DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Quae sit proprietas servorum Mariae et Filii, et qualiter nos praeparare debemus ad servitium eorum ?
Viso de causis quare debeamus servire Virgini gloriosae, viso etiam cujusmodi servitia debeamus eidem, viso nihilominus quomodo de singulis membris et sensibus ipsi serviendum sit in praesenti, restat assignare de proprietatibus servorum suorum, quas nisi habuerimus, digne non possumus eidem ministrare. Debent enim qui digne cupiunt ministrare Christo vel matri ejus et caeteris sanctis, ipsos quantum possunt in virtutibus imitari, et saltem a longe currere in odoribus unguentorum suorum : quia sicut dicit auctoritas, venerari sanctos et non imitari, nihil aliud est quam mendaciter adulari. Gregorius super illud Joannis, viii, 46 : Quis eae vobis arguet me de peccato ? " Qui Deum nesciunt, Dei famulos false honorant. Vera enim sanctorum veneratio est vera ipsorum imitatio. Christo siquidem et sanctis multo magis placet imitator devotus, quam laudator otiosus. Et vera laudatio cordis et oris, imitatio est operis. Et tunc veri laudatores sanctorum existimus, si ea sectemur quae et ipsi sectati sunt . " Hieronymus ad virgines, ibi : " Cogitis me, o Paula, etc. Idcirco dilectissimae, amate quam colitis, et colite quam amatis : quia tunc eam vere colitis et amatis, si imitari velitis de toto corde quam laudatis. "
Conditiones servorum Mariae :
Mundus, aromaticus, rectus, devotus, Hebraeus, Compatiens, et congratulans, verax, taciturnus, Fervens, discretus, humilis, pius, atque mo-
des tus, Justus, pacificus, simplex, patiens, et honestus, Atque verecundus, hilaris, zelans, studiosus.
Mundus. Debent esse mundi et immaculati servi et laudatores Mariae : ipsa est enim hortus conclusus, et fons signatus . Nec intrandum est in hortum floridum et deliciosum pedibus lutulentis, nec aqua purissimi fontis sordidis est manibus haurienda. Ad agendum enim de beata Virgine non est nisi mundo corde et purificatis cogitationibus accedendum, ut cum ea dicere valeat servus ejus : In habitatione sancta coram ipso, id est, Filio, vel coram ipsa, scilicet matre, ministravi . Sancta enim habitatio idem est quod munda a terra elevata, et firma conversatio. Habitatio nomen est verbale, et descendit a verbo frequentativo, et significat frequentiam et perseverantiam : ibi enim habito, ubi. frequenter me habeo : et ibi est mea habitatio, ubi frequens est mei habitatio. Qui enim immundi sunt, non ministrant in sancta habitatione. Similiter nec appetentes plus justo terrena, nec conversantes in terra, Coram ipso, vel ipsa ministravi. Hic nota quatuor. Caeleste desiderium, ut ante Deum et matrem ejus sit omne desiderium nostrum, et nostra, conversatio in caelis. Item, coram ipso, id est simpliciter, id est simplici ocelo, non faciens justitiam tuam coram hominibus ut lauderis ab eis, sed nihil aliud quaeras nisi ipsum. Item, coram ipso, id est, strenue : omnia enim aperta sunt oculis ejus : proprium enim est omnis servi etiam pigri, quamdiu praesens est dominus suus, strenue operari. Boetius: " Magna nobis, etc. " Vel, coram ipso, id est, in beneplacito ejus. Item, coram ipso, id est, reverenter coram tanto Domino, et tanta Domina, cum etiam coram dominis terrenis reverenter sui servi ministrent. Ministravi, humiliter, et libenter. Minister quasi minor statu, ministrare quasi minorem stare. Auctoritas : " Si invitus pares, servus es: si libenter, minister, " Ministrare ergo in continua mentis et corporis munditia, est in sancta habitatione ministrare. Coram ipso, id est, in caelo, ut dictum est. Vel, coram ipso, id est, in conspectu ejus, ut scilicet ipsum jugiter adspiciat per rectam intentionem, lucrum vel aliud temporale commodum non intendens : et ita in conspectu ejus active vel passive ut jugiter cogitet se conspici ab Angelis et a Deo. Unde: Beatus qui in sensu cogitabit circumspectionem Dei . Vel, coram ipso, idest, ad honorem ejus, vel ad beneplacitum ejus.
