De tertia visione tractatio sexta, quae agit de theoriis Scripturae significatis per fructus, et quidem quatenus reficiunt affectum.
Summanum.
Introductio et repetitio. Illustratio intellectus per has theorias facta ordinatur ad aliud, scilicet ad refectionem affectus, 1.
Melius hic ordinantur quatuor ultimi modi illustrationis, quam ordinati sunt in praecedente collatione, 2.
Repetitur monitio contra periculum profanas scientiae, 3.
Ubertas refectionum spiritualium in Scriptura: sed transire debent in affectum,4.
Pars I. In genere de triplici fructu ex duodecim considerationibus praecedentis collationis quoad affectum colligendo. Hi oriuntur a Christo. Ex primis quatuor oritur fructus gratiae; ex mediis quatuor fructus iustitiae, ex ultimis fructus sapientiae, 5 .
De his loquitur Scriptura, 6. 7. 8.-Omnes hi fructus sunt a Christo et ducunt ad Christum. Probatur quoad singulos, 9-12. - Pars II. De istis tribus fructibus eorumque quadruplici actu in specie et de duodecim fructibus spiritus. Primo, de fructu gratiae et quadruplici eius actu secundum Scripturam, 13.
Ad primum actum, scil, gratiam stabilientem per fidem, disponitur anima per Scripturae spectacula: item ad secundum, scil. gratiam per amorem sanctificantem, per exempla Sanctorum, 14.
Item, ad gratiam per spem sublevantem, per promissiones: item, ad gratiam per timorem inclinantem, per tormenta infernalia, 15.
Secundo, de fructu iustitiae et quadruplici eius actu, scilicet facere bona, fugere mala, formidare prospera, ferre adversa, 16.
Hi oriuntur ex quatuor mediis considerationibus, 17.
Primus actus, scil. faeere bona, fit per directionem praeceptorum, 18.
Secundus, fugere mala, fit per iudicia districta, 19.
Tertius, formidare prospera, per severa solatia: quartus, ferre adversa, per dulcia flagella, 20.
Tertio, de fructu sapientiae et quadruplici eius actu: est enim sapientia confortans, colluclans, contemplans, collaudans, 21.
Hi oriuntur ex quatuor ultimis considerationibus: hoc docetur de primo actu confortante, 22.
De secundo actu colluctante, 23.
De tertio, contemplante, 24.
De quarto, collaudante. Hinc ascendendo sunt duodecim fructus, ordinati ad caritatem, ad quam tota Scriptura intendit, 23. -Similiter descendendo fluunt a caritate duodecim fructus spiritus, relati ab Apostolo Paulo, 26.
Sufficientia duodecim fructuum secundum quatuor ex caritate diligenda: tres sunt, quatenus quis fruitur Deo, 27.
Tres, in fruendo propria anima, 28.
Tres, in fruendo proximo, 29.
Tres, in fruendo corpore in Deo, 30.
De his duodecim loquitur Scriptura, 31. - Epilogus, 32.
illustratur per has theorias, ut ultra procedatur ad degustandum eius fructum; et hoc necesse est. " Qui enim ad hoc tantum laborat, ut sciat, quid et quomodo loquatur: interius vacuus remanet ut dicit Gregorius , ab interna devotione "; quia, secundum Apostolum, factus est velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
2. Illustratur ergo intellectus duodecim modis, ut dictum est ; sed in quatuor modis ultimis melius dicetur, quam diceretur prius, ita ut id quod ponebatur in undecimo loco, ponatur in duodecimo. Illa ergo ultima, quibus utitur Scriptura, et illustratur anima, sunt quatuor, scilicet civium praesidia, qui sunt spiritus hierarchici, e directo: item, hostium certamina, ex obliquo, ut patet de tribus hostibus; gratiarum dona, e vicino; figurarum signa, e longinquo. Haec est illustratio ultima, quia in hanc ultimam praecedentes intrant; ad quam concurrunt formae caelestes, elementares, meteorieae, minerales; naturae, germinum, natatilium, volatilium, gressibilium; humana membra, humanae vires, humana facta, humanae artes, ex quibus omnibus anima assurgit in laudem Dei. Et iste actus est affectus, qui habet rectificare intellectum.
