In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
" Servo suo. " Ecce ejus humilitas. " Joanni. " Ecce ejus bonitas vel gratiositas : quia Joannes interpretatur, in quo est gratia. Luc. XVIII, 14: Qui se humiliat, exaltabitur. Nota : Christus virgo, per Angelum virginem, Joanni virgini mittit.
" Qui testimonium perhibuit verbo Dei, etc. "
" Qui, " scilicet, Joannes " testimonium perhibuit Verbo Dei, " id est, Filio Dei: de ejus divinitate perhibuit testimonium. Joan. I, 1 : in principio erat Verbum. De ejus humanitate, infra, eodem, v. 14 : Et Verbum caro factum est.
Et per hoc quod dicit : " Verbo Dei, " intelligitur Christi divinitas. Per hoc quod sequitur : " Et testimonium Jesu Christi, " notatur ejus humanitas. Quasi diceret: Non solum de divinitate, sed etiam de humanitate ejus testimonium perhibuit. Unde et, supple, perhibuit " testimonium Jesu Christi, " id est, Jesu Christo incarnato : in his " quaecumque vidit, " vel oculis mentis ut Deum esse et fuisse semper cum Patre : vel oculis carnis ut passum, et caetera hujusmodi. Joan. XIX, 35 : Et qui vidit, testimonium perhibuit.
" Beatus qui legit et audit verba pro- phetiae hujus, et servat ea quae in ea 1 scripta sunt: tempus enim prope est. "
Hic commendat opus suum ab utilitate. Et dividitur in duas partes. in prima ostendit, quod sua documenta magnam utilitatem praestant. Secundo, quare audienda sunt et legenda, subdit causam, ibi, " Tempus enim prope est. "