LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.
1. De materia passionum aeris.
2. De quatuor locis generationis impressionum.
3. De causa efficiente vaporum,
6. De his quae generantur ex vapore sicco.
7. De his quae generantur ex vapore humido.
11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.
15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.
16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.
17. De causis impressionum compositi vaporis.
18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.
19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.
20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.
21. De iride et unde causatur?
22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?
23. Quare sol plus minusve rubet ?
24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.
25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.
DICO ergo, quod materia tonitrui alia est, et alius est locus ut vas generationis ejus. Materia autem est vapor siccus valde et calidus : ille enim de facili totus incenditur. Cujus siguum (licet turpe, tamen conveniens) est in ventositatibus ventris, quae quia siccae et sunt terrestres, ideo emissae si modicum tanguntur ab igne, statim inflammantur et crepitant. Locus autem est nubes aquosa concava : elevantur enim forti calore solis ambo simul vapores.
a. De causa coruscationis et soni tonitrui ex sequentibus patet.
Cum autem vapor terrestris non sit adeo dilatabilis ut aqueus constringitur in medio sui, et alius expanditur circa ipsum sicut tentorium : et quia exterior est humidus, interior siccus, interior siccus fugit contrarium in profundu nubis exterioris, exterior autem a frigiditate loci etiam contrahitur, et amplius interiorem exagitat: et interior agitatus confricat partem ad partem et ad latera exterioris: et ex ipso motu et confricatione contingit ipsum igniri. Ignis autem expellitur a suo contrario : et vis ignis scindit nubem aquosam, et in scissura illa accidit coruscatio et sonus, quae simul sunt tempore, sed non simul deprehenduntur : quia visus velocior est quam auditus : et haec est sententia Aristotelis.
b. De tribus modis soni tonitrui et egressionis vaporis unius ab alio.
Observandum tamen est, quod tribus modis fit sonus in tonitruo, sicut probari potest suo tempore, et tribus modis egressio vaporis unius ab alio. Et ita sex hic no- tanda sunt : fit enim quandoque egressio violenta per expressionem unius ab altero, quemadmodum dicit Aristoteles.
Quandoque autem non fit ita, sed, vapor paulatim scindens nubem suam in qua est evolans, invenit aliam nubem siccam constrictam et spissam, et impingit in illam, et ex collisione facit sonum, quandoque cum coruscatione, et quando scilicet sonus colliditur.
c. De coruscatione alba non faciente so-
num .
Tertio autem modo egreditur vapor parvus rarus et inflammatus ex nube tenui, et non multum aquosa : et tunc videtur ille ignis sicut alba flamma per multum fumum, et non facit sonum in propria nube, sed obviat ei alia nubes valde aquosa et spissa : et ideo quia debilis est, flamma exstinguitur in illa aquosa nube sinsiniendo potius quam sonando, sicut sinsinit ferrum candens in aqua.
d. Quare ante tonitrua sunt venti validiet fortes ?
Tripliciter etiam egreditur a propria nube, scilicet ante inflammationem, et in ipsa inflammatione, et post inflammationem.
Ante quidem quando incipit comprimi in profundum acumen sui, eo quod siccus est et penetrat nubem et egreditur ad aerem, et commovet ipsum fortiter, vel debiliter secundum diversitatem suae virtutis : et haec est causa quare ante tonitrua sunt venti validi et fortes.
e. Quare coruscatio fit quandoque sinevento et sono ?
In ipsa autem inflammatione quandoque uterque est rarus et debilis : et tunc quia non invenit resistens, egreditur etiam sine sono vel vento qui pervenit ad audi- tum nostrum, sicut in aestate accidit in parvis coruscationibus.
f. Quare sit sonus sine coruscatione ?
Postquam autem inflammatus est, et tunc pulsando latam nubem facit sonum : sed antequam pertranseat, exstinguitur, et tunc auditur sonus sine coruscatione.
Istae autem diversitates a paucis notatae sunt, sed omnes inveniuntur per experimentum si quis observaverit auroras in aestate.
g. De nubibus et quatuor coloribus suis.
Est autem nubes ut frequenter quadruplicis dispositionis quae continet forte tonitruum, scilicet nigra, rubea, viridis, et alba aliquantum.
h. De nigra, et quare ipsa nubes nigra, dat forte tonitruum ?
