Basilius. Primus spiritus fructus est pax et gaudium. Quia ergo virgo sancta totam sibi hauserat spiritus gratiam, merito subiungit et exultavit spiritus meus in deo salutari meo. Idem animam dicit et spiritum. Consueta autem in Scripturis exultationis prolatio insinuat alacrem quemdam et iocosum habitum animae in his qui digni sunt. Proinde virgo exultat in domino ineffabili cordis tripudio et resultatione in strepitu honesti affectus.
Sequitur in deo salutari meo. Beda.
Quia eiusdem iesu, idest salvatoris, spiritus virginis aeterna divinitate laetatur, cuius caro temporali conceptione foetatur.
Ambrosius.
Magnificat ergo anima mariae dominum, et exultat spiritus eius in deo: eo quod anima et spiritu patri filioque devota, unum deum, per quem omnia, pio veneratur affectu. Sit autem in singulis mariae anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus mariae, ut exultet in domino. Si secundum carnem una mater est christi, secundum fidem tamen omnium fructus est christus: omnis enim anima accipit dei verbum; si tamen immaculata et immunis a vitiis sit, et intemerato castimoniam pudore custodiat. Theophylactus.
Ille autem deum magnificat, qui digne sequitur christum, et dum christianus vocatur, christi non minuit dignitatem, magna et caelestia operando; et tunc spiritus eius, idest spirituale chrisma exultabit, idest proficiet, et non mortificabitur. Basilius. Si quando vero lux in cor suum irrepserit, et ad deum diligendum, et contemnenda corporea per illam obscuram et brevem imaginem perfectam perceperit iustorum conscientiam, absque ulla difficultate consequetur in domino gaudium. Origenes.
Prius autem anima magnificat dominum, ut postea exultet in deo: nisi enim antea crediderimus, exultare non possumus.