Ambrosius. Sicut peccatum a mulieribus coepit, ita et bona a mulieribus inchoantur: unde non otiosum videtur quod et ante ioannem elisabeth prophetizat, et maria ante domini generationem.
Sequitur autem ut mariae quo persona melior, eo prophetia sit plenior. Basilius.
Virgo enim intentione sublimi ac speculatione profunda immensitatem contemplans mysterii, quasi profundius gradiens, magnificat deum: unde dicitur et ait maria: magnificat anima mea dominum.
Graecus. Quasi diceret: mirabilia quae deus praenuntiavit, in meo corpore exercebit; sed anima mea infructuosa apud deum non erit. Convenit autem mihi et voluntatis fructum afferre: nam quantum amplo doceor miraculo, tantum teneor glorificare in me mirabilia operantem.
Origenes in Lucam. Si autem dominus nec augmentum nec detrimentum recipere potest; quid est quod maria loquitur magnificat anima mea dominum? sed si considerem dominum salvatorem imaginem esse invisibilis dei, et animam factam ad eius imaginem, ut sit imago imaginis: tunc videbo quoniam, in exemplo eorum qui solent imagines pingere, quando magnificavero animam meam opere, cogitatione, sermone, tunc imago dei grandis efficitur, et ipse dominus, cuius imago est in anima mea, magnificatur.