DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De festo aternitatis beatae Virginis.
Igitur quoniam de festo aeternitatis ad quod homo rediit per Mariam, fecimus mentionem, ubi dictum est : A luna signum diei festi : cujus auctoritatis plenariam expositionem invenies titulo, quod Maria luna, idcirco de festo illo saltem pauca balbutiendo dicemus.
Dicitur autem festum illud convivium.
Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Sic expone : Faciet Dominus exercituum omnibus populis, id est, electis ex omni populo, sicut dicitur : Ad te omnis caro veniet , id est, aliqui ex omni carne. Et hoc convivium signatum est, Genes. xliii, 31 et seq., ubi Joseph, qui Christum signabat, omnibus fratribus suis ad cum congregatis fecit convivium.
In monte hoc, id est, in Ecclesia triumphante I de quo monte propter paucitatem ascendentium dicitur : Quis ascendet in montem Domini, etc. ?
Convivium pinguium, id est, omnimodae satietatis. Unde, Psai. XVI, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Convivium vindemiae, id est, omnimodae jucunditatis. Eccli.XXXI, 35 : Vinum in jucunditatem creatum est, etc. Tunc enim justi inebriabuntur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis suae potabit eos .
Pinguium medullatorum, id est, interiorum gaudiorum et exteriorum, sicut duplex est pinguedo, de qua, Psal. lxii, 6 : Sicui adipe, id est, stola animae, ei pinguedine, id est, stola corporis, repleatur anima mea.Vindemiae defaecatae, id est, jucunditatis purissimae sine faece tristitiae, sicut vinum merum dicitur vinum sine aqua vel mixtura. Aliter intellige in pinguedine plenitudinem. Unde dictum est, Job, xxxvi, 16 : Requies mensae tuae erit plena pinguedine. Ideo orabat David : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea . In medulla quae intra ossa absconditur, securitatem. Unde, Deuter. xxxiii, 28 : Habitabit Israel confidenter. In vindemia defaecata puritatem omnimodae delectationis et jucunditatis absque admixtione alicujus contrarii.
Item, Luc. XXII, 29, 30 tanguntur octo, quae laudabile faciunt convivium, ubi Dominus dicit discipulis suis : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Primum, nobilitas imitatoris, ubi dicit : Ego, Secundum, ordinata positio ferculorum. Unde, Dispono,
Tertium, honestas convivarum. Unde dicit, Vobis : Apostolis enim loquebatur. Quartum, hilaritas vultus. Unde, Sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Exemplum quomodo pater recipit filium prodigum . Quintum auctoritas invitantis. Unde, Pater meus. Sextum, faecunditas mensae. Unde, Ut edatis et bibatis super mensam meam, Hoc non merentur, qui pauperibus inhoneste ministrant. Septimum, loci amoenitas. Unde, In regno. Exemplum de convivio Assueri, quod, factum est in horto nemoribus eonsito . Octavum, securitas. Unde dicit, Meo.
Convivium istud erit caena illa magna quam fecit homo quidam , id est, Deus Pater, quando caelestem jucunditatem vel suae divinitatis fruitionem electis suis ab aeterno prae paravit Deus Pater dicitur homo ibi. : Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo , scilicet homini regi, Deo Patri, dicit Glossa, non tamen est homo. Filius dicitur homo et est homo. Dicitur autem Pater homo duplici ratione. Prima est similitudo creationis : quia cum tota Trinitas creaverit hominem, dedit ei esse divinum, et creavit ad similitudinem suam, ut homo interior haberet unitatem in essentia, et trinitatem in potentiis, sicut in Deo est essentiae unitas, et trinitas personarum. Unde, Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi: Dii estis. Sicut cum diabolus superat hominem, dicitur homo. Matth. xiii, 28 : Inimicus homo hoc fecit. Glossa : Diabolus. Secunda ratio est unio dilectionis. Unde propter dilectionem quam habet Deus ad hominem, dicitur Pater homo. Augustinus : " Amor est unio amantis cum. amato. " Qui adhaeret Deo, unus spiritus est . Luc. II, 35 : Tuam ipsius ani- mam pertransibit gladius. ''Hoc dictum est propter istam unionem. Vel, dicitur
Pater homo, quia benignus, humanus, et misericors, quae propria sunt hominis.