Et nota, quod in tribus his verbis tanguntur fere omnia quae ministris Christi vel Mariae sunt necessaria, ut scilicet ministrent in munditia vel abjectione voluptatum et contemptu temporalium, in patientia adversorum, in desiderio aeternorum, strenue, ferventer, simpliciter, reverenter, humiliter, .libenter, perseveranter. Ecce decalogus ministeriorum
Christi et Mariae. Item, serviamus matri sicut docemur servire Filio. Luc. I, 74 et 75 : Serviamus illi in sanctitate, id est, in munditia. Unde mater dicit cum Filio : Ambulamus in via immaculata, hic discretive, non alius, mihi ministrabat ad beneplacitum meum. Et justitia, ut non credas te ei dare gratuitum, sed reddere debitum dicens : Servus inutilis sum . Coram ipso, non ut ab hominibus velimus laudari. Unde, ad Coloss.III, 22: Non ad oculum servientes. Matth. VI, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In hoc etiam quod dicit, Coram ipso, notatur quod boni stant in conspectu Dei, sicut Elias dicit de seipso, III Reg, xviii, 15 : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, etc, Mali autem retro. Unde : Quoniam pones eos dorsum . Et hoc quia a Domino ignorantur. Omnibus diebus nostris, id est, perseveranter : quia Dominus non vult servum alteri obligatum, sciens quod nemo potest duobus dominis servire . Non est serviendum mundo : quia servientem suum non solum non remunerat, sed etiam in discessu totaliter spoliat. Job. I, 21 : Nudus egressus. Non diabolo, qui quanto affectuosius ei servitur, tanto contra talem gravius exercebitur, sicut dicit Gregorius. Non carni, quae de servitio quod ei fit, non reddit nisi monetam stercorum.
item, Triplex munditia servis Mariae necessaria est, videlicet carnis, quod est abtinere ab omni immunditia exteriori, et ab omni actu illicito, qui posset fieri scienter et vigilando. Est autem immunditia fluxus seminis quocumque attractu vel tactu viri praeter usum foeminae, vel foeminae praeter usum viri, et hoc restricto vocabulo. Large autem sumpto vocabulo immunditia complectitur fornicationem, adulterium, moechiam, ince- stum, sodomiticum, peccatum brutale, et
hujusmodi. De quibuslibet autem immundis his modis vel aliis dicit Apostolus , nam imundi regnum Dei non possidebunt. Voluntatis est abstinere ab omni illicito consensu. Unde, Eccli. xviii, 30 : Post concupiscentias tuas non eas, scilicet eis consentiendo. Cordis abstinere ab illicitis cogitationibus et perversis, quae separant a Deo , imaginationibus, delectationibus, desideriis, recordationibus, titillationibus, consensibus, et hujusmodi : quia sicut dicit Dominus, Matth. v, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam. Item, Dominus, Matth. xv, 19 et 20 : De corde exeunt quae coinquinant hominem .Aromaticus, per fragrantiam bonae opinionis, per exemplum castitatis, pietatis, et humilitatis. Quanto enim ipsa est purior, magis faetet ei luxuriosus. Ipsa enim cum sit apis, fugatur faetore. Eccli. XI, 3 : Brevis in volatilibus est apis. Cum sit mater pietatis, magis faetet ei impius et avarus. Cum sit exemplar humilitatis, plus displicet ei superbus, et sic de caeteris abominationibus vitiorum. Propter hujus fragrantiam dicitur servis suis, Eccli.XXXIX, 17-20 : Quasi Libanus, id est, exemplo Mariae quae designatur per Libanum (unde dicit, Eccli.XXIV, 21 : Quasi Libanus non incisus, etc.) odorem suavitatis habete, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Florete flores quasi Ulium, et date odorem, et frondete in gratiam. date nomini ejus magnificentiam. Ecce quod primo injungit suavem olentiam virtutum, et postea laudes ejus.
