Ponitur alia ratio, quae est ad consequendam gloriam; quasi dicat, apprehendite disciplinam, quia cum exarserit etc.. Beati erunt omnes qui confidunt in eo. Bene dicit cum exarserit: modo enim non ardet, cum castigat ut pater; sed in futuro absorbebit et ardebit, quando puniet poena aeterna Isaiae 30: ecce nomen domini venit de longinquo: ardens furor ejus, et gravis ad portandum: labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Dicit autem in brevi, quia non singula peccata separatim sed simul omnia discutiet. Unde illud judicium in brevi fiet, nec durabit per mille annos, ut Lactantius dixit: 1 Cor. 15: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba: et tunc omnes boni in immortalitatis gloriam immutabuntur: unde, beati qui confidunt; quasi dicat: vindicta non modo non attinget confidentes, sed beati erunt, quia ad regnum pervenient: quae beatitudo vel gloria major apparebit ex poena malorum: Hier. 17: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus etc..