conceptum virgini nuntiavit. Ubi hoc audivit maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo; sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina prae gaudio in montana perrexit: unde dicitur exurgens autem maria in diebus illis abiit in montana. Quo enim, iam deo plena, nisi ad superiora cum festinatione conscenderet? Origenes in Lucam.
Iesus enim, qui in utero illius erat, festinabat adhuc in ventre matris ioannem positum sanctificare: unde sequitur cum festinatione. Ambrosius. Nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones.
Theophylactus.
Propter hoc abiit in montana, quia zacharias in montanis habitabat, unde sequitur in civitatem Iuda, et intravit in domum zachariae. Ambrosius. Discite vos, sanctae mulieres, sedulitatem, quam praegnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam autem quae sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit.
Discite etiam, virgines, humilitatem mariae: venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem; nec solum venit, sed et prior salutavit: unde sequitur et salutavit elisabeth. Decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit, noveritque deferre senioribus. Sit magistra humilitatis in qua est professio castitatis.
Est etiam causa pietatis: quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adiuvetur; maria ad elisabeth; christus ad ioannem.
Chrysostomus super Matth..
Vel aliter celabat quae supra dicta sunt in se virgo, nec cuiquam hominum pandit: non enim credebat ab aliis posse fidem adhiberi mirandis relatibus; immo magis putabat se pati convicia si diceret, quasi volens scelus proprium palliare. Graecus.
Ad solam autem refugit elisabeth: sic enim consueverat propter cognationem, et propter ceteram huiusmodi coniunctionem.
Ambrosius. Cito autem adventus mariae, et praesentiae dominicae beneficia declarantur: nam sequitur et factum est, ut audivit salutationem mariae elisabeth, exultavit infans in utero eius. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates.
Vocem prior elisabeth audivit, sed ioannes prior gratiam sensit; illa naturae ordine audivit, iste exultavit ratione mysterii; illa mariae, iste domini sensit adventum.
Graecus. Propheta enim parente acutius videt et audit, salutatque prophetatum; sed quoniam verbis non poterat, saltat in utero; quod maximum existit in gaudio. Quis unquam novit tripudium nativitate antiquius? insinuavit gratia quae naturae ignota extiterant; reclusus ventre miles agnovit dominum ac regem oriturum, ventris tegmine non obstante mysticae visioni: inspexit enim non palpebris, sed spiritu. Origenes. Non autem antea repletus fuerat spiritu donec assisteret quae christum gerebat in utero; tunc autem et spiritu erat plenus, et resultabat in parente: unde sequitur et repleta est spiritu sancto elisabeth. Non autem dubium est quin quae tunc repleta est spiritu sancto, propter filium sit repleta.
Ambrosius. Illa autem quae se occultaverat et conceperat filium, iactare se coepit, quia gerebat prophetam; et quae erubescebat ante, benedicit: unde sequitur et exclamavit voce magna, et dixit: benedicta tu inter mulieres. Magna voce clamavit, ubi domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Origenes.
Dicit autem benedicta tu inter mulieres: nulla enim unquam tantae fuit gratiae particeps aut esse poterit; unius enim divini germinis parens est unica.
Beda. Eadem autem voce ab elisabeth qua a gabriele benedicitur, quatenus et Angelis et hominibus veneranda monstretur.
Theophylactus. Quia vero aliae sanctae mulieres fuerunt, quae tamen genuerunt filios peccato inquinatos, subiungit et benedictus fructus ventris tui.
Vel aliter intelligitur. Dixerat benedicta tu inter mulieres; deinde quasi interrogante aliquo, quare, subiungit et benedictus fructus ventris tui, sicut dicitur in Psalmo 117, 26-27: benedictus qui venit in nomine domini, deus dominus, et illuxit nobis. Consuevit enim sacra Scriptura et pro quia recipere. Origenes.
Fructum autem ventris dei genitricis dominum dixit: quia nequaquam ex viro, sed ex sola maria processit: nam qui semen sumpserunt a patribus, fructus eorum existunt. Graecus. Solus ergo hic fructus benedictus: quia absque viro et absque peccato producitur.
Beda. Iste est fructus, qui David promittitur: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Severus. In qua parte emergit eutychis redargutio, dum fructus ventris christus asseritur omnis enim fructus est eiusdem naturae cum planta: unde et virginem relinquitur eiusdem fuisse naturae cum secundo Adam, qui tollit peccata mundi.
Sed et qui phantasticam opinionem de carne christi confingunt, in vero dei genitricis partu erubescant; nam ipse fructus ex ipsa substantia procedit arboris.
Ubi sunt etiam dicentes, quasi per aquaeductum christum transisse per virginem? advertant ex dictis elisabeth, quam replevit spiritus, christum fructum fuisse ventris.
Sequitur unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me? Ambrosius.
Non quasi ignorans dicit: scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater domini matrem prophetae ad profectum sui pignoris salutet: sed quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit unde hoc mihi: hoc est qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? Origenes. Convenit autem hoc dicens cum filio; nam et ioannes indignum se sentiebat adventu christi ad ipsum. Matrem autem domini nuncupat adhuc virginem existentem, praeoccupans eventum ex dicto prophetico.
Divina autem promissio duxerat mariam ad elisabeth, ut ioannis testimonium ab utero perveniret ad dominum; ex tunc enim ioannem dominus in prophetam constituit: unde sequitur ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in utero meo. Augustinus ad Dardanum.
Hoc autem ut diceret, sicut evangelista praelocutus est, repleta est spiritu sancto; quo proculdubio revelante cognovit quid illa exultatio significasset; idest, infantis illius venisse matrem, cuius ipse praecursor, et demonstrator esset futurus. Potuit ergo esse ista significatio rei tantae a maioribus cognoscendae, non a parvulo cognitae: non enim dixit: exultavit in fide infans in utero meo, sed exultavit in gaudio. Videmus autem exultationem non solum parvulorum, sed etiam pecorum: non utique de aliqua fide vel religione, vel quacumque rationabili cognitione venientem.
Sed haec inusitata et nova extitit, quia in utero, et eius adventu quae omnium salvatorem fuerat paritura. Ideo haec exultatio, et tamquam matri domini reddita resalutatio, sicut solent miracula fieri, facta est divinitus in infante, non humanitus ab infante; quamquam etiam si usque adeo in illo puero est acceleratus usus rationis et voluntatis ut intra viscera materna iam posset agnoscere, credere et consentire, etiam hoc in miraculis habendum divinae potentiae, non ad humanae tradendum exemplar naturae. Origenes.
Venerat autem mater domini visura elisabeth miraculosum conceptum, quem retulerat Angelus, ut per hoc sequatur credulitas potioris ad virginem manaturi: et ad hanc fidem facit sermo elisabeth, dicentis et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a domino. Ambrosius. Vides minime dubitasse mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beda.
Nec mirum, si dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a matre; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. Ambrosius. Sed et vos beati qui audivistis et credidistis: quaecumque enim crediderit anima, et concipit et generat dei verbum, et opera eius agnoscit. Beda.
Omnis autem anima quae verbum dei mente concepit, virtutum statim celsa cacumina gressu conscendit amoris, quatenus civitatem Iuda, idest confessionis et laudis arcem, penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et caritatis, quasi tribus in ea mensibus valeat commorari.
Gregorius super Ezech.. Simul et de praeterito et de praesenti et de futuro per prophetiae spiritum tacta est, quae et eam promissionibus Angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia redemptorem humani generis in utero portaret, intellexit: et cum omnia perficienda praediceret, quid etiam de futuro sequeretur aspexit.