In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo ita : Haec est revelatio quam dedit mihi Christus. " Beatus " ergo. 1 Vel sic ita : Revelavit quae oportet fieri i cito. " Beatus " ergo, scilicet, beatitudine spei, et tandem beatitudine rei, " qui legit, " scilicet aliis narrando, et eos docendo ut sapientes. Eccli. XXIV, 31 : Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. i
" Et qui audit, " addiscendo ut simplices.Eccli. V, 13: Esto mansuetus ad audiendumverbum,Deiscilicet,utintelligas.
" Verba prophetiae hujus, " quae sunt verba vitae et salutis. " Et servat ea. " Quasi diceret : Beatus non est qui audit 1 et legit, sed si servat ea quae in ea scripta sunt, opere adimplendo. Quia Apostolus, ad Roman. II, 13 : Non auditores legis justi sunt apud Deum : sed factores legis justificabuntur. Vel, " Servat, " corde retinendo. Luc. XI, 28 : Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
Vel sic : " Beatus qui legit, " studendo, " et qui audit, " obediendo, " et servat ea," credendo et continendo. Unde Glossa : " Servat ea qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet nuntiata, et quaerit promissa. "
Et quare ista servanda sunt, subdit:
" Tempus enim prope est, "
Scilicet retributionis bonorum et observantium. Luc. XXI, 31 : Scitote quoniam prope est regnum Dei. i tem, Tempus retributionis malorum negligentium et contemnentium. Ezechiel. xxx, 3 : Appropinquat dies Domini, diesnubis : tempus Gentium erit. Jerem. xlviii, 16 : Prope est interitus Moab ut veniat. Haymo : " Felix qui servat : quia observationis tempus non longas moras innectit, et retributionis dies quodammodo in januis consistit. " Jacobi, v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.
Moraliter : " Apocalypsis " interpretatur revelatio, hoc est, sacrae Scripturae cognitio quae debet esse " Jesu Christi, " id est, peti in nomine Jesu Christi. Joan. XVI, 23 et 24 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, etc.
" Quam dedit illi, " non vendidit, sed gratis dedit, non pro meritis, non subtilitate ingenii. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.
" Deus " Pater, a quo est omne bonum. Jacobi, I, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum, etc.
Et ad quid? " Palam facere, " id est, aliis aperire, non per invidiam abscondere. Sapient. vii, 13 : Sine fictione didici, et sine invidia communico.
Et quid ? " Quae oportet fieri cito, " scilicet praemia bonorum, et supplicia malorum : illa ut appetantur, haec ut fugiantur.
" Et significavit, " id est, sub sigillo suo dedit: quia non communicat alii.
" Mittens per Angelum suum, " id est, Praedicatorem, Doctorem, Praelatum qui dicitur angelus, Malach. II, 7 : Angelus enim Domini exercituum est.
Et cui, subdit : " Servo suo, " id est, ei qui servat Dei mandata: " Joanni, " id est, ei qui mundus est a culpa : quia Joannes interpretatur in quo est gratia Dei.
" Qui testimonium perhibuit verbo Dei, " id est, Filio, corde credendo, et ore confitendo. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
" Et testimonium Jesu Christi " scilicet ejus opera imitando.
" Beatus qui legit, " docendo, " et audit, " addiscendo, " et qui servat, " in corde retinendo : et hoc ut peccatum vitetur. Psal. CXVIII, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, etc. Item, ut a laqueis tentationum tueatur. Psal. XXXVI, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius, etc. Et Glossa : " Lex Dei custodit a laqueis." Item, ut diabolus excludatur. Joan. III, 20 : Qui male agit, odit lucem. Male agens est diabolus, lex est lux. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum. Item, ut auditoribus postea effundatur, exemplo Joseph, qui aperuit universa horrea aegypti, et vendebat aegyptiis : nam et illos fames, etc.
" Joannes septeni Ecclesiis quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. "
" Joannes septem Ecclesiis. " Supra commendavit suam revelationem, hic ponit salutationem.
Et dicuntur duo. Primo, salutatis optat bonum. Secundo, describit multipliciter Christum, ibi, v. 5 : " Et a Jesu Christo. "
In prima parte dicuntur quatuor : primo, persona salutans: " Joannes. " Secundo, personae salutatae : " Septem Ecclesiis. " Tertio, bonum quod optatur : " Gratia vobis. " Quarto, a quo hoc bonum eis optatur : " Ab eo qui est. "