IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO IV

Utrum differentia quam assignat Arisloteles inter litteras et voces,et passiones, et res, sit conveniens

D. Thom. hic lect. 2. Occam in Prooem.hujus. Aut. Andr. hic c. 5. Joan. de Magist. q. i. hujus. Gonimbr. c.i.hujus, q, 4. art. 1. 2. et 3. Ruvius in c. 1. hujus.

Quod non sit convenienter data, probatur,quia si passiones sunt eaedem apud omnes, cum ducant in cognitionem rerum ; ergo apud omnes sunt eaedem res cognitae ; ergo omnes sunt aeque scientes.

Item aliquae sunt res apud aliquos, quae non sunt eaedem numero apud alios, nec eaedem specie ; ergo, etc.

Item, comparatio apud diversos utentes non diversificat aliquid secundum se: ergo litterae, et voces apud quoscumque utentes sunt eaedem naturaliter.

Item, illud quod est a natura, est idem apud omnes ; sed vox significativa est signum naturale : ergo idem significat apud omnes. Probatio minoris, cujuslibet virtutis naturalis est aliquod instrumentum naturale: sed virtus interpretativa est virtus naturalis homini, cum homo sit animal sociale, volens alii exprimere quod apud se est: ergo vox significativa, quae est instrumentum illius virtutis,est signum naturale: ergo naturaliter significat.

Ad oppositum est Aristoteles.

Ad quaestionem dicendum, quod differentia est conveniens ; quia passiones, inquantum sunt signa, et res, inquantum sunt significata, sunt eaedem apud omnes, nam eadem passio in anima apud quoscumque concipientes repraesentat eamdem rem, quia eadem similitudo in anima semper est ejusdem repraesentativa, sicut est similitudo sensibilis in sensu litterae, et voces in se eaedem,non sunt eaedem apud omnes, inquantum sunt signa,quia nec eadem littera apud omnes repraesentat eamdem vocem,sed vel aliam, vel nullam ; nec eadem vox apud omnes significat eamdem passionem, sed vel aliam, vel nullam.

Ex hoc patet, res, et passiones esse signa naturaliter, quia apud omnes uniformiter significant, et significantur: et quod est a natura, est idem apud omnes : littera autem, et vox non sunt signa a natura, quia non sunt eaedem apud omnes, inquantum significant, aut significantur, nec intendit Aristoteles hic assignare eorum differentiam, nisi inquantum sunt signa, et signata.

Ad primam rationem dicitur, quod licet omnes eodem modo simplicia concipiant, non tamen eodem modo componunt, et dividunt, unde 3. de Anima, context. 36. et 21. dicitur, quod intellectus circa quod quid est, non decipitur nisi secundum accidens, et hoc est secundum ipsos, non in absoluta apprehensione, sed in componendo quod quid est cum altero.

Contra, saltem sequitur, quod omnes erunt aeque scientes, quantum ad apprehensionem simplicium, et ita erunt omnes aeque scientes definitive,quiadefinitioesl via cognoscendi simpliciter ; sed hoc manifeste est falsum, multi enim sciunt aliqua simplicia, de quibus alii nihil apprehendunt. Quod autem additur de 3. de Anima, non est ad propositum, est enim iste intellectus Arist. ut patet in 9. Metaph. cont 22. in fine, ubi loquitur de eadem materia, quod vel intellectus omnino concipit quod quid est, vel nihil ejus, et ita non decipitur circa ipsum, quia deceptio praesupponit aliquam cognitionem,et aliquem errorem, non autem intelligit, quod intellectus concipiat omne quod quid est, cum contingat alicujus quod quid est nihil concipere. Ideo patet responsio, secundum illud quod dictum est in responsione, quod passiones non sunt eaedem apud omnes in se. sed inquantum sunt signa rerum, omnis enim passio eadem in se, apud cujuscumque mentem fuerit, eamdem rem se repraesentat.

Ad aliud de rebus, patet similiter, quia res inquantum significantur per passionem sunt eaedem apud omnes.

Ad tertium concedo, quod eaedem litterae manent in se in comparatione ad quoscumque utentes : sed non manent signa earumdem vocum apud omnes, quia non significant idem apud omnes,nec etiam est inconveniens, eas sic variari apud diversos impouentes,cum fiant signa ex impositione, quae diversa est apud diversos.

Ad aliud dico, quod vox significativa non est instrumentum virtutis interpretativae in homine, sed guttur, et pulmo, quae concurrunt ad formationem vocis: sicut si naturaliter homo velit fugere nociva, non sequitur omne illud esse naturale instrumentum, quo fugit nociva, puta vestimenta, vel arma, vel hujusmodi,sed tantum natura illa dedit, ut instrumenta naturalia, quibus homo haec posset sibi praeparare, ut manus : nam per manus homo potest illa per artem praeparare, et sic per rationem.: et instrumenta naturalia formandi vocem potest homo aliqua imponere, quae sunt signa ad placitum,et non naturalia, sive conceptus.

Nomen ergo est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cujus nulla pars est significativa separata. Cap 2.