Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et iterum intravit Capharnaum post dies:
Et auditum est quod in. domo esset. "
In praecedenti capitulo demonstrata est fortitudo Leonis super crimine originalis peccati. Sunt autem duo defectus originale peccatum consequentes : contra (alias, juxta) quos oportet fortitudinem demonstrare. Unus quidem est inordina- tus motus, causatus ex inobedientia corporis ad spiritum : alter autem est impotentia bene et recte agendi ad meritum. Et primus significatur in paralytico, secundus autem in habente manu aridam. Et sic inducuntur hic duo capitula sequentia consequenter post primum quod jam est expositum. " Marcus enim, " ut dicit Hieronymus, flores carpit, et " ordinat eos ad demonstrationem virtutis " Leonis, super defectum causatum in no-" bis. "
Illud autem capitulum, quod est contra defectum dissolutionis, dividitur in quatuor partes : in quarum prima, in figura dissolutionis praedictae, secundum virtutem divinam medicina exhibetur : in secunda, quibus sit necessaria, ostenditur, in vocatione infirmi telonarii, et subinfertur quod infirmis est parata, ibi, v. 13 : " Et egressus est, etc. " In tertia, non verus hujus infirmitatis curationis modus excluditur : quem quidam esse putabant in exercitio justitiae corporalis, in factis exterioribus, sine fide et devotione perfecto, ibi, v. 18 : " Et erant discipuli Joannis, etc. " In quarta et ultima, vera medicina peccantium, non in lege, sed supra legem esse ostenditur, ibi, v. 23 : " Et factum est iterum, etc. " Et in hoc terminatur capitulum, in verae medicinae declaratione.
In prima harum quatuor continentur : in quorum primo, fama medici excitat aegrotum : in secundo, sollicite quaerit medicum : in tertio, medicinae hujus venis ordo probatur : in quarto et ultimo, perfectae sanitatis effectum aegrotus a medico consequitur.
Tangit autem in prima harum tria : medici praesentiam videlicet, et medici famam, et adventantium undique multitudinem copiosam.
Praesentia autem describitur cum di- cit:
" Et iterum. "
Et in hoc miranda est instantia Domini, quia iterum et iterum saepissime se ingerens institit : sicut dicitur, II ad Timoth.IV, 2 : Insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Miranda est etiam benignitas : quia ipse non vocatus intravit. Genes.XXIV, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? Miranda (alias, videnda) etiam sapientia : quia intravit locum solemnem ut multis prodesset.
" Intravit Capharnaum. "
Et ideo dixit, Act. IX, 15 : Ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel, quia per solemnia loca, et solemnes personas verbum apertius derivatur ad inferiora loca, et homines.
" Post dies , " visitans (alias, rigans) ea quae ante seminaverat : egressus enim fuerat in montem ubi sermonem fecerat, et in cujus descensu leprosum curaverat : et octavo die regressus, rigavit ea quae seminaverat. Eccli.XXIV, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
" Et auditum est. "
Celebri enim sermone vulgatum est : sicut dicitur, Genes. xlv, 16: Auditumque est, et celebri sermone vulgatum est, etc.
" Quod in domo esset. " Simile, Luc. vii, 37 : Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accuibuisset in domo Pharisaei, etc. In transitu enim consequi eum non poterant, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam : unde mansio in domo signi- fieat exspectationem per misericordiam (alias, ad poenitentiam).
" Et convenerant multi, ita ut non
caperet (alias, caperentur) neque ad ianuam : et loquebatur eis verbum, "
Tertium est. Et tangit tria : conventum, et multitudinem, et auditum doctrinae.
Multitudinem autem dupliciter : in se, et in modo : quia ad januam contendebant.
Dicit ergo : " Et convenerunt, " non tam loco quam cordis unitate. Nehemiae, seu Ii Esdrae, VIII, 1, et I Esdrae, II, 64 : Convenit omnis multitudo quasi vir unus. Sic enim bonum et jucundum est habitare fratres in unum .
" Multi, " ex omni natione quae sub coelo est. Matth. IX, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob, in regno coelorum.
Et tangit modum dicens :
" Ita ut non caperet. "
Locus sive domus eos : " Neque ad januam, " quia hi (alias, bene) intrare non poterant : steterunt extra, contra januam per quam viderent et audirent eum. Et notantur duo in verbo : audiendi videlicet aviditas, et inchoandi in veritatem sermonis intentio.
Audiendi aviditas notatur per hoc quod dicit : " Ut non caperet, " et est modus loquendi. : sicut etiam nunc videmus in avidis ad audiendum, quod de domo in qua docet, anticipant capere loca apta, in quibus melius potest audiri docens.
Directio autem intentionis notatur per hoc quod dicit :
" Neque ad januam. "
Non enim per parietem venit liber so- nus, sed per ostium. Et significat quod volentes audire, deposito pariete peccati, qui dividit inter eos et Deum suum, veniant ad veritatis ostium apertum, quod, est Christus, dicens, Joan. x, 9: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ezechiel.VIII, 8 : Fode parietem: et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum, per quod cognovit veritatem. Eccli. li, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.
" Et loquebatur eis verbum. " Verbum loquitur, quia in verbo uno, omnis notitia verborum Dei formatur : et ideo dicit Augustinus, quod " verbum " est plena ratio omnium viventium. " Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum, est.
" Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jaoebat. "
Ecce excitati per famam aegroti, salutis petitio. Et tanguntur tria : infirmitatis magnitudo, conjunctorum sibi devotio, et praesentandi infirmum medico solers sollicitudo.