Vel, Homo quidam, Verbum caro factu, tu, quo valde ampliata est caena haec, ut videlicet non tantum habeamus Deum creatorem ut Angeli, sed etiam fratrem quoad naturam humanam, quam videlicet naturam glorificatam videre unum erit de praecipuis delectabilibus paradisi : tunc enim clarescet geniti, quae genitura fuit. Et bene Christus dicitur homo quidam, id est, singularis : homo, quia veram de Virgine carnem assumpsit : singularis, quia solus Deus et homo, quia solus sine peccato, quia solus sine laesione maternae virginitatis conceptos, solus sine gravamine materni ventris portatus, solus natus ex. utero matris absque dolore parientis, quia solus morte sua genus humanum redimere, solus morte sua mortem potuit occidere, solus ab inferis electos suos abstrahere, solus in sepulcro corruptionem non videre, quia solus inter mortuos liber, solus sernet ipsum a mortuis suscitare, solus virtute propria corporaliter in caelum ascendere, soli datum est a Patre ad dexteram Patris sedere vel residere.
Dicitur autem festum illud caena. Et est caena proprie refectio vespertina circa finern dici. Et beatitudo alterna plenarie dabitur electis post judicium quod erit in fine mundi. Jam enim gustant beati caenam illam quoad gloriam animae, sed receptis corporibus in generali resurrectione, tunc plenarie in terra sua duplicia possidebunt . Duplicia, id est, utramq ue stola m .
Dicitur etiam caena obsonium, id. est, cibus contra somnum, cibus videlicet delicatus et deliciosus : quia a delicatis sumitur contra somnum, ut est panis, vinum, et fructus. Somnus est quies aeterna, de qua dicit Psalmus IV. 9, in persona bonorum : In pace in idipsum dormiam ei requiescam. Hunc somnum sive hanc pacem accepturi sunt, qui pane qui de caelo descendit, refecti fuerint in praesenti, qui. modo sumitur in sacramento, et in illa caena sumetur ineffabili modo. De quo pane dicitur, Luc. XIV, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei, ut videlicet saturatus de pleno eructet.
Vinum hujus caenae illud est de quo dicitur, Deuter. xxxii, 14 : Sanguinem uvae bibent meracissimum. Isa. xxv, 6 : Vindemia defaecata, ut supra. Uva Christus quae nata est ex illa beatissima vite, id est, gloriosa Virgine, quae dicit, Eccli.XXIV, 23 : Ego quasi vitis, etc. Quae scilicet uva pressorata est in torculari crucis : et inde eliquatum mustum nostrae redemptionis, de quo dicitur Christo : Calix tuus inebrians quam praeclarus est Quod scilicet mustum vel sanguinem uvae meracissimum modo sumimus in sacramento, et tunc sumetur ineffabili modo, quando dicetur convivis illud Canticorum, v, 1 : Bibite et inebria m ini , ch ar iss im i.
Fructus hujus caenae, fructus ille benedictus de quo dixit Elisabeth, Luc. I 42, Virgini gloriosae : Benedictus fructus ventris tui. (Quaere titulo suo). Hic fructus modo emendus est pretio bonorum operum, ut ibi carius et delicatius comedatur. Unde de anima bona negotiante tunc dicetur : Date ei de fructu manuum suarum .Ne c solus fructus ventris virginalis, sed et fructus arboris triumphalis, id est, crucis, in qua Christus triumphavit, de quo dicitur, Cantic.VII, 8 : Ascendam in palmam, Synecdochice, id est, in crucem, et apprehendam fructus ejus. Istud realiter debet dicere quilibet justus : non enim gustabit hunc fructum in futuro, qui in palmam ascendens, id est, in crucem, ipsum non collegerit in praesenti. Et nota, quod quanto quis altius ascendit in arborem palmam, cujus fructus dactylus est, tanto dulciores et maturiores invenit dactylos : quia in summo cacumine palmae fructus dulcior et maturior invenitur. Ille vero altius in palmam ascendit, qui majorem et diuturniorem paenitentiam facit, et majori tribulationi pro Domino se exponit, et sic gloriosiorem coronam recepturus est in futuro. Ideo dicitur de hoc fructu, Isa. IV, 2 : Erit fructus terrae sublimis. Nec potest haberi nisi ascenderis. De hoc obsonio et hoc fructu dicit Psalmus cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. (Quaere titulo, Benedictus fructus ventris tui).
Vel, Fructus hujus caenae erit triplex ille fructus terrae promissionis, de quo legitur, Numer. xiii, 2-4, scilicet ficus, uva, et malogranatum. Per ficum designatur dulcedo mentis in contemplatione divinitatis, quae scilicet contemplatio cibus et potus est animae. Unde ad. hoc designandum dicitur Israelitis, Exod,. XXIV , 11 : Viderunt Deum, et comederunt, ac biberunt. Per uvam designatur gaudium mentis, quam inebriat charitas in cognitione illius charitatis eximiae, quae fecit Filium Dei incarnari. Per malogranatum quod multa grana continet sub uno cortice, designatur laetantium unitas animorum, ubi unusquisque de bono alterius ut de suo gaudebit sine invidia : et quod in.se non recipit praemium, gaudebit in alio recepisse. Ideo de superna Jerusalem dicitur , quod aedificatur ut civitas propter civium unitatem, cujus participatio est in idipsum, id est, communis : et hoc designatum est in illa Ecclesia primitiva tempore Apostolorum. Unde, Act. IV, 32, dicitur, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et quod erant illis omnia communia.
Potest etiam dici, quod in hac caena duo fercula apponentur, scilicet mel, et lac. Mel signat dulcedinem de cognitione divinitatis : quia mel descendit ex aere sive rore caelesti. Lac gaudium de cognitione Dominicae incarnationis in Virginem : quia lac de carne procedit. Et tunc clarescet geniti, quae genitura fuit, et quomodo noster Emmanuel butyrum et lac comedit . (Istud invenies infra). Ecce duplex dulcedo, scilicet lactis et mellis. Unde dictum est Virgini, Cantic.IV, 11, postquam conceperat Filium Dei : Mel et lac sub lingua tua, id est, Deus et homo intra viscera tua. Et ideo promissa est filiis Israel terra fluens lacte et melle, id est, veris Christianis videntibus Deum duplici oculo fidei et dilectionis, beatissima Virgo.
In hac iterum caena sunt duodecim fercula, quae notantur, Genes.XXVII, 28, in benedictione Jacob, ubi dicitur ei ab Isaac : Dei tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam, etc. Ros, refugium et protectio contra aestum tribulationum. Unde : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium . Pinguedo terrae, stabilitas et firmitas in bono : quia inter elementa firmior est terra, quae in aeternum stat . Item, Psal. CIII, 5 : Qui fundasti terram, id est, Ecclesiam. Frumentum, omnis defectus suppletio et amotio. Apocal.VII, 16 : Non esurient. Vinum, oblivio omnium miseriarum. Proverb.XXXI, 6 et 7: Date siceram, etc, usque ad haec verba : Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Isa. lxv, 10 : Oblivioni traditae sunt angustiae priores. Oleum, gaudium ineffabile. Unde : Et ut exhilaret faciem in oleo . Obsequium impensum ab omni creatura quae serviet eorum voluntati. Unde : Serviant tibi populi . Unde, Euge serve, usque, supra mulla te constituam . Honor.
Unde, Adorent eum omnes Angeli . Sapient. V, 5 : Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, ei inter sanctos sors illorum. Utera, Gloria et honore coronasti eum , Participatio omnium bonorum. Unde, Esto Dominus fratrum tuorum . Nam sicut lucente sole omnes participant lucem sine diminutione et praejudicio alicujus, ita quilibet sanctus participabit gaudium alterius. Quod orat Psalmista, dicens, Psal, cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te. Omnium rerum dominium. Unde, Et incurventur ante te filii matris iuae . Psal. VIII, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Vindicta inimicorum. Unde, Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus . Psal. lvii, 11 : Laetabitur justus cum viderit vindictam. Remuneratio amicorum et beneficiorum. Unde, Et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur . Matth. x, 42 : Qui potum dederit. Conjunctio Christi et Ecclesiae, quae notatur in osculo Isaac : quia sicut nulla est divisio inter osculantes, sic nulla erit divisio inter Christum et Ecclesiam. De hoc osculo dicit sponsa : Osculetur me osculo oris sui . Hae sunt duodecim stellae in corona sponsae , et quinquaginta et una benedictiones filiorum Israel, id est, fidelium Ghritianorum .
