In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvendo argumentum positum num. 12. docet quomodo tripliciter se habeat relatio ad fundamentum. Primo, ut eadem fundamento. Secundo, ut intrinsecus et adveniens. Tertio, ut intrinsecus advenit ; et hoc tertio modo potest esse per se terminus motus. Vide Ovando, Pitigianum, Rada et Fabrum hic.
Ad illud in oppositum de Philosopho 8. Physic. potest dici, quod relatio potest tripliciter se habere ad fundamentum. Uno modo, quod fundamentum non potest poni sine relatione illa absque contradictione, quia fundamentum non potest sine contradictione esse sine termino illius relationis, nec etiam sine relatione ad terminum, quia ista natura necessario requirit talem terminum ad sui esse ; tales sunt relationes creaturae inquantum creatura ad Deum inquantum creator. Hujusmodi relatio est idem realiter fundamento, sicut patet ex dist. 1. quaest. 4. secundi lib. Alio modo fundamentum potest esse sine relatione, quia potest esse sine termino; tamen fundamento et termino positis, necessario consequitur ista relatio, ita quod ista duo simul posita sint necessaria causa relationis, sive in utroque extremo, sive in altero. Exemplum de similitudine in albo et albo. Tertio modo relatio potest non necessario consequi fundamentum, quia non necessario coexigit terminum, nec habitudinem illam ad terminum, neque etiam fundamento et termino positis, necessario consequitur relatio ambo extrema vel unum ; sed contingenter dicitur advenire extremo etiam postquam ipsum et quodlibet absolutum in ipso et in termino fuerit positum in esse. Et in isto modo, non oportet ponere aliquod absolutum novum in altero extremorum, etiam dato quod relatio sit nova ; hoc modo se habent multae relationes, puta communiter uniones absoluti ad absolutum. Si enim forma per se esset, et materia per se esset, ut corpus organicum et anima, vel subjectum per se esset, et accidens per se ; ut panis et quantitas, si de novo uniantur, nullum absolutum novum est in altero extremo, sed ista relatio contingenter se habet ut possit inesse, et non inesse, etiam extremis positis.
Tunc ad Philosophum concedo (c), quod non est motus nec mutatio ad relationem primo vel secundo modo se habentem, et per consequens nec universaliter ad relationem de genere Relationis, ut ipse ibi loquitur de relatione praedicamentali. Illa enim est relatio intrinsecus adveniens, id est, necessario consequens fundamentum, puta, quantitatem vel qualitatem vel substantiam, quae intrinsecus inest non absoluta necessitate, sed posito termino, ad quem est relatio, quia ista non advenit nisi propter novitatem alicujus absoluti in altero extremo, et semper est sub primo et secundo modo relationum dictarum. Sed ad relationem tertio modo se habentem, quia illa est extrinsecus adveniens, id est, non necessario consequens fundamentum, puta qualitatem, vel quantitatem, vel substantiam, sed absque novitate alicujus absoluti in illo in quo est, vel in termino contingenter consequitur, bene potest esse mutatio, et aliquae tales relationes forte pertinent ad illa sex principia, quae dicuntur extrinsecus advenientia. Unde et secundum eum in 5. Physic. motus est ad Ubi, et tamen Ubi nullam formam absolutam dicit, sed tantum respectum in corpore circumscripte) ad locum circumscribentem, et iste respectus pertinet ad modum praedictum.