Deinde cum dicit, servite: post intellectum convenienter ponit servitutem, quia servitus dei, quae est latria, est professio fidei. Et ideo primo oportet quod credat, et postea confiteatur et serviat: Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem etc.. Dicit autem domino: qui enim servit homini, sufficit ut exterius subjiciatur ei obediendo; sed qui servit deo, oportet quod interius secundum animam subjiciatur ei, bonum affectum habendo: Psal. 61: nunc deo subjecta erit anima mea etc.. Dicit autem in timore, qui sanctus permanet, nec sinit peccare, ut qui stare se existimat, videat ne cadat. Rom. 10. Et notandum secundum Augustinum: quod rex servit deo inquantum homo, in se juste vivendo, sed inquantum rex, leges ferendo contra ea quae sunt contra dei justitiam: unde in hoc Psalmo praefiguratur status ecclesiae: nam a principio reges terrae faciebant leges contra christum et christianos, sed postea condiderunt leges pro christo. Et primum ostenditur cum dixit: astiterunt: secundum ibi, servite domino. Ne autem haec servitus, miseria videatur, addidit: et exultate ei cum tremore. Quia timor domini non est miseriae, sed gaudii: propter quod Lev. 10: respondit Aaron ad Moysen, quomodo possunt placere deo mente lugubri? sed ne ista laetitia praesumptionem haberet vel negligentiam, ideo subjungit, cum tremore, qui est metus subitaneus: Phil. 2: cum metu et tremore vestram salutem operamini. Consequenter monet ad susceptionem, cum subdit, apprehendite: ut nemo vivat ut libet, sed ut decet. Et ideo dicit disciplinam, praecepta et bonos mores, vel adversa quasi praesidium et munimentum: Ps. 17: et disciplina tua etc.. Et ponitur ratio admonitionis, ne quando irascatur: et est duplex ratio: ad evitandam poenam, et ad consequendam gloriam, ibi, beati omnes qui confidunt in eo. Dicit autem: nequando propter patientiam dei, quia in hoc saeculo diu sustinet: Psal. 7: numquid irascetur per singulos dies? dicens: nisi conversi fueritis; quasi dicat, servetis admonitionem ne veniat tempus punitionis. Ne pereatis de via justa, scilicet justitiae et societatis bonorum, quod est valde poenosum his qui dulcedinem justitiae gustaverunt. Littera Hieronymi habet, pereatis de via; non est ibi justa.
Quando enim homo in mundo est, est sicut in via: nam si cadit, potest resurgere. Nec dicitur perire quod reparari potest, etiam quod non cadit de via, sed in via. Sed si perit de via irreparabilis est, job 5. Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
Et ideo dicit cum.