LIBER DE LAPSIS.

 I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divi

 II. Confessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, des

 III. Nemo , fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus

 IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, 046

 V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil

 VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditat

 VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini man

 VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent .

 IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est ac, ne

 X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nas

 XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non 0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caec

 XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terren

 0476A XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? P

 XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, 0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, se

 XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae ti

 XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sace

 XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui pecc

 XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse , aut audet Domini praecepta rescind

 XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum g

 XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus , et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem

 XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, qu

 XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? A

 XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non

 XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen ut nec rogare

 XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam r

 XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus c

 0487B XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam pol

 XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli 0488B facinore constricti, quoniam tamen de ho

 XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest,

 XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis cel

 XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quie

 XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum

 XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec

 XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite , perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, coll

 XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus 0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac

 XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et cont

16. All these warnings being scorned and contemned,—before their sin is expiated, before confession has been made of their crime, before their conscience has been purged by sacrifice and by the hand of the priest,35    By some, the rest of the sentence after this word (“priest”) is placed at the beginning of the paragraph, after the word “contemned.” before the offence of an angry and threatening Lord has been appeased, violence is done to His body and blood; and they sin now against their Lord more with their hand and mouth than when they denied their Lord. They think that that is peace which some with deceiving words are blazoning forth:36    Venditant. that is not peace, but war; and he is not joined to the Church who is separated from the Gospel. Why do they call an injury a kindness? Why do they call impiety by the name of piety? Why do they hinder those who ought to weep continually and to entreat their Lord, from the sorrowing of repentance, and pretend to receive them to communion? This is the same kind of thing to the lapsed as hail to the harvests; as the stormy star to the trees; as the destruction of pestilence to the herds; as the raging tempest to shipping. They take away the consolation of eternal hope; they overturn the tree from the roots; they creep on to a deadly contagion with their pestilent words; they dash the ship on the rocks, so that it may not reach to the harbour. Such a facility does not grant peace, but takes it away; nor does it give communion, but it hinders from salvation. This is another persecution, and another temptation, by which the crafty enemy still further assaults the lapsed; attacking them by a secret corruption, that their lamentation may be hushed, that their grief may be silent, that the memory of their sin may pass away, that the groaning of their heart may be repressed, that the weeping of their eyes may be quenched; nor long and full penitence deprecate the Lord so grievously offended, although it is written, “Remember from whence thou art fallen, and repent.”37    Apoc. ii. 5.

XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini, et plus 0479B modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt . Pacem putant esse quam quidam verbis fallacibus venditant. Non est pax illa, sed bellum; nec Ecclesiae jungitur qui ab Evangelio separatur. Quid injuriam beneficium vocant? quid impietatem vocabulo pietatis appellant? Quid eis qui flere jugiter et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione, communicare se simulant? Hoc sunt ejusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens vastitas, quod navigiis saeva tempestas. Solatium aeternae spei adimunt, arborem a radice subvertunt, sermone morbido ad lethale contagium serpunt, navem scopulis, ne in portum perveniat, illidunt. Non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec communicationem 0479C tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis 0480A adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum, graviter offensum, longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5).