OFFICIUM DE FESTO CORPORIS CHRISTI

 Pars 1

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 Pars 2

 N.1

 N.2

 Pars 3

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 4

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 5

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 Pars 6

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 7

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 8

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

N.5

Ut autem tanti beneficii iugis in nobis maneret memoria, corpus suum in cibum et sanguinem suum in potum sub specie panis et vini sumendum fidelibus dereliquit.

O pretiosum et admirandum convivium, salutiferum et omni suavitate repletum.

Quid enim hoc convivio pretiosius esse potest, in quo non carnes vitulorum et hircorum, ut olim in lege, sed nobis sumendus proponitur christus verus deus? quid hoc sacramento mirabilius? in ipso namque panis et vinum in christi corpus et sanguinem substantialiter convertuntur.

Ideoque christus deus et homo perfectus, sub modici panis et vini specie continetur.