3. Verum est, quod circa ista incidit periculum ligni scientiae boni et mali, ut, dimisso ligno vitae , scilicet suavitate affectus, anima evagetur circa scientias alias et in tantum elongetur, ut non redire possit et excludatur a deliciis paradisi et non gustet de ligno vitae. Edere de ligno vitae his illustrationibus est refici, ut homo nihil quaerat nisi intellectum veritatis, affectum pietatis, delectationem suavitatis sive solatium contemplationis. Sed quando homo horum obliviscitur et delectatur in studio curiositatis, vult scire tantum; et ex hoc nascitur supercilium vanitatis, cum alios despicit: ex quo sequitur litigium contentionis, quia reputat se despectum, quando quis respondet ei; et semper paratus est contra illos qui resistunt ei. Et per hoc aufertur homini vera vita: sicut Adam, vel potius mulier, quae curiosa fuit et voluit esse sicut Deus ; et ideo consuerunt sibi perizomata et refuderunt culpam in alium, ut Adam in Deum, quia uxorem talem dederat sibi, mulier autem in serpentem. Debent ergo istae illustrationes intrare in affectum, ut intellectus rectificetur.
4. In hoc horto multa deambulatio est, quia, si non placet stare in primo, vade ad secundum, et sic de aliis. Et sic homo stipatus est malis; unde in
Cantico : Fulcite me floribus, stipate me malis: et in Psalmo: Scuto circumdabit te veritas eius. Sicut ergo intellectus ordinatur ad affectum, et fides est via ad caritatem: sic istae illustrationes transire debent in affectum, ut intellectus speculativus fiat practicus.
5. Oritur autem ex his duodecim triplex fructus : ex primis quatuor oritur fructus gratiae, ex mediis fructus iustitiae, ex ultimis fructus sapientiae. De his fructibus in Deuteronomio : De benedictione Domini terra eius, dicitur de Joseph, de pomis caeli et rore, atque abysso subiacente: de. pomis fructuum solis et lunae, de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum et de frugibus terrae et de plenitudine eius. Tangit istum triplicem fructum sive istas illustrationes, secundum quod generant poma refeetiva, secundum quod iste triplex fructus est a Christo: unde in Cantico: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desiderabam, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.
6. De fructu igitur gratiae scriptum est in Psalmo : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum: de fructu iustitiae in Cantico, de fructu sapientiae in Proverbiis: Primi et purissimi fructus eius. Isti ergo fructus oriuntur a Christo, a Joseph benedicto, qui producit poma de caelo et rore, atque abysso subiacente, scilicet charismata gratiarum per modum roris in corda humilia.
7. Per poma solis et lunae et verticem montium intelligitur exercitium perfectae iustitiae, quae est in hoc, quod homo se exerceat ad mandata Dei implenda, secundum statum subiectionis, praelationis, contemplationis.
De pomis solis intelligitur quantum ad merita iustitiae praesidentis; de pomis lunae, quantum ad meritum iustitiae subiacentis: de pomis et vertice montium, per hoc intelligitur sublimitas apostolicorum virorum, qui tenent vitam, quam Deus dedit in paradiso. Si enim homo non peccasset, nulla fuisset agrorum divisio, sed omnia communia.
8. Per poma collium aeternorum intelligitur sapientia vel fractus sapientiae, quae est in contemplatione aeternarum rationum et in consideratione caclestium spirituum sublimalorum ; Psalmus : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde etc.
De frugibus terrae, quantum ad considerationem divinarum condescensionum in ordinibus Ecclesiarum.
De plenitudine eius, quantum ad coniunctionem utriusque Ecclesiae militantis et triumphantis, quomodo Dominus posuit finem eius pacem , scilicet, ut declarabit, sicut flumen pacem.
9. Sic igitur iste fructus est a Christo tripliciter , quia Jesus Christus est Filius Dei: quia Iesus, ab ipso fructus gratiae; quia Christus, fructus iustitiae: quia Filius Dei, fructus sapientiae. Omnes enim considerationes et a Christo sunt et ad Christum reducunt.
Si consideras inferna spectacula luminum, ad Christum te reducunt. - Si venis ad exempla, summum exemplar omnium virtutum in Christo est. Si patientiam consideras Ioh, maior est Christi patientia: patientiam Iob audistis et finem Domini vidistis, dicit ille . Stellae enim nihil sunt in comparatione solis.
Si venis ad proemia aeterna, haec non habebimus nisi per Christum; in Ioanne: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et auem misisti Iesum Christum.
Si ad tormenta perpetua: nisi manus Christi te teneat, non liberaberis. Puer enim, si timet cadere in praecipitium, optime se tenet ad matrem: nisi enim per sanguinem Christi liberatus fueris, non poteris salvari.
10. Si consideras praecepla; hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem .
Si de iudicio: Christus iudicare habet: et hunc debemus libenter velle habere iudicem, quia nos diligit: unde debemus sibi dicere: Domine, debes nos iudicare: sed fac, ut sanguis tuus satisfaciat pro nobis.
