Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et venerunt, "
Per se : non exspectantes donec ad eos veniret Dominus.
" Ferentes, " potius compassione misericordiae, quam humeris corporis. Ad
Galat.VIvi, 2 : Alter alterius onera portate, ei sic adimplebitis legem, Christi.
" Ad eum. "
Usque ad eum, ita quod infirmus medico conjungebatur : hoc enim oportuit, quia medicus ipse medicina fuit. Conjungitur autem qui veritatem tangit, intellectum, fide : et charitate, affectum in amore : et opus, per exemplum in conversatione. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur. cc Paralyticum, "
Toto corpore dissolutum mollitie concupiscentiae : cui frigidus humor membra resolvit : qui stillicidio humoris resistit spiritui moventi : et frigiditate caritatis, et motu tremoris conversationis honestati. Thren. 1, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Jacob. I, 8 : Inconstans est in omnibus viis suis,
" Qui a quatuor portabatur, " Adeo enim fuit infirmus, et dissolutus, quod nulla pars aliam ferre potuit : et ideo aequaliter eum a quatuor portari oportuit : qui quatuor naturales virtutes signant, scilicet prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Vel, quatuor sunt: recordatio praeteriti, ad dolendum : spes futuri, ad veniam consequendam : ostensio delicti, ad confitendum : propositum emendae, ad satisfaciendum. Proverb. xxx, 2-4 : Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus." Et cum non possent. "
Ecce ostenditur ex conatu intra ferendi. " Et cum non possent. " Multum sunt attendenda verba ista : quia significatur in eis quod aliquis in conspectu turbae non potest intra ferri ad Dominum per apertam suorum criminum coram turba detectionem : quia faceret scandalum. Unde, Isa. iii, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.
" Nudaverunt tectum. "
Tecta, enim plana sunt In Palaestina : et ideo ascendere poterant. Nudare autem tectum est aperire tegulas : et tangitur solers cautela istorum aperte praesentandi infirmum Domino. Cum autem domus sit Scriptura, tectum domus est historia, et nudatio, est historiae detectio usque ad Christum per mysterium attingere. Ad Roman. x, 4: Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti.