First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
HISPALEN. 19
ceptam communicationem ultimi decreti Archiepiscopalis, Eucharistiam fidelibus ministrasse; missam celebrasse, in confessionario sedisse ac alios sacerdotes delegasse ad con- ferendum baptisma atque viaticum deferendum infirmis. Quae omnia die vigesima secunda Decembris nuper elapsi com- missa fuisse videntur.
Disceptatio Synoptica
DEFENSIO PAROCHI. Pro parte parochi Castilla observari potest positionem plurium parochorum in una eademque ecclesia non esse omnino iuri canonico conformem, ceu asserunt omnes canonistae, qui una voce clamant, in una ecclesia, unicum esse debere parochum, quia ipse est spon- sus Ecclesiae - Decis. 178 n. 4, p. 11 Recen, Pluralitatem parochorum de iure prohibitam esse, docet De Luca ( Dis. 9, n. 5Annot. ad SS. Con. Trid.) « ne una mulier duos vel plures habeat viros ».
Id quoque suadere videtur lex concursus a SS c Tridentino Concilio praescripta, nam inter concurrentes unus tantum super alios ordinarie excellit ; et in praxi nedum difficile, sed fere impossibile est, duos vel plures haberi prorsus ae- quales scientia, prudentia, meritis, ceterisque requisitis ad parochiam consequendam necessariis. Ideoque lex concursus clare significat unum tantum debere esse rectorem paroeciae. Et licet admitti velit plures esse posse^ semper, si anarchia vitari vult, unus adesse debet qui inter aequales sit saltem primus, quique propterea erit parochus, seu sponsus ecclesiae. Neque opponere iuvat, aequales ad fugiendam confusionem posse per turnum gubernaculum ecclesiae suscipere ; nam id fieri poterit in iis muneribus, in quibus ratio perpetuitatis deficit, non vero in parochialibus beneficiis quae iure proprio et perpetuo possidentur. Ita docent communiter Doctores innixi cap. 15 - De Praeb, et Dignit - quo statuitur « unam ecclesiam non nisi unius sacerdotis esse debere ». Hoc con- fiirmat Conc. Trid. Sess. 24 c. 13 De R.; quare Reifienstuel