Nam motus violentus in pri- # naturalis in principio f- # hic autem deus est, vel a deo motus per modum desiderii, ut supra / dictum est / probatum est.
Relinquitur igitur deum esse unum tantum. Adhuc. Non est aliquod bonum in rerum natura quod non sit ab aliquo desideratum, sic enim universum non esset perfectum. Sed omne quod desiderat aliquid aliquo modo movetur in illud. Omne autem desiderium / rei mobilis / per motum aliquem manifestatur, nam quod desiderat aliquid movetur in illud.
Purior # non est igitur aliqua substantia / corporalis / spiritualis quae per aliquem motum alicuius corporis non indicatur sicut finis per id quod est ad finem, vel sicut motor per motum.
Cum enim motus deferentis sit propter delatum, manifestaretur ille alius / motus per aliquid delatum # quod non tu- / motus per aliquod corpus delatum. --- motus orbis solis manifestatur nobis per diversum situm solaris corporis, numquam autem per situs corporum quos videmus manifestatur nobis aliquis motus qui non reducatur in motum mobilis # scilicet aliquod primum ens incorporeum ab alio non dependens, ut ex praedictis patet.
Haec autem ratio videtur convenienter procedere secundum intentionem Aristotelis, qui ponit numerum substantiarum spiritualium secundum numerum motuum caelestium, unde etiam sumitur ex verbis eius in XI metaph.: non autem secundum fidei sententiam, per quam ponimus multo plures substantias spirituales deo ministrantes quam sint motus caelestium corporum. Hee tamen omnes habent ordinem ad illam spiritualem substantiam quae per motum primum manifestatur. Unde si praedictae rationi addatur quod omnis substantia spiritualis manifestatur per aliquem motum corporalem vel ad sic manifestatam aliquo modo ordinatur, procedet etiam secundum sententiam fidei, et erit contra positionem plurium deorum quorum unus non sit causa alterius.
Propriis naturis # cum sint # nec potest esse / ut Aristoteles probat.
Non enim est conveniens ponere aliquam / causam / rem / quae per effectum aliquem se manifestare non posset. Amplius. Nomine dei intelligitur ab omnibus aliquid cuius esse non est ab alio dependens per modum quo causatum dependet a causa, eo quod / omnes / qui de deo loquuntur / nomine dei intelligunt primam causam / nec alteri nomen deitatis attribuunt nisi propter propinquitatem vel similitudinem ad id quod estimant primam causam. Id igitur quod vere deus est, a nullo dependens est. Omne autem quod non dependet ab alio sicut a causa / amplius. Deum / est necesse esse / per seipsum / sicut ex supra dictis patet. Si igitur sunt / duo vel / plures dii, oportet esse / duo vel / plura simul quorum utrumque sit / per se / necesse esse. Et sic in istis / duobus vel / pluribus oportet duo intelligere, scilicet esse discretum / uniuscuiusque / utriusque / eorum, et eorum concomitantia adinvicem, per quam dicuntur simul inveniri / in rerum natura. Necessitas autem non potest attribui istis duobus nisi tribus modis. Uno modo ut necessitas attribuatur utrique quantum ad utrumque, idest quod unumquodque eorum sit in se consideratum necessarium, et iterum concomitantia eius ad alterum sit necessaria; alio modo ut concomitantia unius ad alterum sit necessaria et utrumque eorum secundum se consideratum