Hanc autem fragrantiam debes habere in corde, in ore, in opere. In corde contra faetorem pravorum desideriorum, sordidarum cogitationum, recordationum, titillationum, imaginationum, et hujus-
modi. In ore dupliciter, laudes ejus quae sunt aromatica, et species assidue rumimando, et ad omnes impudicos et detractorios sermones sollicite obturando. In opere et sensibus, ut pro illius honore et tua utilitate abstineas ab omni opere pol- luto, et sensus tuos et membra sollicite custodias ab omni actu illicito, scilicet oculos ne defigas in foeminam, aures ne pro posse tuo audias linguam nequam, nares ne delecteris in meretriciis odoribus, os ne gustet quod gustatum inferat mortem, tactum similiter et incessum a voluptatibus illicitis et hujusmodi, Rectus : per ipsam enim confregit Dominus catenas cervicum nostrarum, ut incederemus erecti . Cantic. I, 3 : Flecti diligunt te. Incurvati alii. Istud dicitur matri et Filio : debent enim recti esse servi et laudatores Mariae : quia rectos decet collaudatio . Rectus est, cujus intentio ad Deum propter Deum dirigitur. Sunt enim qui laudant Deum vel Mariam cum benefecerit eis, velut benefaciat eis, quorum laus etsi tendat ad Deum vel Mariam, tamen reciprocatur ad ipsos. Unde, Isa. LIX, 8 : Semitae eorum incurvatae sunt eis, id est, reflexae ad eos, id est, ad suum commodum recurvataae : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Item, Moraliter : Anima bona non porrigit se ante ut praesentia bona concupiscat, non retro ut ad anteacta mala per delectationem respiciat, non dextrorsum ut in prosperis per incontinentiam se effundat, non sinistrorsum ut in adversis per patientiam excedat, sed sursum profert incrementum suum, sursum habet cor ubi Christus est in dextera Dei sedens. Et talis anima digne collaudat Filium,et matrem ejus.
Item, Rectus est, qui non curvatur ad amorem terrenorum : quod signatur in rectitudine corporis humani, quod re- ctum est ut doceat spiritum suum rectitudinem. Unde,
Os homini sublime dedit, etc .
Eccle. VII, 30 : Hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, etc. ideo petit justus : Spiritum innova in visceribus meis , Beatus Bernardus : " Ipsa corporis rectitudo servandae suae spiritualis rectitudinis signum est, et decore limi deformitatem arguit animi . " Et paulo post : " Perversa res est oculos habere sursum, et internos sensus atque affectus trahere in terram deorsum. " Et infra : " Indigne humanum corpus inhabitat brutus et bestialis spiritus. " Quaerere et sapere quae sunt super terram, curvitas est animae. Meditari vero quae sursum sunt, rectitudo illius. Ad Coloss.III, 2 : Quae sursum sunt, sapite, etc. Quia enim rectus est Dominus, debet rectus esse famulus, sicut dicit Psalmus XXIV, 8. Quia rectus redemptor, debet redemptus esse rectus. Item, Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde . Recto corde sunt, qui aeterna desiderant : et his bonus est Deus Israel. Curvo corde sunt, qui tantum terrena desiderant : et his non videbitur Deus, bonus licet sit. De primis dicitur, Thren.III, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illtum. De secundis dicitur : Nolite sperare in iniquitate . Item alibi in Psalmo CVI, 42 : Videbunt recti, id est, illi qui. per desiderium ad caelestia eriguntur, et ad terrena per amorem non incurvantur. Et tales vident clare : quia non excaecantur pulvere mundanorum, nec stercori.bus hirundinum, et laetabuntur. Quidam enim sunt ut talpa, quae non potest vivere nisi in terra : sed justi sunt ut aquila, quae vident solem in rota, per fidem nunc solem justitiae in rota aeternitatis, sed tandem videbunt facie ad fa- ciem. Sed non sic impii, non sic. Et, id est, quia omnis iniquitas oppilabit os suum, id est, os omnis iniqui oppilabilur: quia impii in tenebris conticescent. Non dicit claudet, sed oppilabit, in quo major dolor. Proverb.IX, 17 : Panis absconditus suavior. Et ibidem, xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii. Homini ab humano. Panis mendacii, id est, peccatum quod per delectationem blanditur, ideo suavis videtur : et refectionem promittit, ideo panis. Sed mentitur, ideo dicitur mendacii. Et postea implebitur os ejus calculo. Calculus est lapis ignitus, quo si os impletum luerit, uret illud : in quo notatur paenae acerbitas, quia igneus : per hoc quod dicitur implebitur, paenae infirmitas : per hoc quod lapis, poenae durabilitas, quia lapis aeternus est. Igitur quia lapis, masticari non potest : quia os impletum, transgluttiri non potest nec experiri : quia ignitus, non poterit sustineri.