11. Si consideras solatia severa, in Christo non videntur per illum modum, sicut in aliis, sed per alium ; quia sibi nunquam periculosa fuerunt, nec temporalia solatia habuit. - Miscuit enim cum solatiis amaritudinem, cum fruitione poenam; anima enim eius, quae semper unita est Divinitati, summe delectabatur: et tamen ipse miscuit amaritudinem, paupertatem, crucem, et e converso miscuit solatia in flagellis , in quibus summe delectabatur. Unde exemplo Christi in consolatione iungendus est timor, et in tristitia iungendum est solatium, exemplo etiam beati Francisci , qui, quando ei offerebatur honor, dicebat socio suo, quod ibi nihil erant lucrati: sed quando recipiebant vituperia, tunc lucrabantur.
12. Si consideras e directo ad civium praesidia hierarcha principalis Christus est. si de pugna, etsi Angeli et Sancti iuvant - Psalmus : levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi - principalis tamen pugnator Christus est: unde in Psalmo: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear: item, in Actibus: Video coeles apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei. - Si gratiam consideras, haec omnia veniunt de sede Dei et Aqui Vidi, inquit Ioannes , fluvium procedentem de sede Dei et Agni.
Si consideras figurarum signa, omnia referuntur ad Christum et sunt obscura nisi per Christum solvantur signacula. - Unde omnes considerationes remittunt ad Christum.
13. A Christo ergo est fructus gratias. Est autem quadruplex fructus gratiae: stabilire animam per fidem, sanctificare per divinum amorem, sursum ferre per spem, inclinare per divinum timorem. - De primo Apostolus : Optimum est gratia stabilire cor, non escis. Iudaei stabiliebant se super escas.
De secundo Petrus: Propter quod, succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Iesu Christi. Sanctificatio enim est in eo, quod virtutes, quae sunt lumbi mentis, transferuntur in Deum.
De tertio ad Titum : Iustificati gratia ipsius, heredes sumus secundum spem vitae aeternae. Et prima Petri: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam.
De quarto Ecclesiasticus: Quanto maior es, humilia, te in omnibus.
14. Per luminum spectacula disponitur anima ad primum actum gratiae. Quanto enim plus intelligitur Scriptura, tanto augetur fides: et sic est una refectio affectus.
Sanctorum exempla disponunt ad sanctificationem animae, ad secundum actum gratiae. Inter omnia, quae de Joseph leguntur, placet illud, quod sic fidelitatem servavit domino suo: cum tamen domina sua pulcherrima erat et comminabatur sibi . David similiter, cum multa fecerit, quae movent ad imitationem, illud potissime placet, quod cum Saul posset interficere, noluit: qui tamen,
ut dicit Augustinus, nec Deum nec hominem timebat: hominem non, quia sopor irruerat in omnes: Deum non, quia ille reprobatus erat, et David secundum veritatem rex erat, et tamen ex caritate dimisit. Et similiter in omnibus Patribus fuit haec caritas: qui tamen, si aliquando ceciderunt, poenituerunt. Unde si displicet tibi casus David, placeat tui eius paenitentia, ut dicit Hieronymus et habes in hoc, ut de casu suo nullus desperet, et de statu suo nullus praesumat.
15. Gratia autem sursum agens habetur per spem. Psalmus : Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum, et alibi: Dixi: tu es spes mea, portio mea in terra viventium, ut totum reservetur in illam patriam. Ideo quod momentaneum est et leve tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur. Dominus enim delectationes habet in dextera: Psalmus: Delectationes in dextera tua usque in finem: in sinistra habet divitias et glorias et consolationes temporales. Debemus autem adhaerere dexterae; Psalmus: Me suscepit dextera tua, Domine. Ergo proemia disponunt ad tertium actum gratiae.
Similiter gratiam Minantem facit habere quarta consideratio, scilicet tormentorum infernalium .
16. Similiter iustitiae quatuor actus sunt: facere bona, fugere mala, formidare prospera, ferre adversa.
De primis duobus Psalmus : Declina a malo et fac bonum. Oculi Domini super iustos: et: Vultus autem Domini super facientes mala.
De tertio: Beatus homo, qui semper est pavidus in prosperitatibus. Unde iustus deprecatur, ne ruat, et si corruat, ut resurgat: quia septies,cadet iustus et resurget.
De quarto in Proverbiis : Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Et: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Et: Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia.
17. Isti fructus oriuntur ex quatuor mediis considerationibus, scilicet antrorsum, retrorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ut, secundum Dionysium , anima moveatur circulariter, recte et circumflexe. Et dicit Richardus, quod quaedam aves sursum volant, quaedam deorsum, quaedam circulariter, quaedam ante etc. Sic anima per istas considerationes.
