SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 2

At vero neque si hoc optimum etc..

Postquam reprobavit causam quam socrates assignabat, legis ferendae de communitate mulierum et filiorum, ostendens non esse optimum in civitate quod sit maxime una: hic incipit ostendere quod civitas non consequitur maximam unitatem per legem praemissam.

Et ponit ad hoc quatuor rationes.

Circa quarum primam dicit, quod dato, quod hoc esset optimum civitatis, ut esset maxime una; non tamen hic videtur ostendi quod civitas sit maxime una per hoc quod omnes simul dicant, hoc est meum et hoc non est meum.

Si enim omnia sint communia, nullus posset dicere: hoc est meum, nisi de quo et alius diceret: hoc est meum. Et hoc putabat socrates esse signum huius quod est civitatem esse perfecte unam. Videbat enim quod ex hoc oriuntur discidia in civitate, quod unus curat proprium bonum et alius bonum suum, et sic studia hominum ad diversa feruntur; quia non est idem de quo unusquisque dicit, hoc est meum.

Sed si omnes dicerent de una et eadem re, hoc est meum, omnium studia ferrentur in unum; et sic, sicut putabat socrates, civitas esset maxime una. Sed haec non est causa: quia cum tu dicis omnes dicerent: hoc est meum: haec propositio est duplex; eo quod ly omnes possit teneri distributive vel collective.

Si distributive, esset sensus quod unusquisque per se ipsum posset dicere de tali re, hoc est meum; et tunc forte esset verum quod socrates dixit: quia unusquisque unum et eumdem diligeret tamquam filium proprium, et similiter mulierem tamquam suam propriam.

Et ita est etiam de substantia, idest de possessione. Sed illi qui utuntur communibus uxoribus et pueris, non dicent omnes in isto sensu, hoc est meum, sed omnes quidem dicent collective tamquam possidentes unam rem communem: ita tamen quod nullus per se ipsum dicet, hoc est meum: et idem est etiam si possessio sit communis: nullius enim secundum seipsum erit propria.

Sic igitur patet quod quidam sophisticus syllogismus est secundum quem procedebat socrates dicens quod dicere omnes, hoc est meum, est signum perfectae unitatis: quia istae dictiones omnes et utrumque propter suam duplicitatem, etiam in orationibus, idest in disputationibus faciunt syllogismos litigiosos, idest sophisticos: puta si aliquis dicat, propositis tribus ex una parte et tribus ex alia, utraque istorum sunt paria: hoc enim est verum, si collective accipiatur, quia simul iuncta sunt paria: si vero distributive accipiatur, sunt imparia.

Unde dicendum est quod in uno sensu dicere omnes de eodem quod sit suum, esset bonum, scilicet secundum quod ly omnes tenetur distributive: sed non est possibile: implicat enim contradictionem: ex hoc enim ipso quod est proprium huius, non est alterius.

Si autem non accipiatur sic, sed collective, non erit consentaneum, idest congruum civitati.

Secundam rationem ponit, ibi, ad haec autem etc., per quam ostendit quod dictum socratis non solum non est utile civitati, sed etiam infert maximum nocumentum. Videmus enim quod de eo quod est commune multorum valde parum curatur: quia omnes maxime curant de propriis; sed de communibus minus etiam curant homines quam quantum pertinet ad unumquemque; ita quod ab omnibus simul minus curatur, quam curaretur si esset unius solius. Dum enim unus credit quod alius faciat, omnes negligunt: sicut accidit in servitiis ministrorum, quod multi servientes quandoque peius serviunt, dum unus expectat quod alius faciat. Secundum autem legem socratis sequitur quod unusquisque civis haberet mille filios vel plures; et sic minus curabit de singulis quam si haberet unum solum. Et si addamus quod isti mille filii non sunt proprii uniuscuiusque civium, sed incertus est filius incerti patris, multo minus curabunt. Unde sequetur quod omnes cives similiter negligent curam puerorum, et hoc erit maximum damnum in civitate.

Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc sic unusquisque etc.. Dicens quod sic, idest secundum positionem socratis, unusquisque civium dicet de unoquoque civium bene operante, vel male, quotcumque contingat eos esse, dicet inquam, hic est meus, aliquod secundum naturam existens, puta, hic meus filius, vel illius. Et hoc modo dicet de unoquoque mille, vel quotcumque contingat esse in civitate: et hoc dicet non quasi pro certo sciat hunc esse suum filium, vel illius, sed cum dubitatione; quia si mulieres sint communes, multis accedentibus ad unam, non potest esse manifestum, ex quo patre contingat esse genitum filium; quia multi sunt qui non generant; et etiam immanifestum est, cuius filium contingat esse servatum in vita multis morientibus.

Est ergo considerandum utrum melius sit, quod per modum istum aliquis appellet aliquid idem, id est suum filium vel nepotem quemlibet de numero duorum millium vel decem milium, aut magis, quod aliquis appellet aliquem iuvenem suum proprium, sicut modo in civitatibus faciunt. Videmus enim, quod unum et eundem iuvenem quidam civium vocant filium suum, quidam nepotem, vel secundum quamdam aliam propinquitatem, sive consideretur propinquitas propter consanguinitatem, sive propter aliquam familiaritatem, sive quia aliquis a principio habuit curam ipsius, puta, quia fuit tutor eius vel instructor, aut etiam eorum, quae ad ipsum pertinent, et cum unum dicat filium vel nepotem, alium dicet esse fratruelem, vel contribulem.

Dicuntur autem fratrueles, qui sunt ex duobus fratribus nati. Contribules autem qui sunt ex una tribu, puta ex una societate in civitate.

Sic igitur patet, quod non solum secundum legem socratis multi cives dicunt de uno et eodem, hic est meus, sed etiam secundum consuetudinem quae nunc in civitatibus observatur.

Sed in hoc videtur esse praeeminentia secundum legem socratis, quod multi dicent hunc esse suum filium.

Ex alia vero parte est praeeminentia ex hoc, quod diversi dicent unum et eundem esse suum, non tamquam communem, sed tamquam proprium, vel nepotem, vel filium, vel fratrem, vel aliquid huiusmodi. Multo autem melius et efficacius est ad amicitiam et curam impendendam, quod aliquis aestimet esse aliquem proprium nepotem, quam quod aestimet eum filium communem per modum quo socrates posuit; quia sicut dictum est, propria magis homines amant et procurant quam communia.

Unde patet, quod lex socratis magis affert civitati detrimentum quam utilitatem.

Quartam rationem ponit ibi, quinimo, sed neque diffugere etc.. Et dicit, quod quamvis socrates putaret per communitatem filiorum et mulierum hoc evitare, ut nullus dicat esse suum proprium filium vel fratrem, sed communiter hoc opinentur, tamen non potest hoc effugere, quin aliqui suspicentur de aliquibus, quod sint fratres eorum, vel filii, vel patres vel matres: et hoc propter similitudinem quae frequenter invenitur inter filios et patres vel matres.

Unde quidam eorum, qui describunt peryodos terrae, id est quomodo circularitas mundi est habitata, narrant quod in superiori Lybia quidam habent communes uxores, sed dividunt filios secundum similitudines, ita quod unusquisque virorum accipit sibi pro filio illum qui sibi similatur. Et hoc etiam videmus contingere in feminis aliorum animalium, sicut equae, et vaccae, quae naturaliter habent, quod faciunt filios similes patribus. Sicut dicitur de quadam equa, quae in terra Pharsaliae ob hoc vocabatur iusta, quia filios reddebat similes patribus.

Unde manifestum est, quod socrates per legem quam dicit esse ferendam de communitate uxorum et filiorum, non potest hoc consequi, ut non sint privati affectus inter homines.