CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quia igitur nostrae intentionis est bonum hominis eo quod homo est, quaerere oportet nos et videre quid sit uniuscujusque rei bonum. Alia est enim perfectio hominis in eo quod homo est, et alia perfectio asini : et cum uniuscujusque rei perfectio sit bonum et optimum, quae est adjectio ultimae causae, bonum uniuscujusque rei est quando in esse et posse potest agere quaecumque sunt secundum naturam. Sicut enim videmus in animalibus omnibus, quod primo procedunt ex potentia in actum, sicut quod ex semine generatur homo : qui tamen homo nec in quantitate organorum, neque in viribus quae in organis sunt, perfectus est. Paulatim autem quantitatem accipientibus membris, et siccato humido, et constante spiritu qui discurrit in membris, efficitur perfectum in corpore ad operationem corporis, sicut dicit Aristoteles quod de puero fit vir. Ita est in viribus animae tam apprehensivis quam motivis, quae sunt partes animae naturales, quod in ipsa causatione hominis sparsa sunt in eis semina boni, in quibus est boni humani inchoatio, quae paulatim experimento ettem- pore et assuetudine coadunantur ad perfectum : et tunc agere possunt secundum naturam optimam. Nulla enim potentia ex se perfecta est : sed oportet quod habitu vel naturali vel acquisito perficiatur ad agendum. Hoc autem intelligo de potentiis materialibus possibilibus quae de imperfecto procedunt ad perfectionem, et non de potentiis activorum quae semper perfectae sunt. Bonum igitur hominis est secundum naturam hominis posse perfecta et optima perficere. Sed sicut Aristoteles in 11 de Anima quando diffinit animam, quod anima est endelechia corporis organici physici potentia vitam habentis : et quod est in toto, oportet etiam in partibus accipere : quia sicut anima per se est perfectio corporis, sicut visus
oculi, et gressiva virtus perfectio pedis : propter quod dicit quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus: ita etiam in bono hominis est accipere bonum hominis secundum quod homo, et bonum hominis per partes ejus determinatum. : et sic aliud est bonum concupiscibilis, et aliud rationalis, et aliud mentis, et aliud intelligentiae. Quaerentes igitur bonum hominis in eo quod homo est, oportet nos determinare cujus bonum secundum quod hominis est, et secundum quod omnium partium ejus : et sic perfecte determinatur de bono hominis, sicut patebit in sequentibus de felicitate et virtutibus : felicitas enim est bonum hominis, et virtus est bonum partis.