De exclusione dubiorum circa modos compositionis et divisionis.
Dubitatur etiam de modis compositionis et divisionis, et primo de tertio modo compositionis et divisionis, quando scili- cet compositum cum aliquo in oratione posito et divisum ab isto componitur cum aliquo, non in eadem oratione posito, sed subintellecio : ex hoc enim posset videri alicui, quod istae fallaciae essent extra dictionem, cum non in voce sed in re prout est intellecta proveniant. Et ad hoc dicendum, quod non ideo dicitur fallacia, quod cum subintellecto componatur, vel dividatur, sed principaliter est fallacia, quia in prolatione dividitur ab eo cum quo componebatur, et per consequens ipsum necesse est componi vel dividi cum aliquo vel ab aliquo subintellecto.
Adhuc autem quamvis dicendum sit in primo paralogismo, quod provenit ex hoc multiplicitas, quod accusativus potest dividi ab infinitivo, vel componi cum eodem : tamen sciendum est, quod accusativus non potest dividi ab infinitivo, ita quod infinitivus non semper exigat accusativum sicut iudicativus nominativum : et ideo non potest dividi ab ipso quantum ad constructionem, potest tamen dividi ab ipso quantum ad continuae prolationis interpositionem : et hoc facit multiplicitatem.
Adhuc notandum, quod licet prius inducta exempla de multiplicitate compositionis data sint, tamen haec simpliciter vera, quicumque scit litteras, aliquando didicit illas : et haec similiter falsa, sciens discit litteras : nec ideo ponuntur, quod multiplices sint: quia ponitur oratio vera, ut ex ea eliciatur multiplex : et ponitur oratio falsa, quia sequitur ex multiplici, sicut in ante habitis patuit informatio praedictorum modorum.
Adhuc autem notandum, quod in hac oratione, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre, principaliter fallit compositio, et solvit divisio ex consequenti : tamen hoc sequitur,quod dictio exclusiva potest teneri syncategorematice , sicut tenetur in sensu compositionis: vel cate-
gorematice, sicut tenetur in sensu divisionis : et hoc non est inconveniens, quod in una oratione plures sint causae fallendi, una scilicet principaliter, altera autem consequenter.
Adhuc autem circa hanc orationem, quinque sunt duo et tria, notandum est, quod cum copulat semper similium sit, vel orationem copulat orationi,vel dictionem dictioni, et non orationem dictioni vele converso: et sic licet oratio videatur esse falsa,tam divisa quam composita :tamennonestita,quod uterque sensu sit falsus: sed sensus compositionis est verus,et sensus divisionis est falsus : et copulatur terminus cum termino, tam in sensu compositionis quam in sensu divisionis : in sensu tamen compositionis totum copulatum redditur subjecto, partes copulatae divisim. Secundum enim quod haec (duo et tria) conjunctim proferuntur, est composita : secundum autem quod divisim, est divisa. Et ideo compositio et divisio sunt passiones orationis existentis in voce, et non in intellectu : et si aliquando tantum uno modo proferatur actu quoad constructionem, potest tamen diversimode proferri in proferendo : et ex hoc causatur multiplicitas compositionis et divisionis.
praedicatum, et AdminBookmark , id est praedi- cabiliter (existens) adeoque categorematice esse dicitur quod simul affirmari potest quod sit : syncategorematice, quod compraedicari potest ; et per possibilitatem tantum quod existat, si physice loquamur.
Hinc infinitum categorematicum, apud Aristotelem et interpretes, est illud quod simpliciter et actu est infinitum, et in quo omnia actu reperiuntur quae ad infinitatem spectant.
Infinitum syncategorematicum seu potentia est, ex quod aliud et aliud sumitur, et id quod sumitur, semper finitum est ; sicut et illud quod fit per appositionem nunquam potest esse actu existens, secundum omnia quae addi possunt ; et sic illud infinitum nunquam ponetur categorematice, in rerum natura, ut pluribus interpretes probant ex Aristotele.
II. Logice loquendo vocabitur illud categore-