Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De modo deseribendi praedicta in sacra Scriptura.
Ex iam dictis colligitur, quod, sicut Deus res ordinate condidit quantum ad tempus et ordinate disposuit quantum ad situm; sic etiam ordinate gubernat quantum ad influentiam ; et Scriptura ordinate narrat quantum ad doctrinae sufficientiam ; licet non ita explicite describat distinctionem orbium nec caelestium nec elementarium, parum aut nihil dicat de motibus et virtutibus corporum superiorum et de mixtionibus elementorum et elementatorum, et quod plus est, nihil explicite narret de conditione supernorum spirituum, maxime cum describit istud universum in esse productum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium reddat se nobis cognoscibile et per Scripturam et per creaturam per librum creaturae se manifestat ut principium effectivum, per librum Scripturae ut principium reparativum: et quia principium reparativum non potest cognosci, nisi cognoscatur et effectivum: ideo sacra Scriptura, licet principaliter agat de operibus reparationis, agere nihilominus debet de opere conditionis, in quantum tamen ducit in cognitionem primi principii efficientis et reficientis; et ideo ipsa est cognitio sublimis et salutaris: sublimis, quia de principio effectivo, quod est Deus creator; salutaris, quia de principio reparativo, quod est Christus salvator et mediator.
Rursus, quia sublimis est, utpote quia agitae primo principio et ente summo: ideo non descendit ad describendas speciales entium naturas, motus, virtutes et differentias: sed stat in generalitate quadam, in qua implicantur specialia, describendo scilicet conditionem mundi quantum ad dispositionem et influentiam quoad naturam luminosam, opacam et perviam in generalitate quadam.
Et quoniam primum principium, de quo agit, habet in se ordinem naturae in existendo, ordinem sapientiae in disponendo, ordinem bonitatis in influendo : ita quod ordo naturae habet simultatem et aequalitatem ;ordo sapientiae considerat prioritatem et posterioritatem; ordo influentiae superioritatem et inferioritatem: ideo ad insinuandum ordinem naturae determinat Scriptura, iuxta quod Deum operari decebat: quod in principio, ante temporis decursum, fuerit illa triplex natura de nonesse in esse producta, cum dicit : In principio creavit Deus
caelum et terram: et Spiritus Dei ferebatur super nouas. Ubi nomine caeli insinuatur natura luminosa: nomine terrae, opaca; nomine aquae, pervia sive perspicua, sive contrarietati subiecta, sive supra contrarietatem elevata. - Ubi etiam insinuatur Trinitas aeterna, scilicet Pater in nomine Dei creantis, Filius in nomine principii, Spiritus sanctus in nomine Spiritus Dei. - Et sic intelligendum est illud quod dicitur : Qui vivit in aeternum creavit omnia simul: non quia ea creaverit in chaos omnimodac confusionis, secundum quod finxerunt poetae, cum produxerit hanc triplicem naturam, summam in summo, mediam in medio et infimam in infimo: nec etiam in esse omnimodae distinctionis, cum caelum esset perfectum, et terra incomposita natura media, quasi medium tenens, nondum esset ad perfectam distinctionem deducta.
Ad insinuandum autem ordinem sapientiae in disponendo determinat, quod haec triplex natura non simul fuit distincta etornata, sed iuxta triplicis naturae creatae exigentiam per triduum distincta et per triduum aliud ornata: ut, sicut Deus in principio triplicem naturam simul creavit in primordio temporis, sic successione temporis in triplici mensura temporis, scilicet triplicis diei, triplicem facerei distinctionem naturae triplicis creatae: et rursus in alio triduo, triplicem ornatum triplicis naturae distinctae.
Ad insinuandum vero ordinem bonitatis in influendo determinat, quod haec triplex natura sollocata est in mundo secundum sub et supra in xta suam dignitatem et influentiam.
Et quia luminosum plurimum habet de specie, ideo sibi debetur circumferentia: quia opacum minimum habet de specie, ideo sibi debetur centrum; quia vero pervia tenet medium, ideo medium sortita est situm. Et quoniam natura pervii et perspicui communis est naturae caelesti et elementari, et rursus luminosa utrique convenit : ideo recte dicitur firmamentum factum in medio aquarum non quia aquae supra caelos sint aquae fluxibiles, frigidae, graves et corruptibiles: sed quia subtiles et incorruptibiles, perviae et super omnem contrarietatem sublimatae, ac per hoc caelestis nararae et in caelestibus colloeandae ratione nobilitatis formae.
Collocantur etiam ratione virtutis et influentiae. Quia enim omnis actio corporalis in rebus inferioribus regulam, originem et vigorem sumit a natura caelesti; cum duae sint qualitates activae, scilicet calidum et frigidum , et aliquod sit caelum principaliter influens et calidum, utpote caelum sidereum ratione luminositatis: congruum fuit, quod aliquod influeret super frigidum, et sic crystallinum. - Et sicut caelum sidereum, licet influat ad calorem, non tamen est formaliter calidum: sic etiam caelum, quod dicitur aqueum sive crystallinum, non est essentialiter frigidum. - Unde quod Sancti dicunt, quod aquae sunt ibi constitutae ad reprimendum calorem superiorum corporum et cetera similia, non secundum formalem praedicationem, sed secundum efficientiam et influentiam sunt intelligenda. - Competit ergo conditio creaturae secundum ordinem praedictum ordini creatricis sapientiae et divinae Scripturae , quia est scientia sublimis.
Rursus, quia ipsa est scientia salutaris: ideo non determinat de opere conditionis nisi propter opus reparationis. Et quoniam Angeli sic conditi sunt, ut labentes nullatenus reparentur, sicut apparebit in sequentibus ; ideo tacetur secundum litteram exteriorem Angelorum lapsus et conditio, quia non debebat subsequi reparatio.
Quia vero sublimitatem Scripturae non decebat prorsus reticere de conditione sublimissimae creaturae ; ideo sic sacra Scriptura describit rerum conditionem , iuxta quod exigit scientia sublimis et salutaris: ut tamen secundum spiritualem intelligentiam tota conditio litteraliter descripta spiritualiter referatur ad describendam hierarchiam angelicam et ecclesiasticam : ideo secundum spiritualem intellectum describitur in illis tribus naturis primo productis hierarchia angelica nomine caeli , e t ecclesiastica nomine terrae, et gratia, per quam irrigatur utraque, nomine aquae.
Rursus, per septenarium dierum intelligitur septiformis Ecclesiae status secundum decursum septem aetatum . Per eundem etiam septenarium intelligitur septiformis Angelorum conversio a creatura ad Deum.
Et sic ex praedictis apparet sufficientia et veritas Scripturae in diversis opinionibus Sanctorum, scilicet Augustini et aliorum, quae sibi non contradicunt, cum verae sint, si recte intelligantur.