DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

Quid sit passio secundum quod est praedicamentum.

Post principium quod est actio ponitur principium quod est passio sicut effectus post causam. Dicamus ergo quod passio quae est praedicamentum, est effectus illatioque actionis. Duo enim sunt in passione, scilicet forma agentis a patiente suscepta, et quoad hoc est passio effectus actionis. Est etiam motus secundum quod est actus imperfecti et imperfectus in patiente ; et hic motus continue fluit a movente in patiens quod movetur : et quoad hoc est passio continua illatio actionis. Et haec ambo simul faciunt, quia assignatio passionis est effectus illatioque actionis. Et sicut diximus in ante habitis, haec non est vera passionis diffinitio, quia generalissima veram diffinitionem habere non possunt: sed est qualiscumque assignatio quae majoris est declarationis quam nomen. Sicut autem in praehabitis declaratum est, quod cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur: ita dicimus hic quod passio est id quod infertur ab agente secundum quod est agens : et haec est forma agentis ut agens est: et haec variatur secundum formam agentis : et alia erit in agente per se, et alia passio in agente per accidens, et alia secundum agens univocum, et alia secundum agens aequivocum, et alia secundum actionem animae, et alia secundum actionem corporis.

Sed hoc generaliter verum est, quod passio est secundum formam agentis ut agens est. Et ideo agens et patiens in forma communicant, et forma quae est actus agentis, est passio patientis secundum quod ab agente est recepta : sed in agente est ut perfecta, in patiente est ut via ad perfectionem. Et hoc generaliter verum est, ita quod etiam verberans inferat ictum formae imaginatae ab ipso quando dedit ictum. Et ideo dicit Aristoteles quod in talibus est plaga ex plaga, et vulnus ex vulnere, et sic de aliis. Haec est causa quod quidem dixerunt idem esse actionem et passionem, terminis tantum differentes. Sed de hoc in priori tractatu de Actione satis dictum est.

Est ergo passio effectus illatioque actionis, secundum quam illationem actionis quaedam quidem patiuntur quae susceptiva sive susceptibilia sunt formae agentis et actionis ad sui transmutationem : quae dam autem minime, hoc est, non passibilia, quae scilicet formae agentis et actionis ad sui mutationem non sunt susceptibilia, sicut ea quorum non est materia una, ut dicit Aristoteles : haec enim nec agunt, nec patiuntur ad invicem. Sed ea quorum est materia una communis, agunt et patiuntur ab invicem. Et ideo in illis quaedam sunt plus passibilia ab agentibus : quaedam autem minus secundum quod differentes mixtiones et complexiones ad animae actiones in diversis secundum commixtionum et complexionum differentias. Sicut enim dicit Plato, secundum merita materiae dantur et formae. Et ideo bruta meliores et magis

aequales accipientia complexiones ex primarum qualitatum actionibus et passionibus, sunt animantiora, hoc est, in viribus animae et actibus potentius operantia, quam arbores minus passam ad aequalitatem habentes complexionem. Et homines eo quod optime passi sunt ad aequalitatem tactus, ita quod medium complexionis hominis et aequalitati caeli proportionatus est: adhuc est animantior bruto in virtutibus animae nobilioribus, et nobilius operans quam bruta. Et sicut semper melius ad aequalitatem passa per actionem et passionem primorum complexionantium, sic expeditiora sunt in operationibus animae. Non enim dicuntur animantiora, ita quod anima quae est substantialis forma insit secundum magis et minus, aequaliter enim asinus participat animam et homo : sed ideo dicuntur quaedam animantiora quibusdam, quae expeditius et nobilius agunt secundum animae potentiam.

Omnia autem quae in praecedenti tractatu de Actione sive generatione dicta sunt, eadem dici possunt de passione, quae est ab illa actione cujus illa passio est effectus et illatio, scilicet quod in motu firmatur, sed aliter quam actio. Actio enim firmatur in motu qui est actus mobilis et actus imperfecti: id enim quod movetur, patitur et fit vel simpliciter vel secundum aliquid, sicut id quod movetur in loco secundum quod patitur, scilicet de potentia in actum exeundo, maxime secundum quod motus localis est a generante. In aliis autem motibus patitur simpliciter et secundum subjectum. Similiter illud quod dictum est, quod est actio animae, et actio corporis, similiter est passio animae, et passio corporis: passio quidem animae est quae ab anima incipit, ut cor in motu, quoniam movet secundum systolem. Similiter est in tristitia, et gaudio, et spe : in omnibus enim his anima concipiens bonum vel malum etiam patitur in his. Passio autem corporis est sicut uri, et infrigidari, et percuti, et hujusmodi. Et ideo dicta de actione dicuntur de passione, non quidem recta appellatione, sed transmutata : ut quod vocabat activam potentiam, hoc vocet passivam : sicut mutatur appellatio quando dicitur calefacere, et quando dicitur calefieri, et urere et uri, et sic de aliis. Sic etiam est id quod dictum est, quod sicut naturalis proprietas est actionis ex se passionem inferre, ita naturalis proprietas est passionis inferri ab actione. Et sic est in omnibus aliis. Et hoc modo quaecumque dicta sunt de actione sive de generatione, omnia de passione dici possunt. Dico autem actionem generationem quamdam esse: quia in omni actione generatio est formae agentis in eo quod patitur si agit univoce. Si autem agit aequivoce, tunc est actio per accidens, et non secundum intentionem agentis: et de hoc non est curandum, quia est infinitum : nisi forte aequivocum ad univocum reducatur: et tunc eadem sunt re. Et tunc verum erit generaliter, quod agens ut agens est, formam suam imprimit in patiente.