Nigra quidem est nubes spissa propriori frigore : et ideo non dat locum radiis ut penetrando albam faciant ipsam : et ideo spissa fortiter comprimit vaporem, et ignit, et dat forte tonitruum, si vapor intrinsecus fuerit multus et spissus.
i. De rubea, et quare dat fortiorem ictum frequenter ?
Rubea autem: ex nigra est nube de se valde spissa : sed vapor ignitus jam resultat per ipsam : et ideo illa fortiorem dat ictum frequenter quam nigra.
k. De viridi, et quare sit periculosa ei valde timenda ?
Virens autem cum nigredine et rubore parvo est pessima omnium nubium, et timenda, si directa sit super civitatem aliquam : quia illa habet multum ignem propter ruborem, et multam materiam vaporis propter nigredinem, et multam habet aquam propter nitorem : et ideo ibi fit pugna fortissima calidi cum frigido, et humidi cum sicco. Item ut frequenter illa emittit fulmina majorum lapidum qui dejiciunt turres, et incendunt domos et homines.
l. De alba, et quare non sit ita periculosa sicut viridis ?
Albam autem non oportet timere, quia parum habet de utraque materia : et ideo si flamma ejus cadit super aedificia, statim exstinguuntur antequam incendat ea, nisi sint valde sicca et cremabilia.
m. De coruscatione et triplici colore.
Valde autem observandi sunt colores coruscationum, qui ut multum, sunt triplices, scilicet rubeus clarus, et albus flammeus, et rufus quasi vinosus.
n. Quare rubeus clarus color est timendus ?
Primus autem creatur a vapore non multum sicco : humidum ejus dat ei colorem rubeum, sicut est flamma viridium lignorum, et est timendus color ille : quia humidam continet materiam, quae non spargitur, et ideo facilius et fortius incendit.
o. Quare albus flammeus non est ita periculosus ut primus, quia non laedit nisi cremabilia ?
Flammae autem albae color, est vaporis valde sicci, sicut est flamina siccorum lignorum : et ideo spargitur, et non laedit, nisi cremabilia, sicut stupam, et hujusmodi.
p. Quare rufus color est pernotabilis ?
Rufus autem color pernotabilis est, eo quod ille est vaporis conglutinari valde terrestri, et multum frequenter scindit simul et incendit.
q. Quod quinque modis cadit coruscatio in inferiora, et primo de Telo coruscationis primi modi.
Casus autem ejus super inferiora est quintuplex de nube vel fere : quorum modus est, quod cadit vapor inflammatus rufus de nube viridi : et hic generat lapidem qui vocatur Telum tonitrui, hoc modo vaporabilis commixtio terrestris vaporis incenditur.
r. Qualiter lapis tonitrui est acutus ?
Et cum tangit viridem nubem quae est, jam conversione ad aquam conglutinatur, sicut farina in pastam. Fortissima autem incensio obviat, ita quod humore nubis non exstinguitur : et sicut conglutinatur vapor, fit humidus : et ideo in inferiori parte acuitur lapis ubi primo incipit distalbare vapor, et est grossus in parte alia : et hic lapis scindit et incendit quidquid invenit.
s. De coruscatione secundi modi etiam periculosa quae plus scindit ligna quam lapides.
Secundus modus est ejusdem vaporis, quando minus est conglutinatus, et in nube minus aquosa : et tunc non continuatur, sed incensus egreditur impetu, et scindit iterum et incendit : sed non scindit nisi ligna, et non lapides nisi raro.
Scindit autem ex impulsu, et incendit ex inflammatione.
t. De tertio modo coruscationis quae similiter est periculosa, et quare non apparet vulnus talis passionis alicubi cum hominem interficit ?
Tertius modus est vaporis rubei clari, qui numquam facit lapidem, sed sua flamma cum. non superatur a vapore : et hic numquam scindit nisi compacta corpora quae sunt magnae quantitatis : etiam hic interficit homines, et apparet in eis odor combustionis, et non videtur vulnus, quia cum sit subtilis, subintrat sine vulnere.
u. Quare tertius modus coruscationis comminuit aurum in bursa non laedens eam, perforat gladium et non vaginam ?
