Solutis dubitationibus quae erant circa augmentum, hic philosophus determinat modum augmenti. Et primo determinat qualiter fiat augmentum; secundo determinat qualiter fiat deminutio, ibi: hoc autem species sine materia etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit qualiter se habeat id quod advenit, ad id quod augetur eo adveniente; secundo comparat augmentum aliis operationibus animae vegetabilis, ibi: quaeret autem aliquis etc..
Dicit ergo primo quod, soluta quaestione de partibus eius quod augetur, utrum quaelibet augeatur vel non, manifestum est quod totum fit maius aliquo adveniente, puta cibo. Licet autem adveniens in principio sit ei contrarium cui advenit, secundum aliquam contrarietatem passionum, sed tamen postmodum transmutatur in eandem speciem; puta si sicco adveniat id quod est a principio humidum, quod cum advenerit, transmutatur et fit siccum. Et ita quodammodo verum est dicere quod simile augetur simili, quodammodo autem verum est dicere quod aliquid augetur dissimili: nam id quo aliquid augetur, in principio quidem est dissimile, in fine autem simile, ut dictum est.
Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., comparat augmentum aliis operationibus animae vegetabilis; cuius operationes sunt tres, ut dicitur in II de anima, scilicet generatio, nutrimentum et augmentum. Primo ergo comparat augmentum generationi; secundo nutrimento, ibi: quantum autem universale etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit similitudinem augmenti et generationis; secundo differentiam, ibi: non igitur hoc ipsum etc..
Movet igitur quaestionem circa primum, quale oporteat esse, idest cuius formae, id quo augetur.
Et concludit manifestum esse ex praemissis quod id quo aliquid augetur, est in potentia ad id quod augetur; puta, si caro est quod augetur, id quo augetur oportet esse in potentia carnem: quia, sicut supra dictum est, id quo aliquid augetur, est in principio dissimile, in fine autem simile. Et quia nihil est in potentia ad unum, quin sit in actu aliquid aliud, oportet id quo augetur caro, quod est in potentia ad carnem, esse actu aliquid aliud quam carnem, puta panis. Quod autem est actu aliquid, non fit aliud nisi per prioris corruptionem et sequentis generationem: oportet igitur augmentum fieri corrupto eo quod prius erat actu, puta pane, et generato eo quod augetur, puta carne. Et sic manifestum est quod in augmento aliqualiter concurrit generatio.
Deinde cum dicit: non igitur hoc ipsum etc., ostendit differentiam augmenti et generationis: dicens quod, cum in augmento sit quaedam generatio carnis, cum aliud sit augmentatio a generatione, sequitur quod non generetur secundum seipsum, idest separatim, quando aliquid generatur (quia sic non esset augmentum, sed generatio); sed oportet generari carnem in carnem quae augetur. Sic igitur hoc quod fit caro in eo quod augetur, est patiens, inquantum scilicet transmutatur in similitudinem eius quod augetur; et ab hoc, scilicet passo et transmutato, augmentatum est vel id cui additur, vel totum mixtum. Et est simile sicut si aliquis vino praeexistenti superinfundat aquam hoc modo, quod vinum sua virtute potest aquam commixtam convertere in sui naturam: tunc enim dicitur esse augmentum vini, non generatio. Cum autem liquor aliquis secundum se in vinum convertitur, puta uva, est vini generatio. Aliud autem exemplum ponit de igne, qui adurit corpora ustibilia sibi coniuncta. Et ita contingit in eo quod augetur, quod est actu caro, cuius virtus augmentativa id quod advenit, existens in potentia ad carnem, facit actu carnem; ita tamen quod sit simul cum carne praeexistente. Si enim ex aliquo quod est in potentia caro, seorsum fieret caro, esset generatio carnis, non augmentum; sicut accidit cum ex virtute seminis sanguis menstruus in carnem convertitur. Et hoc etiam accidit circa ignem: contingit enim quandoque quod ligna igniuntur adiuncta igni praeexistenti, et hoc est augmentatio ignis: quando vero ipsa ligna incenduntur seorsum, non adiuncta aliis lignis adustis, tunc est generatio.