SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 3

Adhuc autem et tales difficultates etc..

Postquam philosophus ostendit, quod causa, quam socrates assignabat, suae legis, non erat rationabilis, scilicet quod optimum esset civitati esse maxime unam, et iterum quod maxima unitas non provenit ex communitate mulierum et filiorum, hic tertio vult ostendere multas difficultates et inconvenientia, quae consequentur ex tali lege: et proponit sex rationes.

Circa quarum primam dicit, quod illis qui constituunt hanc communitatem mulierum et filiorum, non est facile, quod devitent has difficultates, et inconvenientia quae dicentur.

Primo enim non potest contingere quin in civitate contingant vulnerationes et homicidia.

Quandoque quidem involuntaria, puta cum casu fiunt. Quandoque autem voluntaria, puta cum fiunt ex odio vel ira. Et iterum rixae et maledictiones sive opprobria: quae omnia multo magis inconveniens est quod fiant parentibus, vel aliis propinquis secundum cognationem, quod extraneis et remotis; quanto enim naturaliter aliquis magis inclinatur ad amorem alterius, tanto magis inconveniens est, quod ei inferat nocumentum. Et huiusmodi nocumenta vel iniuriae multo magis fient ad illos de quibus nescietur pro certo quod sint filii eorum quibus inferunt tales iniurias, quam apud illos de quibus pro certo scitur.

Potest etiam cum hoc reputari, quod sit facta aliqua dissolutio propinquitatis; sicut contingit quandoque, quod propinquitas tollitur, vel propter longinquam generationem, vel quandoque etiam consanguinei abdicantur propter aliquam offensam. Sed illi qui nesciunt propinquitatem, nullam possunt putare solutionem propinquitatis esse factam.

Unde patet, quod huiusmodi mala, quae in civitatibus proveniunt, erunt magis inconvenientia si ponatur communitas mulierum et filiorum; quia scilicet continget, frequenter quod fiant ad propinquos.

Secundam rationem ponit, ibi, inconveniens autem, etc.. Et sumitur haec ratio ex inconvenientibus, quae sequentur ex concupiscentia libidinum, sicut prima sumebatur ex inconvenientibus quae sequuntur ex ira vel odio, considerandum est ergo, quod apud omnes reputatum fuit inconveniens et inhonestum, quod filii coirent cum matribus, aut patres cum filiabus; et hoc oportebat accidere, si ponerentur communes filii: quia contingeret, quod filius cognosceret matrem suam sicut et aliquam aliam mulierem; et similiter contingeret, quod pater cognosceret carnaliter filiam suam, sicut et aliquam aliam.

Socrates igitur praesentiens hoc inconveniens, voluit ipsum vitare tali statuto, ut per principes civitatis impediretur coitus filii cum matre, cum oportebat esse certum ad minus apud principes civitatis, qui filium susciperent nutriendum; et similiter, ut impediretur per eosdem principes coitus patris ad filiam, quando aliqua coniectura posset haberi, quod haec esset filia illius.

Sed hoc statutum socratis philosophus impugnat dupliciter. Primo quidem, quia hoc statutum videtur esse insufficiens. Prohibebat enim filio solum coitum matris, non autem prohibebat ei amorem libidinosum, quia non indicabat ei quod haec esset mater eius, neque etiam prohibebat ei alios usus libidinosos, puta amplexus et oscula, quae indecentissimum est esse inter propinquos, quia etiam amorem libidinosum inter eos esse est inconveniens. Secundo improbat istud statutum propter causam quam assignat. Dicebat enim, quod interdicendus erat coitus matris cum filio, propter nullam aliam causam, nisi ad vitandum delectationem valde vehementem, quae ex amore naturali matris et filii proveniret, qui superadderetur libidinoso amori. Vehementiam autem delectationis in coitu, ideo vitari volebat, ne homines nimis allicerentur ad intemperantiam.

Dicit ergo Aristoteles, quod inconveniens est dicere, quod propter istam solam causam debeat aliquis abstinere a coitu matris, et non ex solo, quod mater eius est. Et eadem ratio est de aliis propinquis: ex ipsa enim sanguinis propinquitate debent sibi cognati quamdam reverentiam honestatis, quae tollitur per lasciviam coitus.

Tertiam rationem ponit, ibi, videtur autem magis etc..

Et dicit quod ista lex socratis de communitate uxorum et filiorum, magis erit utilis agricolis et aliis infimae conditionis hominibus, quam custodibus civitatis, idest principibus civitatis, et aliis magnis viris, qui agunt curam de rebus communibus civitatis; quia filii agricolarum exaltabuntur, et filii magnorum deiicientur, si omnes redigantur in commune. Et ex hoc sequitur, quod minus erit amicitia inter magnos et plebeios: conservatur enim amicitia inter eos, inquantum agricolae et alii huiusmodi sunt principibus subiecti: quia ut dicitur in nono ethicorum, illud quod est proportionale unicuique, salvat amicitiam: subiectio autem conservatur in hoc, quod inferiores principibus obediant et non insolescant; quod quidem accidet si aequiparantur maioribus in filiis et mulieribus. Unde patet, quod haec lex socratis impedit amicitiam civitatis, quae debet esse inter principes et subiectos.

