IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed circa istum articulum. Quia in tertio articulo diffuse vidimus, quod non repugnat naturae humanae singulari actu dependere ad Verbum, et per consequens perfecte sibi uniri unitate personae, et quod talis unio ex parte naturae dicit veram relationem realem, ut patet in primo articulo. Dubitat modo Doctor an talis unio realis, sive relatio realis fundetur immediate in natura assumpta, ita quod in tali natura immediate fundetur ista nova relatio, an ad hoc, quod talis nova relatio realis sit in natura humana, requiratur aliquod absolutum novum in ipsa natura humana, quod sit ratio formalis recipiendi illam relationem novam, et ad quod absolutum necessario concomitetur ista unio naturae ad suppositum divinum. Et arguit Doctor quod necessario requiratur tale absolutum novum, quia si non ponatur, sequitur quod erit mutatio ad relationem et a relatione, id est, quod erit mutatio vera a relatione in non relationem, vel a non relatione ad relationem, id est, quod ipsa natura absolute sumpta sine quocumque alio absoluto, poterit mutari a relatione, id est, quod poterit deperdere ipsam, primo, quia prius fuit sub relatione tanquam in termino a quo, et postea fiet sub negatione illius tanquam in termino ad quem. Et quod sic possit mutari a relatione, probat Doctor dicens, quod si natura assumpta dimittatur in se, perdit illam relationem unionis; posset etiam mutari ad relationem, supple transire a privatione relationis, ut a termino a quo ad ipsam relationem, ut ad terminum ad quem. Et probat, quia si natura Petri assumatur de novo a Verbo, tunc illa natura immediate transit a non unione reali ad unionem realem; et si sic, tunc sequitur quod potest acquiri nova relatio sine acquisitione nova alicujus absoluti, vel deperdi sine deperditione alicujus absoluti in se vel in alio, et sic per se poterit esse motus vel mutatio ad relationem, quod est contra Philosophum 5. Physic. text. com. 10. (b) Sed oppositum videtur probabilius. Dicit quod magis est probabile ponere illam relationem realem, sive unionem realem immediate fundari in natura assumpta, et nullo modo ponere aliquod absolutum novum in natura, quod sit ratio formaliter recipiendi hujusmodi unionem realem, et probat: quae probatio stat in hoc, quia illud positivum esset vere assumptum a Verbo, patet, quia assumpsit omnem entitatem naturae priorem unione illa, et praecipue assumpsisset illud positivum, quod vere fuisset ratio formalis recipiendi talem unionem in natura humana ; et tunc quaero de illo positivo, aut fuisset accidens, aut substantia. Non primo, quia quando fuit personata, nullum fuit accidens in tali natura ; patet, quia in eodem instanti quo fuisset personata in se, assumpta fuit a Verbo, sed in illo instanti quo fuisset in se personata, fuisset personata ut simpliciter prior omni accidente, quia substantia est prior natura omni accidente, ut patet per Philosophum 7. Metaphysic. text. com. 4. Non secundo, quia si tale positivum fuisset substantia, aut fuisset materia, aut forma, aut compositum: sed nullum istorum videtur dandum, et praecipue si illud positivum ponatur realiter distinctum: sequeretur enim, vel quod essent plures materiae, vel plures formae ultimatae in eodem composito, vel quod natura assumpta fuisset plura composita, quae omnia videntur inconvenientia. Vel si dicatur, quod illud positivum erit realiter idem, vel materiae, vel formae, vel composito, tunc sequitur aliud inconveniens, scilicet quod natura assumpta non posset dimitti ; patet, quia stante fundamento alicujus relationis necessario concomitantis, ipso fundamento posito, et termino necessario stat talis relatio, patet. Sed, per te, stat Verbum, et illud positivum, quod ponitur sic idem realiter, ad quod necessario sequitur unio naturae humanae ad Verbum: ergo stat talis unio, et ipsa stante semper natura stat unita, non posset ergo dimitti in se, nisi simpliciter annihilat retur, quod videtur inconveniens. Sed quia etiam istae duae rationes possent etiam fieri contra opinionem quam tenui, ad mentem tamen Doctoris, quia si sic, videretur quod immediate illa entitas absoluta esset unita Verbo, quod est impossibile.
Dico, quod bene sequeretur de absoluto, quod esset ratio recipiendi unionem illam, quia esset impossibile unire sibi naturam per unionem realem, quin uniret sibi illud absolutum novum in natura, cum sit ratio formalis immediata receptiva unionis realis, et talis unio esset in natura tantum mediante isto absoluto ; sed non sequeretur hoc de absoluto personalitatis, cum illud nullo modo requiratur ad talem unionem, ut patet supra. Imo in eodem instanti quo natura esset assumpta,illud absolutum,quod est ratio personalitatis, nullo modo sibi inesset,sed tantum inesset sibi, quando natura in alio supposito non esset suppositata.
