CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(h) Contra istas tres rationes instatur simul, etc. Hic Doctor per hanc rationem intendit probare quod tres rationes prius factae, aut tantum procedunt ex fide, aut si non procedunt ex fide, tunc ex ipsis concluditur oppositum ejus, quod probant. Nam per primam probatur quod cognitio ultimi finis sit necessaria. Per secundam probatur cognitio mediorum ad ultimum finem esse necessaria. Et per tertiam probatur, quod cognitio proprietatis Dei, puta quod sit trinus et unus, sit necessaria ; et quod horum cognitio, scilicet ultimi finis, mediorum ad finem et proprietatum Dei, via naturali haberi non possit.
Modo hic Doctor probat quod per has rationes concluditur, quod via naturali potest haberi cognitio praedictorum. Patet, quia quod ostenditur esse necessarium cognoscendum, hoc ostenditur esse verum ; sed per has rationes ostenditur cognitionem praedictorum esse necessariam, et si hoc ostenditur via naturali, sequitur quod potest haberi. Et sic istae tres rationes concludunt oppositum ejus, quod probant, videlicet concludunt quod naturalis talis cognitio potest haberi ; et tamen dicit quod per has tres rationes intendit probare, quod hujusmodi cognitio non possit naturaliter haberi. Si enim demonstratur via naturali, quod cognitio ultimi finis sit necessaria, sequitur quod via naturali scitur et cognoscitur talis finis, sicut si demonstratur naturaliter, hominem esse risibilem, naturaliter scitur hominem esse risibilem. Similiter si naturaliter demonstratur, quod cognitio mediorum ad finem est necessaria, demonstrans naturaliter hujusmodi, cognoscit illa naturaliter ; impossibile est enim demonstrare quod A est necessarium Francisco, nisi cognoscat ipsum A. Similiter dico de tertia ratione, quia si naturaliter demonstro quod homini est necessaria cognitio primae substantiae quoad ejus proprietates. necessario cognosco illam primam substantiam quoad ejus propria, aliter esset impossibile hoc demonstrare, quod sit necessarium scire viatori. Cum ergo istae tres rationes procedant via naturali, statim destruunt seipsas. Patet, quia per illas demonstro, quod homo via naturali non potest cognoscere ultimum finem quoad primam ; nec media ad finem ultimum quoad secundam ; nec proprietates primae substantiae quoad tertiam; et tamen dum hujusmodi demonstro posse sciri naturaliter, per illas demonstrationes scio et cognosco illa necessaria, ut supra dixi. Si vero procedunt ex fide, nihil concludunt contra Philosophos, ut patet.
(i) Respondeo, naturali ratione ostenditur. Sensus hujus litterae est : Naturali ratione potest demonstrari quod agenti propter fruitionem tanquam finem ultimum acquirendum, est necessarium scire alteram partem determinate, scilicet an fruitio sit finis ultimus, vel non sit finis ultimus. Si enim nesciret ipsam esse finem ultimum, non ageret propter finem ultimum. Et sic necessarium est ad sciendum an sit finis vel non, quod in tali problemate non est mere dubius nec neuter, scilicet quod non sit ei necessarium scire determinate, an ipsa fruitio propter quam agit, sit finis ejus vel non ; et hoc modo tres rationes praedictae sunt naturales, ut patet discurrendo per illas. Sed ut concludunt alteram partem determinate (puta quod ipsa fruitio est finis) sunt Theologicae, et sic debet intelligi ista littera.
Dico ergo, quod istae tres rationes procedunt via naturali, et tamen non sequitur quod via naturali cognoscantur illa. De prima patet, quia per eam demonstro quod agenti propter ultimum finem, est necessarium cognoscere ultimum finem non in se, sed quod cognoscat, puta quod fruitio Dei clare visi sit ultimus finis, et tamen non cognoscit illum in se, sed quod fruitio talis sit ultimus finis hominis, non scitur via naturali. Si enim agit efficaciter propter ultimum finem, puta propter A, oportet eum scire quod A sit ultimus finis vel ne, quia si nesciret A esse ultimum finem, non ageret efficaciter propter illum ; et sic prima ratio non demonstrat, quod cognitio ultimi finis in se sit necessaria, sed demonstrat quod si agit propter A, tanquam propter finem, oportet scire indistincte an A sit finis vel ne, ita ut non sit neuter nec dubius. Similiter secunda ratio demonstrat quod agentem propter finem, oportet scire media ad finem illum ordinata non in se, sed an A sit medium vel ne, puta an charitas sit medium necessarium vel ne. Non enim probat quod sit necessarium scire charitatem in se distincte, sed demonstrat quod oportet eum scire distincte, an charitas sit medium ordinatum ad finem talem vel ne, ita quod respectu talis medii non debet esse neuter aut dubius, aliter efficaciter non ageret propter talem finem, sed hujusmodi medium non potest naturaliter sciri ; hoc idem dico de tertia ratione, et sic patet quomodo demonstrant naturaliter contra Philosophos. Quilibet enim Philosophus concederet istam : A-genti propter finem est necessarium cognoscere distincte, an A sit finis vel ne, non quod sciat illum finem in se, et sic dico de mediis.