An teneat cum verbo de praeterito ;primo, an sequatur, fuit non album : ergo non fuit album
Vide citatos quoestione 2.
Quod sic videtur, quia propositio de praesenti, et de praeterito non differunt, nisi quoad tempora, sed tempus non variat habitudinem, quia consequentia est simplex, et non accidentalis, ut vudetur ; ergo sequitur cum verbo de praeterito, sicut de praesenti.
Ad oppositum haec est vera, Hoc fuit non album, si semel fuit nigrum, et haec est fasa, Non fuisti albus, si semel fuisti albus, et ex vero, non sequitur falsum.