Haec secunda ratio concludit, quia posset quaeri, illud positivum personalitatis, aut est accidens, aut substantia? Si substantia, aut materia, aut forma, aut compositum? sicut etiam arguit Doctor in secundo dist. 3. de ratione singularitatis, sed non est aliquod istorum, ut patet. Dico primo, quod si quaeratur proprietas personalis positiva, constituens personam divinam, aut est substantia aut accidens, patet quod nec hoc, nec illud, ut patet a Doctore in primo dist. 23. sic possem in proposito dicere. Sed instetur, quia Doctor respondet in secundo de singularitate, et habet idem respondere in primo de personalitate divina, quod licet non sit formaliter substantia per se et quidditative, est tamen per identitatem realem substantia realiter ; hoc autem positivum personae creatae non posset dici substantia per identitatem realem, quia tunc manente tali natura, in quocumque semper maneret illud, et sic non posset personari in alio. Dico, quod tale positivum posset dici actus personalis, et tamen non substantia formaliter, neque accidens, sed esset aliquid substantiae ; nam si, per impossibile, posset separari singularitas ab homine, illa non esset formaliter substantia. Et quod modo dicatur substantia, per identitatem realem accidit sibi, quia inquantum est unita realiter tali substantiae, quae substantia est talis perfectionis, quod per identitatem realem continet suam haecceitatem ; ergo haecceitas diceretur substantia, eo quod contenta, non autem e contra, quia ipsa non continet naturam per identitatem realem, ut expresse patet in simili a Scoto in 2. dist. 16. de potentiis animae. Dicerem ergo quod tale positivum esset vere ens, nec tamen formaliter accidens vel substantia ; sed quid erit? Et ego quaero a te, paternitas in divinis, sive proprietas absoluta, sustinendo quod personae sint constitutae per absoluta, ut patet in primo, dist. 26. certum est quod non substantia, nec accidens formaliter, et si est substantia per identitatem realem, hoc non est ex ratione sua formali, sed quia unitive continetur in essentia divina ; sic dicerem in proposito, quod illud positivum in se esset aliquod medium, quod nec esset formaliter accidens vel substantia, ut tamen est in natura cujus est ratio suppositalis, est aliquod ens, quod esset formaliter accidens, nec formaliter substantia.
Si ultra quaeratur, ex quo illud positivum in creatura est distinctum realiter ab ipsa, et potest esse natura sine illo, ut patet quando personatur in alio, tunc videtur quod cum talis natura se habeat contingenter ad omnem personam, quod posset fieri in se sine aliqua personalitate, quod patet per argumentum Doctoris in secundo, dist.12. quaest. 2.
Dico primo, quod non haberem pro inconvenienti, quod Deus faceret naturam humanam singularem in se manere actu absque aliqua personalitate, sed non posset facere, quin haberet aptitudinem ad illud positivum proprium sicut etiam nunc patet de anima separata.
Secundo dico, quod non sequitur quod possit facere ipsam sine proprio positivo, quia aliud est loqui de natura singulari absolute sumpta, et aliud est loqui de illa ut in se derelicta, quia bene concedo quod ipsa absolute sumpta contingenter se habet ad omnem personalitatem, et sic, quantum est ex parte sua, posset fieri sine omni personalitate alterius naturae ; ut vero consideratur in seipsa derelicta, dico, quod impossibile est ipsam fieri sine propria personalitate, quia ut sic, de necessitate naturae oritur propria entitas, per quam dicitur persona. Quando vero uni alii personatur, statim impeditur illa entitas, ne oriatur in tali natura. Utraque responsio sufficiens est, et non est sic dicendum de materia prima, ut arguit Doctor, quia si materia prima in se derelicta necessario determinetur ab aliqua forma, puta a forma ignis, esset impossibile ipsam separari ab omni forma. Si tamen praeveniretur ab aliquo agente, ita quod in eodem instanti quo forma ignis deberet esse in materia, produceretur alia forma in materia, et tunc ipsa actu esset sub alia forma, et sic materia contingenter se haberet ad omnem aliam formam, et posset esse sine omni alia, quia ab omni alia posset praeveniri, ut tamen in se esset, esset impossibile esse sine forma ignis, sic in proposito ; et nolo dicere, ut dicit Joannes Baccon, tenens quod personalitas sit aliquod positivum, sed idem realiter, et sufficit quod talis natura singularis sit prior natura tali positivo, et sic potest praeveniri ab alio supposito ; sed videtur impossibile, quod sit idem realiter, et separetur ab illa, quando suppositatur in alio supposito.