REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Rejicit sex rationibus sententiam asserentem corpus assumi mediante anima, et explicat ordinem, qui hic intelligi potest intervenire. Vide Doct. in Oxon. hic quaest. 2. num. 2.
Circa quaestionem posset esse duplex mediatio, ita quod natura esset assumpta mediante aliquo intrinseco, vel mediante extrinseco. Quantum ad medialionem intrinsecam, dicitur quod in primo instanti est anima unita Verbo ; in secundo instanti corpus, et sic assumit Verbum totam natura.
Contra, ex hoc sequitur quod Christus in primo instanti non est vere homo, sicut Socrates, nam Verbum non est tale, nisi quod sibi unitur totus homo, hoc est, tota natura humana integra ; igitur cum in primo instanti non uniatur nisi ani ma, Christus non erit primo talis sicut Socrates, et per consequens non univoce.
Item, sequitur quod Christus non erit vere homo, quia quando subjectum est denominatum ab actu alicujus accidentis, non propter hoc denominatur a toto, ut si aliquid esset denominatum ab actu ipsius quantitatis, non propter hoc denominatur a quantitate ; igitur Verbum non esset denominatum a toto homine tali denominatione, quae sibi competit, ab anima tantum.
Item, materia in se magis habet rationem independentis quam forma, cum terminet dependentiam formae ; habet tamen dependentiam aptitudinalem, ut suppositetur per aliud sicut forma. Sed dependentia animae terminatur ex hoc, quod assumitur primo, non autem dependentia corporis: igitur remanet adhuc dependentia ejus in Verbo.
Item, si non totus homo primo assumitur, non est ejus dependentia ultimate terminata, cum non terminetur quantum possit terminari ; igitur Pater posset terminare dependentiam corporis, et Filius dependentiam animae, et tunc una pars posset assumi ab una persona, et alia pars ab alia.
Item, si corpus non est prius assumptum, nisi in hoc quod anima est assumpta, quae est perfectio corporis Christi, in triduo mortis esset nova unio corporis ad Verbum, et subsisteret propria subsistentia, et propria suppositatione.
Ideo dico quod ordo potest intelligi sic, quod in assumptione naturae humanae esset mediatio partium ad totum, quia totum assumeretur mediantibus partibus, vel e contra, vel partium inter se, ita quod una pars assumetur mediante alia.
Primo igitur declarandum est, si entitas totius sit alia ab entitate partium. Secundo, si partes possint esse medium assumendi.totum, vel e contra. Tertio, si assumitur natura mediante extrinseco, ut gratia.