18. Ex prima consideratione habetur primus actus, scilicet facere bonum, per directionem praeceptorum: si vis ad vitam ingredi, serva mandata . Consideratio enim mandatorum Dei facit facere bonum. Praeceptum Domini rectum est in se: iustitia enim nihil aliud est, quam rectitudo: rectitudo autem per se est in lege, per participationem in servante. Oportet ergo praecepta divina considerare, acceptare, amare: si sic fecissent Adam et Eva, non cecidissent: et sic transformans per amorem.
19. Ex secunda consideratione oritur fructus iustitiae, scilicet fugere mala, scilicet per iudicia districta: Ecclesiasticus : Ne semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum. Nullus enim vult metere zizaniam vel lolium, quia, ut dicitur in Deuteronomio, iuxta modum culpae erit et plagarum modus. Consideratio igitur iudiciorum facit fugere mala.
20. Ex tertia consideratione, scilicet per severe solatia, oritur fructus iustitiae, scilicet formidare prospera. Oblatis enim honoribus, fugit homo, quia timet in culpam incidere, quia in quolibet grano est vermis: in grano honoris, elatio: in grano divitiarum, avaritia: in grano deliciarum, concupiscentia. Fructus enim quidam sunt, qui statim incipiunt verminari, ut cerasa in Italia. Quidam sunt, qui apparent optimi, et tamen vermis est intus.
Econtra, per dulcia flagella ostenditur fructus iustitiae quartus, scilicet patienter ferre adversa: vide Paulum, Laurentium.
21. Similiter sapientiae fructus ex quatuor.ultimis antithetis nascitur. Huius sunt quatuor actus: sapientia enim est confortans, colluclans, contemplans, collaudans.
Confortans in bono: Ecclesiastes : Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.
Est etiam colluctans contra malum: unde Ecclesiastes: Melior est sapientia quam arma bellica: et in Sapientia: Certamen forte
dedit illi, ut vinceret et sciret, quoniam omnium potentior est sapientia. - Est etiam contemplans summum bonum: in Sapientia: Est enim haec speciosior sole. Facit enim animam gustare et uniri.
Est etiam collaudans ex omnibus Deum. Hic fructus est coniunctus gloriae; hoc opus, hoc munus, hic fructus: videbimus, amabimus, laudabimus .
22. Hi quatuor fructus per ordinem oriuntur. Consideratio c directo per civium praesidia disponit ad primum actam sapientiae, in acie terribili, ordinata et in choris castrorum .
23. Secundo, per hostium certamina ex adverso oritur secundus fructus, scilicet colluctari contra hostes: quia homo, quando habet hostes, tunc valde sagaciter se gerit, et imminens bellum facit hominem sagacem, fortem et sapientem: sicut inclusi multas inveniunt vias ad evadendum: unde tentatio imminens quasi ex obliquo fortiorem reddit, sicut radius veniens super corpus opacum, densum, solidum, postea reflexus, maius lumen et calorem generat, ut patet in speculo ferreo. Similiter magis castus quis efficitur, cum inimicus fortiter vult trahere ad luxuriam.
Sicut enim dixit, mulier habebat daemonem, qui in illa loquebatur et dixit, quod Franciscus magnum malum eis faciebat, et quod bene erant contra ipsum congregati quinque millia ad ipsum dejiciendum; et frater, qui audivit, dixit beato Francisco; tunc ipse surrexit et dixit, quod modo fortior esset .
24. Tertius fructus sapientiae est contemplari summum bonum, quod oritur ex consideratione e vicino per gratiarum dona. Tanta enim posset esse gratia, quod existens hic esset quasi in paradiso. Videret enim in intimis suis, sicut beatus Paulus, qui dicit : Sapientiam loquimur inter perfectos: et post: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum. Sicut enim nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus, qui in illo est: ita et quae Dei sunt nescimus, nisi Spiritus Dei intret in nos.
25. Ex quarto, scilicet e longinquo, nobis innascitur collaudatio Dei in omnibus. Omnes enim creaturae effantur Deum. Quid ego faciam? Cantabo cum omnibus. Grossa chorda in cithara per se non bene sonat, sed cum aliis est consonantia. Figurarum signa ab omnibus creaturis accipiuntur in Scriptura ad laudandum Deum, ut patet in Psalmo : Lun-date Dominum de caelis: et in: Benedicite omnia opera Domini Domino, a summo usque deorsum; sic homo Deum videns in omnibus, Deum gustans in omnibus tribus viribus suis. Psalmus: Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino: et alibi: Delectasti me, Domine, in facturi tua: et: Magnificabo eum in laude. Sic in omnibus habet gustum et refectionem intellectus et affectus.