Quartam rationem ponit, ibi, totaliter autem etc.. Et dicit, quod ex tali lege omnino accidit contrarium eorum, ad quae intendunt illi qui ponunt rectas leges; et iterum contrarium ei, propter quod socrates putavit, quod debeat ordinari lex de pueris et uxoribus.

Omnes enim communiter putamus, quod amicitia sit maximum bonum in civitatibus; quia si sit amicitia inter cives, minime facient seditiones; et ad hoc intendunt omnes legislatores, ut civitas sit sine seditionibus. Unde omnes, qui ponunt rectas leges, ad hoc tendunt, ut sit amicitia inter omnes cives. Socrates etiam dixit, quod optimum in civitate erat, quod esset una: unitas autem hominum adinvicem est effectus amicitiae, et sicut communiter videtur omnibus, et etiam sicut socrates dixit. Unde etiam Aristophanes dixit in sermonibus quos de amore fecit, quod seinvicem amantes desiderant, quod essent facti unum per naturam; et quia hoc non potest esse, desiderant, quod fiant unum quantumcumque possibile est. In hoc igitur casu in quo Aristophanes loquitur, sequeretur quod vel ambo se amantes corrumperentur, dum ex eis aliquid unum fieret, vel alter eorum corrumperetur quasi in alterum conversus.

Sed in civitate propter talem communionem mulierum et filiorum, sequitur quod amicitia diminuatur et minimum habebit de pondere ad amorem quod vel pater dicat de aliquo, iste est meus filius, cum simul dicat hoc de multis aliis in civitate existentibus, aut filius dicat de patre, hic est meus pater, cum etiam ipse hoc de multis aliis dicat.

Videmus enim quod si aliquis aliquod modicum dulce immittat in multam aquam fit insensibilis mixtio, sicut cum parum de melle imponitur in multa aqua, nihil sentitur de dulcedine mellis. Unde familiaritas, quae ex istis nominibus provenit in civitate, qua unus dicit, hic est meus pater, vel filius, aut frater, parum curabitur si quilibet antiquior de quolibet iuniore dicat eum esse suum filium, et e converso, quilibet iunior dicat quemlibet antiquiorem esse suum patrem, et omnes coetabiles dicant se esse fratres.

Et huius ratio est, quia duo sunt quae maxime faciunt homines sollicite curare de aliis et maxime diligere eos: quorum unum est quod sit proprium et singulare eorum. Unde homines magis curant de rebus propriis, quam de communibus, sicut supra habitum est.

Aliud est specialis amor, quem quis habet ad aliquem: qui quidem amor magis fit ad eum quem aliquis singulariter diligit quam ad eum quem simul cum multis aliis diligit: sicut videmus quod etiam parentes magis diligunt filios unigenitos, quam si multos habeant; quasi amor diminuatur per communicationem ad multos.

Sic igitur patet quod si sit talis ordinatio civitatis qualem socrates lege ordinavit, diminuetur amicitia civium adinvicem; quod est contra intentionem legislatorum.

Quintam rationem ponit, ibi, at vero et de eo quod est etc.. Et dicit quod secundum ordinationem socratis oportebat quod fieret transmutatio filiorum; ut illi scilicet qui essent nati a quibusdam matribus, aliis darentur ad nutriendum, ita quod nullus cognosceret proprium filium. Quomodo autem hoc fieri posset, ut scilicet transferrentur filii agricultorum et artificum ad nobiles qui custodiunt civitatem, aut e converso, non de facili apparet: (afferret) enim talis translatio magnam turbationem civibus afferret, et ex alia parte non posset omnino tolli opinio de propriis filiis; quia illi qui darent et transferrent pueros, oporteret quod scirent a quibus acciperent et quibus darent.

Unde lex socratis non consequeretur intentum, et cum hoc induceret magnam turbationem.

Sextam rationem ponit, ibi, adhuc autem etc.. Et dicit quod propter huiusmodi translationem puerorum maxime in talibus acciderent ea quae superius dicta sunt, scilicet vulnerationes, libidinosi amores, et homicidia inter propinquos.

Videmus enim quod nunc pueri qui dantur ad custodiam et nutritionem aliorum, non tanta affectione nominant suos propinquos, sicut si apud eos nutriantur; et per consequens non multum verentur in suos propinquos aliquid praedictorum committere: multo igitur magis si non cognoscerent suos esse proprios propinquos, nihil talium vererentur facere.

Ultimo autem epilogando concludit, quod hoc modo determinatum est de communione filiorum et uxorum, quam socrates inducere volebat.