SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra probavit apostolus, quod christus est maioris excellentiae quam Moyses, hic concludit quod magis est obediendum christo. Et hoc facit per auctoritatem prophetae David in Ps. Xciv.

Ubi tria facit, quia primo proponit auctoritatem, quae continet quamdam exhortationem; secundo exponit eam, ibi videte, fratres; tertio ex auctoritate et expositione arguit, c. IV, ibi timeamus ergo.

Circa primum tria facit.

Primo enim insinuat auctoritatem verborum sequentium; secundo ponit exhortationem, quae est in auctoritate, ibi hodie si vocem; tertio ponit quamdam similitudinem, ibi sicut in exacerbatione, etc..

Auctoritas verborum est ex hoc, quod non sunt prolata humana adinventione, sed a spiritu sancto. Unde dicit quapropter sicut dicit spiritus sanctus.

Quasi dicat: christus est amplioris gratiae quam Moyses; ergo si audivimus Moysen, non debemus obdurare corda nostra ad audiendum christum.

Ipse autem verba veteris testamenti allegat pro novo, ne credatur, quod tantum sint referenda ad vetus testamentum, imo etiam ad novum, et ad aliud tempus referri debent.

Et sunt verba spiritus sancti, quia, ut dicitur II Pet. I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Ipse enim David dicit, II Reg. XXIII, 2 de seipso: spiritus domini locutus est per me.

In hoc ergo ostendit auctoritatem esse veram, quia scilicet est a spiritu sancto, contra Manichaeum.

Deinde cum dicit hodie si vocem, etc., ponit monitionem, ubi facit tria.

Primo enim describit tempus cum dicit hodie; secundo subdit beneficium, ibi si vocem; tertio subiungit monitionem suam, ibi nolite obdurare.

Tempus est hodie, scilicet tempus diei. Tempus enim legis veteris dicebatur nox, quia erat tempus umbrae. Infra X, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum.

Sed tempus novi testamenti, quia repellit umbram noctis legis, dicitur dies.

Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit.

Dicitur etiam istud tempus dies, propter ortum solis iustitiae. Matth. III: vobis timentibus nomen meum orietur sol, etc.. Hunc diem non sequitur nox, sed clarior dies, quando scilicet ipsum solem iustitiae videbimus revelata facie in rota sua, quando ipsum videbimus per essentiam.

Et in hac die exhibetur nobis beneficium.

Nam sequitur si vocem eius audieritis, quia audimus vocem eius, quod non erat in veteri testamento, in quo audiebantur tantum verba prophetarum. Supra I, 1 s.: olim deus loquens patribus in prophetis, novissime vero diebus istis locutus est nobis in filio. Is. LII, 6: propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Cant. II, 14: sonet vox tua in auribus meis.

In hoc enim exhibetur nobis beneficium tantum desideratum. Lc. XIX, 42: in hac die tua, quae ad pacem tibi, etc..

Si ergo tantum est beneficium, ecce monitio: nolite obdurare corda vestra. Cor durum sonat in malum. Durum est quod non cedit, sed resistit impellenti, nec recipit impressionem. Et sic dicitur cor hominis durum, quando non cedit divinae iussioni, nec de facili recipit divinas impressiones. Eccli.

C. III, 27: cor durum male habebit in novissimo.

Rom. II, 5: secundum duritiam tuam, et cor tuum impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae.

Haec autem induratio ex duobus causatur.

Ex uno quasi negative, scilicet ex deo non apponente gratiam. Rom. IX, 18: cuius vult deus miseretur, et quem vult indurat.

Ex alio vero positive, et hoc modo indurat peccator seipsum, non obediendo deo, et non aperiendo cor suum gratiae. Zach. VII, 12: cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit dominus exercituum spiritu suo per manum prophetarum priorum. Nolite ergo obdurare corda vestra, id est, nolite corda claudere spiritui sancto. Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis.

Consequenter ponit similitudinem cum dicit: sicut in exacerbatione.

Et haec est similitudo ex facto praeterito; nam fideles instruuntur de his, quae sunt agenda in novo testamento ex iis quae facta sunt in praeterito, secundum illud rom.

C. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

Facit autem duo circa hoc, quia primo proponit exemplum in generali, ponendo culpam; secundo in speciali, ibi ubi tentaverunt me, etc..

Ut autem sequamur expositionem apostoli, oportet ponere in ista littera sensus, qui conveniunt expositioni.

Legimus autem inter alias duas culpas filiorum Israel gravissime punitas. Una fuit inobedientiae quam habuerunt in facto exploratorum: de quo Num. XIII et XIV. Pro quo facto indignatus dominus voluit totum populum delere. Unde iuravit quod nullus intraret terram promissionis, exceptis duobus, scilicet caleb et iosue. Istud autem vocat specialiter exacerbationem, quia licet per alia peccata offendissent deum, tamen per illud exacerbaverunt ipsum, quia sicut fructus acerbus, qui opponitur maturo, non est aptus ad cibum, sic tunc ira dei fuit inflexibilis.

Ps. Lxxvii, 40: exacerbaverunt eum in deserto, et tentaverunt eum in inaquoso.

Bar. IV, 7: exacerbastis eum qui fecit vos.

Aliud peccatum fuit peccatum tentationis.

Frequenter enim tentaverunt deum, quia quandoque pro aqua, quandoque pro carnibus, quandoque vero pro pane: ita quod decies tentaverunt ipsum.

Num. XIV, 22: tentaverunt me iam per decem vices. Iob XIX, 3: en decies confunditis me. Et ideo dicit secundum diem tentationis.

Posset autem aliquis putare quod idem esset peccatum exacerbatio et tentatio, ita quod vellet apostolus dicere: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, quae fuit in die tentationis. Sed hoc est contra expositionem apostoli. Ideo dicendum est sic: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, et iterum sicut in die tentationis, ita quod sint duo peccata. Unde Ps. Lxxvii, V. 41: conversi sunt, et tentaverunt deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.

Consequenter prosequitur culpas in speciali, cum dicit ubi tentaverunt me patres vestri, etc..

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit peccatum tentationis; secundo peccatum exacerbationis, ibi et dixi semper.

Circa primum tria facit.

Primo enim ponit peccatum tentationis; secundo ostendit eius gravitatem, ibi probaverunt; tertio ponit poenam, ibi propter quod offensus fui.

Dicit ergo, quod in eis fuit peccatum tentationis in deserto, quia ibi tentaverunt me patres vestri: et loquitur in persona domini.

Ubi sciendum est, quod tentare est experimentum sumere de re quam quis ignorat.

Unde quod quis tentat deum, procedit ex infidelitate.

Sed sciendum est quod aliquando aliquis tentat deum, non cum intentione tentandi et experiendi, verumtamen se habet ad modum tentantis. Qui enim utitur re sua propter utilitatem, non tentat proprie: puta si aliquis fugiens currat super equum suum, et si tentat, non tamen cum intentione tentandi. Sed quando ad nihil utile est quod facit, tunc tentat. Item si aliquis exponat se alicui periculo compulsus necessitate, sub spe divini auxilii, non tentat deum. Si autem sine aliqua necessitate, tunc tentat deum. Et sic dicit ipse, Matth. IV, 7: non tentabis dominum deum tuum, quia necessitas nulla erat quod mitteret se deorsum.

Sic isti tentaverunt dominum, quia dubitaverunt de potestate dei, clamantes contra Moysen, ac si deus non posset eis dare cibum, cum potentiam suam in maioribus experti fuissent: et ideo erat peccatum infidelitatis, quod est maximum.

Deinde ponitur gravitas culpae, cum dicit probaverunt me, etc.. Quanto enim aliquis maiora beneficia dei recipit, et maiorem certitudinem divinae potestatis habet, et postmodum dubitat, tanto gravius peccat. Isti vero viderunt signa et prodigia in terra Aegypti, apertionem maris et alia miracula, et tamen non crediderunt. Unde Num. XIV, 22: homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam decem vices, etc..

