Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Confirmat pulchro ex doctrina Augustini, tres rationes adductas a n. 6. contra Philosophos, ostendens Philosophos in via virtutum contra rectam rationem errasse, ut constat ex ipsorum politiis.
Tres rationes primae, quibus innititur ista solutio, confirmantur per auctoritates. Primo, per auctoritatem Augustini de Civitate Dei, lib. 18. c. 41. Philosophi (inquit). nescientes ad quem finem referenda ista essent, inter falsa quae loculi sunt, verum videre potuerunt. Secunda ratio confirmatur per Augustinum 2. de Civitate, cap. 2. Quid prodest nosse quo eundum sit, si ignoratur via qua eundum
sit? In hoc enim errabant Philosophi, quia etsi aliqua de virtutibus vera tradiderunt, tamen falsa miscuerunt secundum auctoritatem praecedentem Augustini, et patet ex eorum libris. Improbat enim Aristoteles politias dispositas a multis aliis 2. Politicorum; sed nec illa Aristotelis est irreprehensibilis 7. Politic. ubi docet Deos esse honorandos : Decet (inquit) cultum exhibere diis. Et ibidem : Lex nullum orbatum tradit nutriri. Et in eodem lib. et c. 16. dicit, quod oportet fieri aborsum in casu.
Tertia ratio confirmatur per Augustinum 11. de Civit. c. 3. Quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam testimonio nostro scire non possumus, de his alios testes requirimus. Et hoc confirmat totam solutionem principalem, quia enim complexiones illae, de quibus argutum est, nobis ex se sunt neutrae, nullus potest ruo testimonio credere de ipsis, sed oportet testimonium supernaturale requirere alicujus superioris tota specie humana. Qualiter autem prima revelatio sive traditio talis doctrina fieri potuerit et facta sit, est dubium, an scilicet locutione interiore an exteriore, an cum aliquibus signis adhibitis sufficientibus ad causandum assensum. Ad propositum sufficit, quod utroque modo potuit supernaturaliter revelari talis doctrina, sed neutro modo potuit ab homine sine errore, primo tradi.
Contra (h) istas tres rationes instatur simul quod seipsas destruant, quia quod ostenditur esse necessarium cognoscendum, hoc ostenditur esse verum, quia nihil scitur nisi verum ; ergo quidquid istae rationes ostendunt esse necessarium cognosci, (puta quod fruitio Dei in se est finis hominis quoad primam rationem ; quod via, deveniendi ad ipsam, est per merita, quae Deus acceptat ut digna tali praemio, quoad secundam ; quod Deus est trinus, et contingenter causans et hujusmodi, quoad tertiam) totum illud ostenditur esse verum. Vel ergo illae rationes non sunt nisi ex fide, vel ex ipsis concluditur oppositum ejus, quod probant.
Respondeo, (i) naturali ratione ostenditur, necessarium esse scire alteram partem determinate hujus contradictionis : Fruitio est finis , fruitio non est finis. Hoc est, quod intellectus non sit mere dubius, vel neuter in hoc problemate: an fruitio sit finis, quia talis dubitatio veligno rantia impediret acquisitionem finis: non autem ostenditur ratione naturali, quod haec pars sit necessario cognoscenda. Et hoc modo rationes praedictae, ut sunt naturales, concludunt de altera parte contradictionis, hac vel illa, non determinate de hac nisi ex creditis tantum.