LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod primum scit se, et quod in ipso scientia et scitum sunt unum.
Primum etiam principium perfecte scit seipsum . In naturalibus enim probatum est, et etiam in ethicis, quod omne sentiens sentit se sentire, et omnis intelligens intelligit se intelligere,et omnis sciens scit se scire. Cum autem sentiat se sentire, in eodem sensu sentit quo sentit sensatum extrinsecus. In quolibet sensu enim sentit se sentire. Particulare autem sensu unico sentit sensatum : commmuni autem sensu sentit se sentire. Sensus autem communis ad particulares se habet sicut virtus et natura formalis influens naturam sentiendi in quemlibet sensum particularem et materialem ad organum determinatum. Formali ergo sensu cujus per se sentire est, et quod est primum sensitivum, sentit se sentire.
Eodem igitur modo proportionaliter primo intellectivo quod ex seipso extrahit intelligentias, intelligit se intelligere, et primo scito quod ex propria natura extrahit scientias, scit se scire. Jam autem habitum est, quod primum principium scit omnia scibilia. Ergo scit se scire scibilia, intelligere intellectualia : scit ergo et intelligit primo scientifico et intellectivo : cum autem ipsum sit primum principium, per intellectum et scientiam omnia agens quae agit, sequitur quod primum scientificum et primum intellectum per rationem primi scientifici et primi intellectivi est efficiens omnium principium : sciendo ergo se intelligere et scire, scit se in ratione primi principii : hoc autem est scire seipsum primum : ergo principium scit seipsum secundum quod ipsum est.