Ex his omnibus fructibus surgunt fructus amoris et caritatis, quae intenditur in omnibus. Omnis enim Scriptura ordinatur ad caritatem. Hi duodecim fructus ordinate ascendunt ad caritatem.
26. Descendente autem a caritate fluunt charismata duodecim, quae sunt fructus, quos ponit Apostolus ad Galatas quinto : Fructus autem spiritua est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Gratia enim et iustitia et sapientia non possunt esse sine caritate . Nam fructus dicitur a frui; " frui autem est inhaerere alicui rei propter se ipsam ". Unde nec iustitia nec miracula nec scire mysteria sine caritate prosunt. Et hoc sentiunt omnes doctores et Sancti. Sic ecce, quod una vetula, quae habet modicum hortum, quia solam caritatem habet, meliorem fructum habet quam unus magnus magister, qui habet maximum hortum et scit mysteria et naturas rerum.
27. Sufficientia autem horum duodecim fructuum sumitur per hunc modum. Secundum Augustinum, Alium Pauli , quatuor sunt diligenda ex caritate, quibus fruimur: Deo, me ipso in Deo, proximo in Deo, corpore meo in Deo.
Deo autem fruor, quando summe in Deo conquiesco, delector, unior: conquiesco per amorem, delector per gaudium, umor per pacem. Et haec tria ordinata sunt: quia, ubi est pax, necesse est, ut sit gaudium: et ubi gaudium, necesse est, ut sit quies.
28. Secundo, fruor me ipso in Deo. .Animn autem mea fruor, quando illam possideo: quia, si transit res in possessionem alterius, fructum non habeo. Tunc autem possideo, quando patienter possum ferre adversa: in patientia vestra possidebitis animas vestras : patienter autem ferre adversa non debet esse a casu, vel fortuna, sed intuitu mercedis: et hoc est exspectare mercedem: tertium est condonare iniurianti offensam. Et haec tria sunt per patientiam, longanimitatem, bonitatem. Patientia est adversa tolerando: longanimitas, exspectando mercedem ex omnibus tribulationibus: bonitas, liberaliter condonando. Unde si caritas patiens, longanimis, bona: tunc inundationes maris quasi lac sugit , sicut Laurentius carbonibus quasi floribus laetabatur. Hi fructus sunt in spiritu, non in carne. Unde Iacobus: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.
29. Tertio, proximo fruimur in Deo, quando habemus caritatem ad proximum: et hoc tripliciter: benigne in corde vel animo; mansuete in contubernio: fideliter in verbo vel signo. Cor benignum habeo, quando quidquid boni habet proximus in. meum bonum refundo. Similiter mansuetudo est, quae hominem facit gregalem et socialem. Aliqui homines sunt valde boni, et tamen sunt ita duri in signis, quod homo non audet eis appropinquare: sed quando homo familiarem se reddit, tunc est mansuetus. Similiter fidelitas multum facit amabilem; et haec facit confidere de homine magis in verbo quam in corde, quia affectus est variabilis.
30. Quarto, fruor corpore meo in Deo, quando mundum servo corpus meum, et hoc, quando servatur modestia in gustu, continentia in tactu, castitas in omnibus sensibus. In gustu principaliter notatur modestia. Corpora luxuriosorum, gulosorum, incontinentium non sunt in pace sepulta .
31. Sic ergo descendendo, ex caritate, quae est unguentum fluens a capite ad barbam usque ad oram vestimenti , est fruitio Dei, mei, proximi, corporis. Sicut ergo sunt duodecim fructus ex duodecim illustrationibus ascendendo ad caritatem, sic sunt duodecim fructus descendendo. Et hoc est illud quod in Apocalypsi dicitur, ex utraque parte fluminis esse lignum vitae, afferens fructus duodecim per duodecim menses: ab una parte fluminis fructus intellectuales, ab altera affectuales: vel ab una parte fructus ascendentes, ab altera descendentes.
32. Iste ergo est fructus Scripturarum, scilicet caritas. Propter hanc sunt mysteria, intelligentiae, theoriae. Unde in fine Apocalypsis : Beati, qui lavant vestimenta sua, ut intrent per portam civitatis.
Et dicebat: Imaginor illas duodecim illustrationes primas sive ascendentes, quae fluunt a Deo et ad Deum terminantur et currunt per totam Scripturam: imaginor sicut duodecim circulos, ut in quemcumque anima intret, inveniat silvam et arborum amoenitatem ac fructuum ubertatem.