REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Totum distingui a suis parlibus etiam unitis, probatur primo, alioquin totum per se non esset magis unum, quam totum per accidens. Secundo, non esset aliquod causatum a causis intrinsecis. Tertio, non esset terminus generationis, nec corruptionis. Quarto, non esset cui competeret propria passio. Eamdem conclusionem habent Soto 8. Phys. quaest. 4. Hervaeus quodl. 4. quaest. 14. Cajet. 3. p. quaest. 6. art. 3. Capr. hic quaest, unio. Ferrar. 4. contra Gent. cap. 81. Mayron. 3. dist. I. quaest. 10. Bassol. 2. dist. 12. quaest. 2. Anton. Andreas 7. Met: quaest. 18. Javel. quaest. ult. Vide in Oxon. Schol. hic quaest. 2. num. 7. ubi adduxi plura suadentis, Doctorem non esse hujus sententiae, eo modo quo communiter intelligitur.
De primo dicit Commentator 1. Physic. quod licet totum sit aliud a qualibet parte divisum, tamen non est aliud quam omnes partes simul. Dico tamen quod in quolibet toto, quod est vere unum, necesse est totum esse aliud ens ab omnibus partibus, et conjunctim et divisim, quia totum perse unum est magis unum quam unum per accidens ; et quia congregatio partium dicit majorem unitatem, quam ens per accidens, quia quaecumque partes ponantur simul, si nihil sit rei, nisi hoc et hoc, non erit major unitas quam lapidum in sacco.
Secundo ad idem, aliquod est causatum per se a causis intrinsecis, ita quod est materiatum, et formatum ; sed materia non est causa materialis formae, nec forma causa formalis materiae, sed tantum forma materiae, et causa formalis compo siti, secundum Avicennam, 6. Naturalium, nec omnes partes simul causantur a causis intrinsecis, quia materia cum forma non est materiata, nec forma cum materia formata, sed totum compositum materiatum et formatum.
Item, aliquod ens est primo generabile, 7. Metaphys. sed nec materia, nec forma, nec conjunctim, nec divisim, est primo generabilis, quia paries conjunctim non sunt per se unum. Eodem modo est de corruptione, in fine 7. Metaphys. text. 60. et quamquam ut plurimum corruptio compositi sit destructio formae, non tamen est hoc necessarium semper, ut patet de intellectiva ; igitur si totum nihil aliud esset nisi partes simul, ut A et B, idem simul posset manere et non manare. Non posset manere, quia tota entitas compositi in corruptione non manet. Posset manere, quia si anima post separationem esset unita corpori, ut motor, tantum essent partes simul, et non totum.
Item, aliquod ens habet per se passionem, et primo ut ponitur de
. homine respectu risibilis, et tamen ista passio nec est materiae primo,
nec formae, nec amborum.
Ideo dico quod si totum nihil aliud esset quam hoc et hoc, non esset totum verius unum quam acervus lapidum. Nec est causa alia quaerenda, quia totum est allud ens a partibus simul, nisi quia istae causae sunt istae, et causant hac causalitate, ut causalitate intrinseca, quae non est causare paries simul, sed causare compositum, quod causatur a causis intrinsecis. Et cum dicit Commentator contrarium, dico quod si intelligat, ut verba videntur sonare, falsum dicit, et contra intentionem Aristotelis, quia omnes res prius factae sunt secundum intentionem Aristotelis ; sed sic potest dictum suum aliquo modo verificari, quod omnes partes simul magis appropinquant ad entitatem, quam partes divisae, quia tota entitas causabilis est in omnibus partibus simul, non autem tota entitas formalis compositi.