Item, Haec sunt fercula quae promittuntur, Job, v, 17-21, ubi dicitur ei : Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes : quia ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, ei in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Gregorius :
" Dei misericordia agitur, ut paena culpam sequatur, et vis doloris sit causa salutis : et quia beatus, ergo tu qui corriperis, si vis esse beatus, increpationem Domini ne reprobes. "
Et nota, quod sex bona facit haec correptio. Quia ipse vulnerat carnem, et medetur animae. Eccli. XXXI, 2 : Infirmitas gravis sobriam facit animam. Et medetur visitatione vel gaudiorum infusione. Percutit, et manus ejus sanabunt: quia percussiones ejus sunt sanationes. Unde dicit, Deuter. XXXII, 39. Ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo , etc. .
In sex tribulationibus, scilicet hujus mundi, liberabit te, et in septima quae erit in judicio, non tanget te malum. In fame, id est, in corporali media, eruet te de morte, scilicet peccati et gehennae. Mortem induxit comestio illicita, et a morte eruit Dominus in penuria cibi et potus. Ei in bello contra tres hostes, de manu gladii, id est, de potestate peccati. Eccli. XXI, 4 : Quasi rumphaea bis acuta omnis iniquitas. A flagello linguae malorum absconderis. Glossa, liberaberis. Vel, linguae, id est, sententiae Dominicae : et non timebis calamitatem cum venerit.
Consequenter enumerantur bona quae sequuntur veram patientiam, cum dicitur, ibidem, Job, v, 22-26 : In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum: et visitans speciem tuam, non peccabis. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Ingredieris in abundantia speculorum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Primum, In vastitate gehennae, quae impios vastabit extra, ei fame, id est, omnis boni delectu intra. Glossa : Sicut intus et extra deliquerunt, sic intus et extra punientur. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, Ignius exterius, vermis interius. Ridebis de impiorum perditione : quia laetabitur justus cum viderit vindictam . Proverb. XI,10 : in perditione impiorum erit laudatio. Vel, Ridebis gaudens de propria salute in die novissimo.
Secundum, Et bestias, Glossa : id est, diabolum. Terrae. Glossa : qui terrenos comedit. Non formidabis. Ecce securitas. Zachar.XIV,1 : Sedebit Jerusalem secura.
Tertium, Sed cum lapidibus regionum. Glossa : Electis qui de omni regione tunc congregabuntur, erit pactum tuum, firmum, stabile, et aeternum : quia mutuo te sicut se diligent.
Quartum, Ei bestiae terrae, id est, daemones et mali homines. L ad Corinth. xv, 32 : Ad bestias pugnavi Ephesi Pacificae erunt tibi. Glossa : Spiritus nequam non impugnabunt te. Vel, bestiae terrae, id est, motus carnis : quia tunc caro non concupiscet adversus spiritum, nec e converso sicut modo.
Quintum, Pax pectoris. Unde sequitur: Et scies, scilicet experimento, quod pacem habeat tabernaculum tuum, pectoris hic, ibi aeternitatis : tabernaculum tuum, id est, corpus.
Sextum, Et visitans speciem tuam, id est, teipsum per considerationem, non peccabis in proximum, te, vel Deum, Vel, speciem tuam, id est, proximum. Glossa .: Species nostra proximus est, in quo videmus quod sumus.
Septimum, Et scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, acquisitum exemplo vel praedicatione.
Octavum, Et progenies tua, id est, filii spirituales quos convertisti, vel bona opera quae fecisti, ut herba terrae : quia multi numero et virentes virtute. Hoc totum potest intelligi de praesenti.
Unde sequitur : Et tunc in abundantia virtutum ingredieris sepulcrum contemplationis, sicut infertur acervus tritici, ubi est congregatio bonorum operum, in tempore sua post longum exercitium : quia Lia praecedit Rachel.