IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 15

Postquam philosophus movit dubitationem de eo quo aliquid augetur, et solvit dubitationem interpositam, hic accedit ad solvendum dubitationem principalem. Et primo solvit dubitationem; secundo ostendit, dubitatione remota, quomodo fiat augmentum, ibi: maius autem totum etc..

Circa primum duo facit: primo ostendit qualis debeat esse solutio; secundo ponit solutionem, ibi: suscipienda etc..

Oportet autem quod vera solutio salvet omnia quae sunt de ratione rei, et omnia impossibilia excludat: et ideo primo ostendit quomodo intendit salvare omnia quae sunt de ratione augmenti.

Et dicit quod, quia sufficienter quaesitum est de praedictis, oportet tentare, idest ad hoc conatum apponere, ut inveniatur talis solutio quaestionis, qua salventur tria quae supra dicta sunt de ratione augmenti. Quorum primum est quod id quod augetur, permaneat: secundum est quod augmentum fiat adveniente aliquo, et deminutio aliquo recedente: tertium est quod quodlibet signum sensatum, idest quaelibet pars sensibilis, eius quod augetur, fiat maior in augmento, aut minor in deminutione.

Secundo ostendit quomodo intendit tria impossibilia vitare: primo quidem ut non ponamus corpus quod augetur esse vacuum; secundo ut non ponamus duas magnitudines, idest duo corpora, esse simul; tertio ut non ponamus augmentum fieri per additionem alicuius incorporei. Videtur enim, suppositis praedictis suppositionibus, alterum horum inconvenientium ex necessitate sequi. Si enim augetur quaelibet pars eius quod augetur, et nihil augetur nisi adveniente aliquo, oportet quod cuilibet parti eius quod augetur, aliquid adveniat: si ergo illud quod advenit, non est incorporeum, oportet duo corpora esse simul, nisi ponatur corpus quod augetur esse vacuum.

Deinde cum dicit: suscipienda etc., solvit dubitationem. Et primo praemittit quaedam necessaria ad quaestionis solutionem; secundo ponit solutionem, ibi: quamlibet igitur partem etc..

Circa primum duo proponit. Circa quorum primum dicit quod oportet suscipere causam, per quam et praedicta tria salventur, et inconvenientia vitentur, ita tamen quod determinemus quaedam prius. Quorum unum est quod anomoeomera, idest membra dissimilium partium, puta manus aut pes aut similia, augentur per hoc quod partes consimiles augentur (quas homoeomera vocat), sicut sunt caro et os et alia huiusmodi.

Et huius rationem assignat, quia unumquodque membrum dissimilium partium componitur ex his quae sunt similium partium, sicut manus ex carne et osse et nervo: et ideo oportet quod per augmentum partium augeatur totum.

Secundo ponit quod caro et os et unaquaeque talium partium, quae primum dicit augeri, est duplex, sicut contingit in omnibus quae habent speciem in materia: nam caro vel os potest dici vel ut materia carnis, vel ut species carnis.

Hoc autem quidam sic intellexerunt, quod alia caro signata esset quae est secundum materiam, et alia quae est secundum speciem. Dicunt enim quod caro et os et quidquid est huiusmodi, dicitur esse secundum speciem, ex eo quod est generatum ex primo humido seminali, in quo primo fuit virtus speciei: caro autem et os secundum materiam dicitur, ex eo quod generatur ex humido nutrimentali; quod quidem advenit primo humido seminali sicut materia quaedam eius, prout primum humidum extenditur per alia membra, admixto sibi secundo humido, ad hoc ut compleatur quantitas rei viventis et omnium partium eius.

Et haec fuit opinio Alexandri, ut dicit Averroes in expositione huius loci, quem plures postmodum secuti sunt. Sed hoc non potest stare cum verbis Aristotelis, quae hic dicuntur. Dicit enim quod caro et os et unaquaeque talium partium, est duplex, quemadmodum et aliorum in materia speciem habentium. Manifestum est autem quod speciem in materia habent non solum ista quae generantur ex semine et quae nutriuntur, in quibus praedictus intellectus aliqualiter posset sustineri, sed etiam corpora inanimata, sicut sunt lapides, aurum et argentum: vult ergo Aristoteles quod in carne et osse dicitur species et materia, sicut in lapide et auro, in quibus non est humidum seminale et nutrimentale. Et ideo dicendum est quod, secundum intentionem Aristotelis, eadem caro dicitur secundum speciem, prout in ea consideratur illud quod pertinet ad speciem carnis; et secundum materiam, prout in ea consideratur illud quod est materiae. Et eadem ratio est de omnibus aliis compositis ex materia et forma.

Deinde cum dicit: quamlibet igitur partem etc., ponit solutionem. Et primo ponit eam; secundo manifestat per exemplum, ibi: oportet autem intelligere etc.; tertio concludit epilogando summam solutionis, ibi: quapropter est quidem etc..

Dicit ergo primo quod hoc quod supra dictum est, quod quaelibet pars augetur eius quod augetur, et quod unumquodque augetur adveniente aliquo, est verum si accipiatur pars secundum speciem: nam cuilibet parti secundum speciem consideratae additur aliquid tanquam permanenti, et ita quaelibet pars secundum speciem considerata augetur. Non autem cuilibet parti secundum materiam consideratae fit additio, nec quaelibet pars secundum materiam considerata augetur: dictum enim est quod id quod augetur oportet permanere, non autem permanet quaelibet pars secundum materiam considerata, sed solum secundum speciem.

