Quod vero septimo decimo ponitur, veritates rerum comparatae ad subiectum diversae sunt, sed secundum quod comparantur ad intellectum divinum, una est omnium veritas, verissimum est; tamen illa una veritas non est veritas creata, ut obiiciens intellexit, sed veritas increata.