Et nota, quod etiam pura laudatio non sufficit, nisi sit et collaudatio, ut scilicet unanimiter laudentur Christus et Maria. Unde, Exod. xv, 1, dicunt filii Israel : Cantemus Domino, gloriose, etc. Qui enim bonus est, solus laudare non vult, sed alios quos potest, sibi in adjutorium advocat laudatores, dicens : Magnificate Dominum, vel M.ariam, mecum : et exsultemus nomen ejus in idipsum , id est, concorditer. Nec invidet gloriae Christi vel Mariae, sicut nec Moyses, Numer.XI, 29, dicens : Quis tribuat ut omnis popupulus prophetet ? Bene ergo dicit sanctus quilibet : Cantemus Dominae, vel Mariae. Dicit aliquis : Cantate. Alius dicit : Cantabo. Neutrum istorum sanctorum proprium est. Primus imponit in humeros hominum onera quae non tangit, secundus gloriam de singularitate quaerit. In primo pigritia, in secundo superbia reprehensibilis est, sicut ostendi-
tur, Malth. XXIII, 4 et seq, Humilis ergo qui se insufficientem credit ad laudes matris et Filii nisi ab aliis juvetur, recte dicit : Cantemus : in quo ostenditur Deus velle laudari concorditer. Unde, Act. 1, 14, dicitur, quod omnes erant unanimiter perseverantes in oratione. Et, I ad Timoth.ii, 8 : Volo viros, etc, sine ira et disceptatione. Item, Job, XXXVIII, 7, dicit Christus : Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei,Devotus. Est autem devotio pius et humilis affectus ad Deum vel beatam Virginem ex contritione generatus.
Aliter, Devotio et teneritudo cordis, vel mentis, qua quis de facili resolvitur in lacrymas. Haec est medulla holocaustorum, sine qua omne holocaustum aridum est. Unde, Holocausta medullata offeram tibi .
Aliter, Devotio est fervor bonae voluntatis, quem mens cohibere non valens, certis manifestat indiciis. Haec dividitur in tria. In zelum, compassionem, et benevolentiam. Zelus est, dum pro amore justitiae defensorem ultro se offert animus, calumniam veritatis pati non sustinens. Compassio est, quando miseriis aliorum condolemus. Benevolentia, quando spontanea voluntate beneficia roganti annuimus.
Hebraeus, id est, transiens. Unde gloriosa Virgo ad servitium suum vocat specialiter transeuntes, Eccli.XXIV, 26, dicens : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, etc. (Expositionem multiplicem hujus auctoritatis invenies primo sermone de nativitate Mariae.) Compatiens et congratulans. (Hoc habuisti supra expositum titulo, quod Mariae debemus congratulationem et compassionem.) Ad Iloman. XII, 15 : Gau-
dere cum gaudentibus, fiere cum flentibus.Verax, cum ipsa sit mater veritatis, quae nec falli potest, sed nec fallere intendit. Eccli. xv, 8 : Viri mendaces non erunt illius memores, et viri veraces invenientur in illa, etc.
Et nota, quod servis matris et Filii triplex veritas est necessaria. Veritas cordis sine duplicitate: quia sicut, dicitur, Jacob. I, 8 : Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Viae nostrae, actiones nostrae. Veritas sine falsitate : quia os quod mentitur, occidit animam , tollens vitam gratiae in praesenti, vitam gloriae in futuro. Veritas operis sine vanitate, quam non habent illi qui in laudibus hominum delectantur hic, et aliam retributionem exspectant a Deo, de quibus dicit veritas : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam . Ibi Chrysostomus : " Qui propter humanum favorem bonum facit, tacente populo mercedem amittit. "
Taciturums : quia in multiloquio peccatum non deerit. Exemplo gloriosae Virginis, quae non nisi septem verba locuta legitur in Evangelio. Lege et imitare. Ideo a servo suo roganda est assidue Maria I Pone, Domina mea, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum, id est, non permittas inclinari a rectitudine virtutum, in verba malitiae, ad excusandas, etc . Ideo convenit servis ejus illud Jeremiae, viii, 14 : Convenite , et ingrediamur civitatem munitam, quae est Maria, munita omni genere virtutum, de qua dicitur in Psalmo xxx, 22 ; Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Sequitur, Jerem. viii, 14 : Et sileamus ibi, id est, exemplo illius ab omni pravo sermone, etc.
