Chrysostomus in Matth..
Quia hoc quod Angelus ad ioseph dixerat supra humanam cogitationem et legem naturae erat, non solum ex praeteritorum revelatione confirmat quae dixerat, sed etiam ex futuris, dicens pariet autem filium. Glossa. Ut enim non videretur ioseph amplius coniugio non esse necessarius cum conceptio esset facta sine eius auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius conceptui, tamen utilis est procurationi quia ipsa pariet filium, et tunc matri et filio erit necessarius: matri, ut ab infamia defendat, filio, ut eum nutriat et circumcidat; quae circumcisio notatur ubi dicit et vocabis nomen eius iesum. In circumcisione enim solet dari nomen. Chrysostomus super Matth..
Non autem dixit: pariet tibi filium sicut ad zachariam: ecce elisabeth uxor tua pariet tibi filium; quia mulier quae ex viro concipit, marito suo filium parit, quia magis ex illo est quam de ipsa; haec autem quae non de viro conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo. Chrysostomus in Matth..
Vel indeterminate hoc posuit ut ostendat quod eum peperit orbi terrarum universo. Rabanus. Dicit autem vocabis nomen, et non imponens, quia ab aeterno impositum est. Chrysostomus in Matth.. Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia deus est qui nomen desuper per Angelum mittit, nec nomen quodcumque, sed quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud Angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera et promptius fidem accommodamus secundis. Hieronymus.
Iesus enim Hebraeo sermone salvator dicitur.
Etymologiam ergo nominis significat dicens ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Remigius. Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostrae salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum, hoc est in se credentes salvat non tam a visibilibus hostibus quam potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat non armis pugnando sed peccata relaxando. Severianus.
Veniant et audiant qui requirunt: quis est quem maria genuit? ipse enim salvum faciet populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? a peccatis eorum.
Esse deum qui peccata donat si christianis non credis, crede infidelibus, vel Iudaeis dicentibus: nemo potest peccata dimittere nisi solus deus.