Et si invenit aurum in bursa, comminuit aurum, et non laedit bursam : quia bursa ei rarum dat locum introitus de facili, aurum autem ut compactum resistit : et ideo comminuitur quandoque in partes, quandoque in pulverem. Et hoc modo accidit temporibus nostris, quod perforavit gladium cujusdam, et non laesit vaginam, et lapidem parvum etiam comminuit.
v. De alio modo coruscationis rubeae quae plus nocet vineis, et quare magis vineis coopertis foliis multum plus nocet quam minus coopertis ?
Alius modus est ejusdem vaporis magis rari ex minus aquea nube egredientis, et ille subintrat et non laedit dividendo, nec aperte incendendo : sed est coruscatio rubea valde nociva. Et illa nocet vineis, sicut dixerunt mihi vinitores, et praecipue botris illis qui multis foliis sunt cooperti : et tamen per aliud foramen projicit coruscatio illuc vaporem cum radio suo, eo quod illae uvae laesae evaporare non
possunt.
x. Quare radius coruscationis tumefacit vultum, et oculos ejus qui aspicit in eam excaecat ?
Et coruscatio non tantum novica est corporibus cum directe cadit, sed etiam suus radius est nocivus ei quem tangit, quia corrumpit ipsum : eo quod hoc sit de natura hujus vaporis. Unde de hac causa quidam inspicientes in coruscationem hanc, inflati sunt in facie, et quidam excaecati in oculis.
y. De quarto modo coruscationis albae, quae quinque diversimode facit, et de causis hujusmodi.
Quartus modus est vaporis albi, qui egreditur in flamma sicca non coadunata, et ideo spargitur in acre : sed tamen egreditur magno impetu propter nubem profundam quae est aquosa multum.
z Quare caro ubi percutit, apparet alba, nec tamen apparent signa combustionis ?
Et ideo scindit et scindendo exstinguitur, ita quod ea quae scindit, videntur alba, et non apparent in eis signa combustionis, et quandoque interficit quando bene fortis est impulsus.
aa. Quare Telum non laedit ubi perculit, sed eum qui stat a longe ?
Et quandoque propter sui disgregationem percutit in loco uno, et non laedit socium suum juxta eum stantem, et percutit eum qui stat remote.
bb. Quare reflectitur ab uno pariete et accedit ad alium ?
Quandoque etiam reflexus a pariete uno, progreditur ad alium, et percutit illum.
cc. Quare vestem comburendo consumit, nec ardet talis coruscatio ?
Et quando est debilior quandoque consumit vestem, et exstinguitur, et cessat ejus violentia, et non laedit hominem : et talis casus accidit mihi.
dd. De quinto modo coruscationis, et quare non nocet iste ?
Quintus modus est egressus ejusdem vaporis ex nube debilitata : et ille omnino nihil nocet : quia statim ad tactum aeris exstinguitur et retunditur, in quo cessat similiter incendium ejus et violentia impulsus.
ee. De tempore tonitrui, et in quibus regionibus plus ?
Sed hoc advertendum est, proprium tempus tonitrui aliud est in frigidis regionibus, scilicet in climate quinto, et sexto, et septimo : aliud in calidis, scilicet in quarto, tertio, et secundo, et primo. In regionibus enim frigidis raro tonat fortiter, nisi sole accedente ad tropicum aestivalem, qui est in capite Cancri : eo quod tunc fortis existens simul elevat vaporem terrae et aquae : ex quibus junctis causatur tonitruum. In aliis autem, scilicet calidis, generantur tonitrua in aequinoctiali, hoc est, sole existente in capite Arietis et Librae. Quando enim est in Cancro, incendit vaporem quem elevat ipsum.
Nec est contrarium quod supra dixi- mus, scilicet quod sol in aestate abscindit comburendo vapores. Hoc enim verum est de vaporibus debilibus. Sed cum fortis est, calor non potest consumere vaporem grossum, sed elevat ut magnus ignis elevat ligna incensa, et facit ea volare per aerem.
ff. Quare si tonat in hyeme, plus erunt venti in initio veris et forte per totum annum ?
Unde observaverunt rustici quod, verum esse expertus sum duobus annis, scilicet quando audiuntur in signis hyemalibus tonitrua, quod tunc in initio veris et forte per totum annum plus ventabit quam in alio anno. Hujus causa est, quia significat multam materiam esse in aere, quae non de facili abscinditur etiam per totum annum.
Haec igitur de tonitruo dicta sufficiant.