IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat Doctor Avicennam, quia nullas actus accidentalis praerequiritur necessario ad producendam substantiam, et Angelus nihil potest producere nisi per intellectionem vel volitionem, quae accidentia sunt. Ratio est, quia accidens, sicut requirit subjectum in essendo, ita et in operando: et ostendit accidens non attingere productionem substantiae, de quo latius infra d. 12. q. 3.
Ista ergo (m) ratione praetermissa, sic arguo contra Avicennam ex tribus propositionibus, quarum prima est : Nullus actus accidentalis necessario requiritur in creante substantiam, tanquam prior necessario ipso termino creationis. Secunda est ista : Intellectio Angeli est sibi accidentalis; ex quibus sequitur, quod intellectio non necessario requiritur in Angelo, praecedens substantiam creandam. Tertia propositio est ista : Ad quodcumque producendum extra Angelum, necessario requiritur intellectio Angeli tanquam praevia; et sequitur principale intentum, scilicet quod nulla substantia potest creari ab Angelo.
Prima propositio probatur, quia ille actus necessario praevius termino creationis, aut requiritur tanquam actus productivus termini: aut tanquam formale principium productivum termini. Exemplum primi, calefactio respectu caloris geniti in ligno. Exemplum secundi, calor in igne, respectu calefactionis ligni. Non requiritur primo modo, quia actus productivus alicujus, et actus formalis producti, sunt in eodem ; ergo ad producendum aliquid extra, non requiritur actus immanens agenti, tanquam actus productivus. Nec secundo modo, quia actus accidentalis non potest esse formale principium producendi substantiam. Tum, quia accidens necessario requirit potentiam receptivam in essendo ; omnis autem. forma requirens potentiam receptivam in essendo, si est activa, necessario requirit potentiam passivam in agendo, alioquin forma terminans actionem, esset absolutior a materia, quam forma principians actum, quod est inconveniens, quia absolutio a materia perfectionem arguit; sed formalis terminus actionis non potest esse perfectior formali principio agendi. Tum, quia accidens est imperfectius quam substantia 7. Met. nihil autem est formale principium producendi aliquid perfectius seipso; si enim univoce producat, est aeque perfectum ; si aequivoce, oportet quod sit perfectius.
Sed nunquam imperfectius (n) producere potest perfectius se. Respondetur hic, quod accidens in virtute substantiae, potest esse principium producendi substantiam, tanquam instrumentum substantiae, licet non possit in propria virtute. Exemplum de calore, qui est instrumentum animae in generando carnem, 2. de Anima.
Contra hoc arguo sic : Omne instrumentum, vel agens in virtute alterius, aut attingit effectum principalem, vel disponit ad principalem terminum: sed in proposito neutrum potest dari, non enim potest accidens attingere effectum principalem agentis vel producentis creantis substantiam, quia si principale agens esset agens univocum, tunc non necessario requireret aliquid agens medium inter formam suam et effectum; agens autem aequivocum est perfectius univoco; ergo non necessario requirit tale medium, et per consequens non habet instrumentum, per quod attingat terminum: nec potest accidens esse tanquam dispositio praevia, quia nihil praesupponitur creationi, quod disponatur.
Confirmatur istud, quia ubi accidentia sunt instrumenta substantiae generantis, non attingunt terminum principalem, sed tantum quamdam dispositionem praeviam, ut patet de qualitatibus alterativis elementorum, quae non attingunt formam substantialem, alioquin qualitas esset principium activum immediate in materiam receptivam formae substantialis, quod est inconveniens, cum non possit recipi, nisi in substantia composita in essendo ; nec ergo potest agere accidens, nisi in substantiam compositam, et ita non in materiam primam vel puram. Per hoc apparet ad illud quod dicitur 2. de Anima, de calore : Calor enim dicitur instrumentum animae in generando carnem animatam, pro quanto est principium alterandi in alteratione praevia ad generationem; non autem quia in instanti generationis attingat formam carnis, tanquam terminum, sicut nec attingit materiam substantialem carnis tanqu am passum.
Contra istam rationem instatur per illud 7. Mel. cap. 5. Domus extra fit a domo in mente, et tamen domus extra habet verius esse domus quam domus in mente, quia domus in mente habet esse diminutum respectu domus extra, sicut ens cognitum est diminutum ens respectu entis realis ; ergo imperfectius, scilicet habens esse in cognitione, potest esse principium producendi perfectius. Et applicatur istud exemplum ad propositum sic : sicut se habet domus in mente ad domum extra, ita se habet Angelus cognitus in cognitione Angeli, ad Angelum extra; sed secundum Philosophum a domo in mente, fit domus extra: ergo ab Angelo cognito in intellectu alterius Angeli, potest fieri Angelus extra: non ergo accidentalitas cognitionis Angelicae prohibet substantiae intellectae creationem.