Et ideo dicit probaverunt, id est, experiri voluerunt, et viderunt, id est, experti sunt, opera mea, id est, effectus qui non poterant esse, nisi virtutis infinitae esset ille qui opera faciebat. Et hoc totum non uno die, sed quadraginta annis, quibus scilicet manserunt in deserto, quia semper habuerunt manna et columnam ignis et nubis; vel probaverunt quod viderunt me, quia scilicet in nulla defeci eis.

Illud tamen quod dicit, quadraginta annis, secundum intentionem apostoli refertur ad priora, sed secundum intentionem Psalmistae refertur ad sequentia, ut dicatur quod offensus vel infensus ei fuit quadragesimo anno.

Et sic habet littera Hieronymi.

Deinde cum dicit propter quod offensus fui, ponitur poena peccati: et est duplex littera, scilicet offensus, vel proximus, et idem est.

Propter quod, id est, propter peccatum, fui offensus, id est, indignatus, non quod ira sit in deo, nisi similitudinarie, quia punit sicut iratus: de qua poena frequenter habetur in Ex. XXII: dimitte me, ut irascatur furor meus, etc., et in Lib. Numerorum.

Saepe enim prostrati sunt. Unde I Cor. X, 5 agit de poena istius peccati.

Vel proximus fui, scilicet puniendo ipsos.

Quando enim dominus subvenit bonis, et punit malos, tunc est prope ipsos; sed quando dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, et dissimulat afflictionem iustorum, ut crescat ipsorum meritum, tunc videtur etiam longe. Iob XXII, 14: nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.

Vel proximus, quantum ad divinam misericordiam, quia hoc ipsum, quod punit eos temporaliter, magnum misericordiae signum est. Augustinus: hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas.

Deinde cum dicit et dixi, etc., ponit peccatum exacerbationis in speciali. Et hoc patet per hoc quod infra dicitur quibus iuravi non introire, etc..

Et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit culpam; secundo subdit poenam, ibi quibus iuravi in ira mea, etc..

Culpam autem duplicem ponit.

Una est in obstinatione in malo; alia est in recessu a bono. Et istam ponit, ibi ipsi vero non cognoverunt vias meas.

Dicit ergo: ego sic fui eis proximus, scilicet puniendo eos. Et dixi, scilicet praevisione aeterna, hi errant corde semper. Deut.

C. XXXI, 27: semper contentiose egistis contra dominum. Ier. XIII, 23: si potest Aethiops mutare pellem suam, etc..

Sic ergo uno modo aliquis exacerbat deum quando obstinate adhaeret malo; alio modo, quando contemnit bonum. Unde dicit ipsi vero non cognoverunt vias meas, hoc est, non quantum ad simplicem ignorantiam, sed ad affectatam, ut sit sensus: non cognoverunt, id est, cognoscere noluerunt. Iob c. XXI, 14: scientiam viarum tuarum nolumus.

Ps. XXXV, 3: noluit intelligere ut bene ageret. Vel non cognoverunt, id est, non approbaverunt, sicut dicit apostolus II Tim. II, V. 19: cognovit dominus qui sunt eius.

Consequenter ostendit poenam cum dicit quibus iuravi. In quo verbo ponit immobilitatem, in hoc quod vult iuramenta firma.

Quando enim deus vel Angelus inveniuntur iurare, signum est immobilitatis eius de quo iuravit. Ps. Cix, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum, etc.. Verumtamen aliquando non iurat nisi sub conditione, quia scilicet si non poeniteant, haec mala evenient eis. Ponit etiam quod poena ista non est ad comminationem, sed magis ad exterminationem, quia dicit in ira. Ps. VI, 1: domine, ne in ira tua corripias me.

Iuravit ergo in ira si introibunt in requiem meam. Constructio est defectiva ad modum irati, qui truncat verba sua. Et accipitur ly si pro non, id est, non introibunt in requiem meam.

Est autem triplex requies. Una est temporalis, de qua Lc. XII, 19: habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, etc.. Secunda est requies conscientiae. Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni requiem multam.

Tertia est requies gloriae aeternae. Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

Potest ergo exponi illud, quod dicitur hic de qualibet istarum, ut dicatur: ipsi vero nec in requiem terrae promissionis, nec in requiem conscientiae, nec in requiem fruitionis aeternae introierunt.