Deinde cum dicit: oportet autem intelligere etc., manifestat solutionem propositam per exempla. Et primo ponit manifestationem; secundo ostendit in quibus partibus dicta solutio sit magis manifesta, ibi: in anomoeomeris etc..

Dicit ergo primo quod oportet intelligere illud quod dictum est de carne secundum speciem et secundum materiam, sicut si quis mensuret aquam eadem mensura, ita tamen quod semper sit alia et alia aqua, puta si ex vase pleno aqua guttatim aqua effluat, et guttatim semper infundatur: erit enim semper idem quantum ad mensuram aquae, non tamen quantum ad materiam aquae. Sic autem comparatur species ad materiam, sicut mensura ad mensuratum, eo quod forma est finis materiae, ut dicitur in II physic..

Sic ergo oportet intelligere quod species carnis permaneat eadem, tanquam mensura quaedam; non tamen semper permaneat eadem materia in qua talis species suscipitur. Est etiam simile de fluvio, qui semper manet idem quantum ad speciem fluvii; materialis tamen aqua semper est alia et alia. Simile est etiam in igne, cuius species et figura semper manet, licet ligna in quibus materialiter ignis ardet, consumantur, et iterum alia apponantur. Idem etiam apparet in populo civitatis, qui semper manet idem secundum illud quod est speciei, quamvis hominum ex quibus constituitur populus, quidam moriantur et quidam succedant. Et sic semper manet id quod pertinet ad speciem carnis, licet materia in qua talis species fundatur, paulatim consumatur per actionem caloris, et alia de novo adveniat per nutrimentum.

Sic ergo quando aliquod corpus augetur, augmentatur quidem materia carnis: quia plus generatur per nutrimentum, quam perdatur per actionem caloris; et ita, multiplicata materia, vis augmentativa, quae pertinet ad speciem, extendit proportionaliter totam materiam in maiorem quantitatem.

Non tamen ita augmentatur materia carnis, quod cuilibet parti materiae aliquid addatur: quia neque quaelibet pars materiae manet, sed quaedam defluit, consumpta scilicet per calorem, et quaedam advenit, restituta scilicet per nutrimentum.

Et ita non oportet neque incorporeo augeri, neque duo corpora esse simul, neque corpus quod augetur esse vacuum. Quia si non plus fuit id quod restituitur per alimentum, quam id quod fuit per calorem consumptum, virtus naturalis, quae pertinet ad speciem, restituit id quod advenit, in locum eius quod periit. Si autem fuerit plus quod ex alimento generatum est, virtus naturalis extendit illud in maiorem quantitatem secundum aliquam dimensionem, et ita occupat maiorem locum. Sed quia species semper manet, necesse est dicere quod cuilibet parti formae vel speciei proportionaliter aliquid advenit, et quaelibet augeatur. Neque propter hoc sequitur duo corpora esse in eodem loco: quia formae et speciei non debetur locus nisi ratione materiae in qua fundatur, quae est proprie subiectum quantitatis dimensivae.

Si autem intelligatur caro secundum speciem, quae est generata ex humido seminali, caro autem secundum materiam, quae est generata ex humido nutrimentali, ut Alexander posuit; videtur hoc verbum Aristotelis, scilicet quod caro secundo materiam defluit et adveniat, non autem caro secundum speciem, magis esse dictum probabiliter quam secundum aliquam necessariam rationem. Cum enim necesse sit utrumque humidum in unam massam coniungi, ad perficiendum quantitatem totius corporis et omnium partium eius, non potest ex necessitate probari quod calor ita consumat unum, altero permanente semper. Non est autem credibile quod Aristoteles in tali re aliquid sine ratione necessaria dixisset, ut Averroes dicit in expositione huius loci.

Deinde cum dicit: in anomoeomeris etc., ostendit in quibus partibus praedicta solutio sit magis manifesta. Et dicit quod id quod dictum est, magis est manifestum in anomoeomeris, idest in membris dissimilium partium, puta in manu, quam videmus proportionaliter augeri: proportionabiliter enim augetur tota manus et quilibet digitus, et etiam quilibet articulus. Et hoc ideo, quia magis manifesta est distinctio speciei et materiae in huiusmodi membris, quam in carne et osse et aliis membris similibus. Quanto enim sunt propinquiora toti, tanto plenius recipiunt perfectionem formae, quae principaliter est actus totius: unde et operationes animae magis manifestae sunt in membris dissimilium partium, quam similium.

Et ideo licet post mortem, per quam separatur anima a corpore, non solum non remaneat animal, sed etiam nulla pars animalis, nisi aequivoce, ut dicitur II de anima; tamen videtur quod magis post mortem animalis remaneat caro aut os, quam manus aut brachium, in quibus magis apparent operationes animae.

Deinde cum dicit: quapropter est quidem etc., concludit epilogando summam solutionis: scilicet quod quodammodo quaelibet pars carnis est aucta, scilicet accipiendo carnem secundum speciem; et quodammodo non, scilicet accipiendo carnem secundum materiam.