Ad primum dico, quod aliud est loqui de veriori seu perfectiori esse simpliciter, et de veriori seu perfectiori esse hujus. Lapis enim in mente divina habet esse simpliciter verius et perfectius quam lapis extra, quia objectum ut cognitum, dicitur habere illud esse, quod habet ipsa cognitio. Unde secundum Augustinum super illud Joan. 1. " Quod factum est in ipso, vita erat " res cognita est in verbo vita crea trix, et hoc ideo, quia cognitio ejus, est realiter vita creatrix: quod enim de cognito dicitur objective, hoc in ipsa cognitione oportet inveniri realiter; lapis tamen in intellectu divino non habet verius esse lapidis quam lapis extra, alioquin aliquid intrinsecum realiter Deo, esset formaliter et proprie lapis.
Ad propositum, domus in intellectu artificis dicitur habere illud esse, quod formaliter habet ipsa cognitio domus; sed ipsa cognitio est simpliciter perfectior quam forma domus extra, quia cognitio est quaedam perfectio naturalis animae; forma autem domus extra, vel non est realis, vel si est, multo est imperfectior quam illa cognitio. Sic ergo patet ad argumentum, quia domus extra dicitur fieri a domo in mente, quia fit a cognitione domus in mente, tanquam a principio formali, et illa cognitio domus est simpliciter perfectior domo extra: ipsa etiam domus intra, pro quanto participat esse cognitionis, perfectior est seipsa extra.
Et cum dicitur, quod est ens diminutum, et domus extra est ens reale, dico, quod cognitio ejus est ens reale et perfectius ens quam domus extra: domus etiam in mente participat nobilius esse reale, quam sit illud esse extra. Et sic intelligendum est illud Augustini 9. de Trin. 10. vel 11. scilicet quod superius habet nobilius esse in se, quam in intellectu ; e converso autem inferius habet nobilius esse in intellectu quam in seipso. Hoc intelligendum est de illo esse, quod formaliter est ipsius cognitionis, et participative cogniti. Verum est tamen, quod domus extra habet verius esse domus, quam domus in intellectu cujuscumque, sed hoc esse secundum quid, id est, esse tale limitatum; nobilius autem simpliciter esse habet in intellectu, maxime divino.
Ex hoc patet ad illud argumentum a simili. Nego enim illud simile, quia si cognitio domus sit nobilior domo extra, tamen cognitio Angeli in alio Angelo non est nobilior ipso Angelo in se, quia . accidens non est nobilius substantia. Et si arguas, quod sit simile, quia objectum utrobique simili modo se habet ad suam cognitionem, quia natum est esse causa cognitionis suae, ita scilicet domus cognitionis de se, sicut Angelus de se; causa autem (si est aequivoca,) perfectior est suo effectu. Similiter domus est mensura intellectionis de ipsa, sicut Angelus de ipso; mensura autem est perfectior mensurato, quia mensuratum dependet a mensura. 5. Met. non e converso. Respondeo, quod domus non est. nata habere rationem objecti respectu suae cognitionis, quantum ad istas conditiones, causare, scilicet notitiam, vel mensurare, quia intellectus qui movetur ab ente vel quidditate in sensibilibus, non movetur ab artificiali, ut artificiale est, quia sic non est ens, nec habet quid; sed tantum domus est objectum, quantum ad tertiam conditionem, scilicet terminare actum ; et ista conditio objecti non ostendit majorem perfectionem in objecto quam in actu.
Et si quaeras, quid est objectum causativum et mensurativum cognitionis domus, vel alterius artificiati ? respondeo, quod aliquod ens naturale, vel aliqua entia naturalia, ex quibus movetur intellectus ad cognoscendum ordinem vel figuram, quam artificiale superaddit naturalibus. Angelus autem est omni modo objectum intellectionis de se ipso in intellectu alterius Angeli, et ideo potest domus esse a sua cognitione, non sic autem Angelus a sua. Ex hoc patet, quod istud argumentum non valet : Objectum cognitum habet esse diminutum ; objectum autem extra habet esse simpliciter et reale ; ergo illud intra non potest esse principium producendi cognitum extra: tamen ista ratio bene concludit, si cognitio sit minus nobilis quam forma extra ; ergo cognoscens per illam cognitionem, non potest producere cognitum extra.