IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 17

Postquam philosophus determinavit de generatione soni, hic determinat de immutatione sensus a sono. Et primo quantum ad immutationem instrumenti, ibi, auditus autem. Dicit ergo primo, quod quia medium in sono est aer, recte dicitur a quibusdam, quod vacuum est proprium sensui auditus, quia videtur eis quod vacuum sit aer. Aer autem facit audire sonum, cum moveatur, existens unus et continuus, ut in eo possit formari sonus. Et quia ad hoc quod formetur sonus, necessaria est unitas et continuitas aeris, ideo non fit sonus, nisi sonabile quod percutitur, sit lene. Lene enim est cuius una pars non supereminet alteri. Asperum autem cuius una pars alicui supereminet.

Unde manifestum est, quod superficies lenis corporis est simpliciter una; et propter hoc, aer propter unitatem plani, id est superficiei, fit unus, et simul existens. Si autem corpus non sit lene, sed asperum, tunc superficies non est una. Et, quia aer est frangibilis, id est facile divisibilis, sequitur quod etiam aer non sit unus et continuus: unde non potest in eo formari sonus.

Sic igitur patet, quod illud est sonans tantum, id est faciens sonum, quod movet aerem unum continuum existentem a se usque ad auditum. Sic ergo patet, quod illi qui dicunt quod vacuum est proprium sensui auditus, dicunt aliquid recte: quia esse proprium auditus competit aeri, quem vacuum esse dicunt. Non autem dicunt recte quantum ad hoc quod plenum aere dicunt esse vacuum.

Deinde cum dicit auditus autem determinat de immutatione auditus a sono, quantum ad ipsum organum sensus auditus. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod aer appropriatur organo auditus. Secundo ostendit, qualis sit aer, qui competit organo auditus, ibi, per se quidem igitur. Tertio ostendit, quomodo auditus impeditur vel non impeditur ex impedimento organi, ibi, propter hoc autem et aqua. Dicit ergo primo, quod auditus connaturalis est aeri, ita quod, sicut humidum aqueum convenit instrumento visus, ita aer convenit instrumento auditus.

Et hoc ideo, quia si attribuatur aer instrumento auditus, sequitur quod eadem passio soni erit in aere exterius moto et in aere qui movetur intus, et est instrumentum auditus. Et ideo anima non audit in qualibet parte sui corporis, neque aer sonans generat sonum, sive penetrat quamcumque partem corporis animati, quia animatum non habet in qualibet sui parte aerem, ut quaelibet pars eius possit esse movenda a sono; sicut etiam animatum habet humidum aqueum non ubique, sed in quadam parte determinata, scilicet in pupilla.

Deinde cum dicit per se igitur ostendit qualis sit aer, qui appropriatur instrumento auditus. Et dicit, quod cum omne habens sonum sit aptum natum resistere percutienti: manifestum est, quod aer per se non habet sonum, eo quod de se non est natum resistere percutienti, sed facillime cedit. Prohibetur enim cessio eius, sive diffluxus, ab aliquo corpore solido; et ideo cum hoc accidit, motus aeris reddit sonum. Dictum est enim, quod ad generationem soni, oportet fieri percussionem duorum solidorum adinvicem, et ad aerem. Sed aer, qui est connaturalis auditui est aedificatus, id est firmiter dispositus in auribus, cum hac proprietate quod sit immobilis, ad hoc quod animal possit sentire per certitudinem omnes differentias motus.

Sicut enim humidum aqueum, quod est in pupilla, caret omni colore, ut possit cognoscere omnes colorum differentias, ita oportet quod aer, qui est intra tympanum auris, careat omni motu ad hoc quod possit discernere omnes sonorum differentias.

Deinde cum dicit propter hoc ostendit quomodo impediatur auditus ex impedimento organi. Ponit autem duo impedimenta, secundum duo quae dixit esse necessaria ad organum auditus. Quorum primum est quod sit ibi aer. Secundum est, quod ille aer sit immobilis. Primum ergo impedimentum est ex hoc quod ipse aer corrumpitur.

Et ideo ex praedictis manifestum est, quod in aqua auditus fit ita dumtaxat, quod aqua non ingrediatur ad ipsum connaturalem aerem, quem dixit aedificatum esse in auribus; sed neque etiam in aurem ingrediatur; quod impossibile est propter reflexiones, quae prohibent introitum aquae in aurem.

Sed cum hoc accidit, quod aqua scilicet ingrediatur ad naturalem aerem, non audit animal propter corruptionem aeris, qui est necessarius ad audiendum. Sicut etiam, si corrumpatur humidum pupillae ex immissione alicuius extranei, impeditur visio. Et non solum ex corruptione aeris impeditur auditus, sed etiam si meninga, id est pellis circumdans aerem, aut aliqua pars coniuncta laboret, idest impediatur pellis pupillae, quae continet humorem aqueum pupillae.

