QUODLIBETA 2

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum filius teneatur obedire parentibus carnalibus in indifferentibus.

Ad primum sic proceditur: videtur quod filius teneatur obedire parentibus carnalibus quantum ad omnia.

Argumentum 1

Dicitur enim deuteronom. XXI, 18, 21: si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium...

Lapidibus eum obruet populus civitatis.

Sed poena talis non infligeretur, nisi graviter peccaret non obediendo. Ergo filii tenentur obedire parentibus carnalibus per omnia.

Argumentum 2

Praeterea, apostolus dicit ad Coloss., cap. III, 20: filii, obedite parentibus per omnia.

Argumentum 3

Praeterea, praecepta moralia affirmativa quamvis non ad semper obligent, tamen nunquam contrarium facere licet. Sed praeceptum morale affirmativum est de honoratione parentum. Ergo non licet irreverentem esse parenti; quod esset, si eius mandato non obediretur.

Tenetur ergo filius in omnibus parentibus obedire.

Sed Contra

Sed contra, non minus obediendum est patribus spiritualibus quam carnalibus, sed magis, ut habetur per apostolum ad Hebr., cap. XII, 9. Sed patribus spiritualibus non tenentur subditi obedire in indifferentibus: religiosi enim qui obedientiam profitentur, non tenentur obedire suis praelatis nisi in his quae sunt secundum regulam, ut bernardus dicit in Lib. De dispensatione et praecepto.

Ergo nec parentibus carnalibus filii tenentur in indifferentibus obedire.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod cum obedientia praelato debeatur, ad illa extenditur debitum obedientiae ad quae extenditur ius praelationis.

Habet autem pater carnalis ius praelationis in filium primo quidem quantum ad domesticam conversationem. Sic enim est paterfamilias in domo sicut rex in regno: unde sicuti subditi regis tenentur obedire regi in his quae pertinent ad gubernationem regni; ita etiam filii et alii domestici tenentur obedire patrifamilias in his quae pertinent ad dispensationem domus.

Secundo quanto ad morum disciplinam: unde apostolus dicit ad Hebr., XII, 9: patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et obtemperabamus eis. Debet enim pater filio non solum educationem, sed etiam disciplinam, ut philosophus dicit.

In his ergo filius tenetur obedire patri carnali, et non in aliis.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod loquitur ibi Moyses de imperio paterno quod pertinet ad disciplinam morum: unde ibidem dicitur: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod apostolus dicit obediendum esse parentibus per omnia ad quae se ius praelationis extendit.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod non exhibet irreverentiam praecipienti, si non obedit ei in his in quibus obedire non tenetur.