Ferbens, contra pig rit ia m, desidiarn, tepiditatem, et negligendam. Dicitur enim de sapientia et Maria, Eccli. VI, 19 : Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam, id est, ad servitium ejus, et sustine bonos fructus illius, In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. Sed propter frigus piger ,id est,propter torporem animi, arare noluit, id est, laborare : mendicabit ergo cum fatuis virginibus in. aestate futuri judicii, et non dabitur illi vita aeterna . Contra desides dicitur, ad Hebr. VI, 12 : Non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide ei patientia haereditabunt promissionem.
Contra tepidos dicitur, Apocal. II, 15 et 16 : Utinam frigidus esses, aut calidus, etc. ! Beatus Bernardus : " Calidi sunt spiritualibus ferventes desideriis, frigidi horrore peccatorum suorum et aeternae damnationis constricti. " Has duas affectiones scimus et credimus optabiles et acceptabiles Domino. Sed quia lepidus es, etc. Tepidi sunt utriusque hujus affectionis expertes,quales modo fere omnes inveniuntur. incipiam te evomere ex ore meo,id est, a societate fidelium, qui sunt os Domini, separare turpiter : sicut quod evomitur, turpiter ejicitur : quod est excommunicatio spiritualis. Aliter beatus Bernardus : " Calidus fervore dilectionis, frigidus tuiipsius consideratione. " Aliter : " Frigidus est, qui pro timore gehennae non peccat, calidus quem amor Dei peccare non sinit, tepidus quem nec timor terret, nec amor inflammat. " Mirabilis Dei patientia, quae multoties evomitum resumit per misericordiam, cum de cibo evomito nullus hoc facere duna retur. Ideo dicit : Incipiam te evomere. Modo incipit evomere, sed non perevomit nisi in morte. Item, in hoc quod dicit, incipiam, quodammodo praemunit tepidum, ut praecaveat sibi, quod est misericordia magna. De negligentibus dicitur, Jerem. xlviii, 10 : Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Alia littera dicit fraudulenter.
Discretus : quia saepe per vehementiam fervoris amittitur virtus discretionis. Unde et ipsa dicit cum Filio, Isa. LII, 13 : Intelliget servus meus, exaltabitur. Sicut enim honor regis judicium diligit, id. est, discretionem, sic et honor reginae, sicut dicit beatus Bernardus : " Ut in omni sacrificio quod ei. volueris ad beneplacitum suum offerre, sal discretionis studeas apponere . Scilicet ne quid nimis, vel parum . " Ad Roman. xli, 10 : Rationabile obsequium vestrum.Humilis: ut cum omnia bona feceris ad honorem illius, dicas ei : Servi inutiles sumus . Minister enim dicitur quasi minoris status, ministrare quasi minorem stare : in. quo notatur humilius. (Quaere supra pma proprietate, scilicet mundus.) Vel, minister quasi minis territus, scilicet per timorem qui. frater est humilitatis. Cum enim simus pauperes et egeni, viles et humiles de natura nostra, necesse est ut paupertatem nostram et humilitatem pro Christo voluntarie assumamus, maxime cum delectabiliter sit amplectendum quod naturae est consonum : et haec naturae nostrae valde sunt consona, quia pauperes et utiles nascimur et morimur. Exemplo etiam Domini nostri, qui cum dives esset, factus est pauper : cum Dominus omnium, servire voluit universis A
Pius : qui enim ad beneplacitum suum servire desiderat matri pietatis et misericordiae, necesse est, ut et ipse sit pius et misericors, cum ipsa sit refugium misericordium, et avertat illos misericordes oculos ab eo quem viderit imimisericor- dem, cum talis vir aut mulier sit omnino ei dissimilis. Si enim manus tua vacua fuerit ab operibus misericordiae factis ad honorem ejus, qua irreverentia ab ea misericordiam flagitare praesumes !
Modestus: ut servus ejus non ambulet in magnis, nec in mirabilibus super se : sed modestia ejus nota sit omnibus hominibus , et suam Dominam in hac virtute imitetur. Si enim compositus miles, compositam debet habere familiam, sicut dicit Hieronymus, multo fortius regina paradisi Est autem modestia modum tenere in omnibus, scilicet in verbis, quia tempus tacendi, et tempus loquendi . Proverb, XVII, 27 : Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. In vestibus et cibi s, ut habentes alimenta, non delectamenta : et quibus tegamur, non ornamenta : his contenti simus . Et sic de aliis.