Quidam autem libri habent quod in aqua non audimus. Quod est contra illud quod dictum est, quod audimus in aere et in aqua, et contra illud quod philosophus dicit in libro de historia animalium, quod animalia audiunt in aqua. Licet enim aqua non ingrediatur ad interiorem aerem, tamen potest eum commovere, et sic imprimere in ipsum speciem soni.

Secundum autem impedimentum auditus, ponit ibi sed signum.

Et hoc impedimentum provenit ex hoc, quod aer, qui est in auribus, non est immobilis: unde dicit, quod signum per quod potest discerni, utrum aliquis sit boni auditus vel non, est quod semper audiat tinnitum in auribus, et sonum, sicut auditur cum apponitur cornu ad aures, propter motum aeris in cornu. Cum enim hoc accidit, homo non est boni auditus, quia aer in auribus sic audientis tinnitum, semper movetur quodam proprio motu. Sed ab instrumento auditus, sonus debet esse extraneus, et non proprius sicut instrumentum visus recipit extraneum colorem, et non habet proprium. Si autem haberet proprium, impediretur visio. Et similiter si aer, qui est in auribus, habeat proprium motum et sonum, impeditur auditus. Quia igitur auditus fit per aerem, propter hoc aliqui credentes aerem esse vacuum, dicunt nos audire vacuo et sonanti, quia scilicet pars qua audimus, habet aerem determinatum, id est immobilem et distinctum ab aere exteriori.

Deinde cum dicit utrum autem movet quaestionem circa generationem soni; utrum causa activa soni sit verberans, aut quod verberatur. Et determinat quod utrumque est causa, sed alio et alio modo: quia enim consequitur sonus motum, necesse est quod sicut aliquid est causa activa motus, ita aliquid est causa activa soni. Generatur autem sonus ex motu, quo aliquid percutiens, propter resistentiam percussi, resilit, eo scilicet modo quo saltantia, idest resilientia, moventur a lenibus et duris, et cum aliquis ea traxerit, idest fortiter impulerit. Manifestum est igitur, quod primum percutiens movet, et iterum percussum, inquantum facit resilire percutiens; et sic utrumque est causa activa motus.

Et quia in generatione soni necesse est quod quaedam resilitio fiat ex resistentia percussi, non omne quod verberat et verberatur sonat, sicut dictum est primo; puta si obiiciatur acus acui, non fit sonus. Sed ad hoc quod generetur sonus, oportet hoc quod percutitur esse regulare, idest esse sic dispositum, ut aer subito dissiliat ex eius resistentia, et moveatur, et ex tali motu generetur sonus.

Deinde cum dicit differentiae autem determinat de differentiis sonorum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo percipiantur.

Secundo quomodo nominentur, ibi, haec autem dicuntur. Dicit ergo primo, quod diversae res sonantes faciunt diversos sonos. Sed huiusmodi differentiae sonantium, secundum quod natae sunt facere diversos, non manifestantur quando sonus est in potentia, sed solum quando sonus est in actu. Sicut enim non videntur colores sine lumine, sic non percipiuntur acutum et grave in rebus sonativis, nisi fiat sonus in actu.

Deinde cum dicit haec autem ostendit quomodo differentiae sonorum nominentur.

Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit unde sumantur nomina sonorum: et dicit, quod sumuntur, secundum metaphoram a qualitatibus tangibilibus. Manifestum est enim quod acutum et grave inter qualitates tangibiles computantur.

Secundo ibi acutum enim ponit rationes nominum. Et dicit quod ille sonus acutus est, qui multum movet sensum auditus in pauco tempore; gravis autem sonus est, qui multo tempore movet parum.

Tertio ibi neque tamen quia praedictae rationes videntur esse velocis et tardi, (velox enim est quod in parvo tempore multum movetur, tardum autem quod in multo tempore parum), ostendit qualiter se habet acutum et grave in sonis, ac velox et tardum in motibus: et dicit, quod velox non est idem quod acutum, nec grave in sonis est idem quod tardum, sicut nec sonus cuius differentiae sunt grave et acutum, est idem quod motus cuius differentiae sunt velox et tardum. Sed sicut motus est causa soni, ita velocitas motus est causa soni acuti, et tarditas motus est causa soni gravis. Sed hoc intelligendum est cum sonus causatur ab uno motu. Cum autem causatur ex pluribus motibus, frequentia motuum est causa acuti soni, et tarditas est causa gravis, ut dicit boetius in musica. Unde et chorda magis tensa, acutius sonat, quia ex una percussione frequentius movetur.

Quarto ibi et videntur assimilat differentias sonorum qualitatibus tangibilibus a quibus nominantur: et dicit quod ea quae sunt circa tactum, habent similitudinem cum acuto et hebeti in sonis: quia acutus sonus quasi pungit auditum, eo quod in pauco tempore movet ipsum: hebes autem quasi pellit, quia in multo tempore movet.

Unde unum eorum accidit cum velocitate motus, aliud cum tarditate. Ultimo concludit quod sic de sono determinatum sit.