. Justus. Unde dicitur ei a Filio, Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi , in perpetuum haereditabunt terram. Eccli. xv, 1 : Qui continens est justitiae, id est, simul cum aliis virtutibus tenens justitiam corde, ore, et opere : apprehendet, id est, firmiter tenebit affectu et intellectu : illam, id est, sapientiam, vel justitiam, id est, fractum justitiae, qui est vita aeterna. Vel, apprehendet toto conamine mentis et corporis dicens : Inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam . Illam, id est, Mariam ut ei serviat, eam collaudet, et operetur ad honorem ipsius : non enim videtur justus vel de numero praedestinatorum., sed magis de numero reproborum, qui Mariae specialiter non servit. Et obviabit, scilicet ipsa justitia, vel sapientia, vel Maria : illi, id est, se continenti, diligenti, imitanti. Obviabit, inquam, per gloriam conscientiae, quae sequitur opera justitiae, doctrinam sapientiae, familiaritatem Mariae, illi remunerando, et hic et in morte. Quasi mater honorificata. Quod est d icere : Sicut mater honorificata a filiis suis, blande suscipit illos : sic justitia, sapientia, et Maria merito justitiae blande suscipiunt justos in morte : est enim justitia, sapientia et Maria mater justorum : quia nutrit eos et adoptat ut filios. Quasi mater honorificata, multitudine bonorum operum, et elucidata doctrina verbi et exempli, Et quasi mulier. Maria mulier : quia mollivit Deum, et quia emollit corda dura. Et ipsa est virgo : quia per continentiam quasi revirginat corpora dissoluta. Mater dico a virginitate non recedens, mulier propter fortitudinem et foecunditatem operum, et virgo propter integritatem intentionis et munditiam mentis quam praestat diligentibus.
Pacificus : ut qui ad beneplacitum suum Mariae desiderat famulari, prius satagat per paenitentiam cum Filio pacificari : quamdiu enim quis genitum peccando impugnat, genitrici non ministrat.
Simplex, id est, sine plica duplicitatis et simulationis : quia simulator ore, quantum in se est, decipit amicum suum . De cujusmodi plangit se mater cum Filio, Isa. XXIX, 13 : Populus iste ore suo et labiis suis glorificat me : cor autem ejus longe est a me. Quod de multis clericis et religiosis manifestum est, qui non clerici vel religiosi, sed magis coram Deo simiae sunt, qui cantando et psallendo Christum vel Mariam non placant, Sed magis provocant et irritant. De cujusmodi dicitur, Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. E contrario simplicitas justorum diriget eos .
Patiens ad contumelias verborum, ut pro honore ipsius patienter toleret subsannationes impiorum, et bibat exemplo Job subsannationem sicut aquam . Nec respondeat contumeliosis : quia servum Dei vel ipsius Mariae non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes . Item, ad damna rerum temporalium, ut dicat cum Job, I, 21 : Dominus dedit, Dominus abstulit, etc. Item, ad laesionem membrorum. Et haec patientia perfectior est duabus primis. Hanc exhibuit Christus dicens : Corpus meum dedi percutientibus, etc. . Item, ad angaria operum. Matth. v, 41 : Quicumque te angariaverit, etc. Item, ad tribulationes quas nobis infert caro nostra. Jacob. I, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem. Item, ad contemptum mundi, ut possit dicere Filio et matri : Propter te sustinui opprobrium. Item, ad aegritudines corporales, ut dicat cum Job, VI, 8 et seq. : Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto, tribuat mihi Deus ? Et qui coepit, ipse me conterat : solvat manum suam, et suc-cidat me ? Et haec mihi sit consolatio,
ut affligens me dolore, non parcat. Honestus, id est, bene compositus, et gratiam hujus honestatis petat ab ea cujus fructus sunt honoris et honestatis.
Verecundus : ut si servitium suum voluerit placere matri et Filio, erubescat facere, dicere, vel etiam cogitare turpia, noxia, vel iniqua.
Hilaris : ut ex hilaritate serviat tam matri quam Filio, non ex tristitia, aut ex necessitate : quia sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. IX,.7 : Hilarem datorem diligit Deus. Item, Eccli.xxxv, 11 : In omni dato hilarem fac vultum tuum.
Zelans : ut non ex timore serviat, sed potius ex amore.
Studiosus, id est, sollicitus inquirendo quomodo ei placeat cui se probavit.