TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus U

Uita.

Quod uitam uoluptuosam eligunt multi, quia credunt uoluptatem esse summum bonum.

I III b.

Quod tres sunt uite maxime excellentes, uoluptuosa, ciuilis et contemplatiua.

Ibidem.

Quod uitam uoluptuosam, id est uoluptatem, eligentes bestiales uidentur esse.

Ibidem.

Quod uita felicium secundum se ipsam est delectabilis. I VI d.

Quod (in) uita contingunt multe transmutaciones et omnimode fortune, et quod contingit maxime nunc habundantem maximis calamitatibus incidere in senectute, sicut de Priamo narratur.

I VIII a.

Quod uita uirtuosi non esset delectabilis set misera, si eius operaciones non essent delectabiles.

VII XIV g.

Quod uita felicis est delectabilis secundum se, non indigens superinducta exteriori delectacione.

IX X d.

Quod uita solitarii est difficilis.

Ibidem, f.

Quod uita iusti et beati est beatissima et hiis uita eligibilior. IX XI c.

Quod uita secundum naturam est delectabile et eligibile bonum, et maxime uita bonorum qui delectantur in hoc quod senciunt simul, dum operantur quod secundum se bonum.

Ibidem, e.

Quod uita est operacio quedam.

X VII a.

Quod uita que est secundum felicitatem contemplatiuam est melior quam uita que est secundum hominem, secundum quod homo ab humo dicitur.

X XI a.

Quod uita beata tantum est in hominibus quantum habent de similitudine intellectualis operacionis. X XII f.

Uiuere.

Quod uiuere et sentire determinantur in animalibus per potenciam sensus, in hominibus per sensum et intellectum; potencia autem ad operacionem reducitur. IX XI b.

Quod uiuere quia est sicut determinatum, secundum posicionem Pictagore, est naturaliter bonum. (ibidem.

Quod uiuere omnes appetunt.

Ibidem, e, et X VII a.

Quod uiuere sui ipsius unusquisque debet eligere magis quam alterius; set uiuere proprium ipsius hominis est secundum optimum quod in ipso est, id est intellectum; hoc enim maxime est homo. X XI c.

Uirtus.

Quod uirtus melior est honore, et magis racionale est existimare hanc esse summum bonum. I III b.

Quod uirtus inest homini quando dormit et nichil operatur et quando multa mala sustinet et infortunia. Ibidem.

Quod uirtutem eligimus propter se ipsam et alia uirtutis gracia. I IV f.

Quod unumquodque perficitur secundum propriam uirtutem. I V d.

Quod uirtutum has dicimus esse intellectuales, has autem morales. I XI g.

Quod est secundum uirtutem est delectabile et non triste uel minime triste. IV I d.

Quod uirtus est tristari et delectari quibus oportet et ut oportet. Ibidem, g.

Quod uirtus moralis generatur ex more, a quo eciam nominatur, et parum declinat ab ipso.

II I a.

Quod uirtutes morales non insunt natura neque preter naturam, set innatis nobis suscipere eas, perfectis autem per assuefaccionem.

Ibidem, b.

Quod omnis uirtus ex eisdem fit et corrumpitur.

Ibidem, e.

Quod uirtutes corrumpuntur ab operacionibus que sunt secundum superhabundanciam et defectum et saluantur ex medio; et ponit exemplum de fortitudine et sanitate. II ii b.

Quod uirtus moralis est circa uoluptates et tristicias. Ibidem, d.

Quod uirtutes sunt quedam inpassibilitates et quietes secundum Plotinum.

Ibidem, e.

Quod uirtus est circa uoluptates et tristicias optimorum operatiua. Ibidem.

Quod ad uirtutem eligere et operari firmiter non parum set omnia possunt, quia ex multociens operari iusta et temperata adueniunt.

II III d.

Quod quidam de uirtute per racionem philosophantes uolunt fieri studiosi, et tales assimulantur laborantibus qui audiunt consilium medici et nichil faciunt de hiis que precipit.

Ibidem, g.

Queritur quid est uirtus. II IV a.

Quod secundum uirtutes laudamur, et uituperamur secundum malicias. Ibidem, c.

Quod secundum uirtutes non mouemur, set disponimur debita perfeccione.

Ibidem.

Quod uirtutes non sunt potencie; neque enim boni dicimur propter posse pati, neque laudamur neque uituperamur. Ibidem, d.

Quod uirtutes secundum quas sumus boni non sunt a natura. Ibidem, e.

Quod uirtutes sunt habitus.

Ibidem, e.

Queritur qualis habitus uirtus sit secundum speciem. Ibidem.

Quod uirtus perficit habentem et opus eius bonum reddit; et exemplificat.

Ibidem, f.

Quod uirtus hominis est habitus ex quo bonus homo fit et a quo bonum opus suum.

Ibidem, g.

Quod uirtus est cercior omni arte et melior.

II V c.

Quod uirtus est coniectatrix medii; et hec est uirtus moralis. Ibidem.

Quod uirtus moralis est circa passiones et operaciones in quibus est superhabundancia uiciosa et defectus uituperatur, medium autem laudatur.

Ibidem, d.

Quod uirtus est medietas quedam.

Ibidem.

Quod uirtus est habitus electiuus in medietate consistens quo ad nos determinata racione et ut utique sapiens determinabit.

Ibidem, e.

Quod uirtus est inuenire medium.

Ibidem, f.

Quod uirtus est medietas duarum maliciarum.

Ibidem.

Quod uirtus moralis consistit circa passiones et operaciones. III I a.

Quod uirtus non sit magis uoluntaria quam malicia. III X d.

Quod uirtutes sunt medietates, quod pertinet ad genus propinquum, et quod sunt habitus, quod pertinet ad genus remotum, et existunt in nobis uoluntarie et sequuntur iudicium recte racionis.

Ibidem, f.

Quod uirtutis magis est benefacere quam bene pati. IV I c.

Quod non est eadem uirtus possessionis et operis. (iv) III c.

Quod uirtuti perfecte non est honor dignus sicut sufficiens premium. IV V b.

Quod sine uirtute non facile est ferre bonas fortunas, quia propter diuicias tales efficiuntur uiciosi alios contempnendo.

Ibidem, f.

Quod uirtus que est circa honores uidetur esse deserta et extrema dubia. IV VII f.

Quod uirtus que est in colloquiis et conuiuiis non habet nomen proprium; uidetur autem assimulari amicicie. IV IX b.

Quod uirtutes anime morales et intellectuales.

VI I b.

Quod uirtus est optimus habitus quo perficitur ad opus. Ibidem, d.

Quod uirtus moralis est habitus electiuus.

Ibidem.

Quod uirtutes intellectuales sunt quinque: ars, sciencia, prudencia, sapiencia et intellectus.

VI II a.

An uirtutes intellectuales sint utiles homini.

VI IX a.

Quod uirtutes morales bonum uirum faciunt.

Ibidem.

Quod uirtutes intellectuales per se ipsas eligibiles sunt. Ibidem, d.

Quod uirtus moralis rectam facit eleccionem.

Ibidem, f.

Quod uirtutis operacio et felicitas non sunt qualitates. X III a.

Quod circa uirtutes contingit magis et minus; iusti enim magis et fortes, est autem iuste agere et temperate magis et minus.

Ibidem, b.

Quod uirtus et uirtuosus sunt mensura omnium humanorum. X VIII e.

Quod uirtus moralis indiget ad sui operacionem exterioribus bonis, quia liberali opus erit pecuniis ad agere liberalia, et iusto ad reddendum debitum; uoluntas enim non sufficit, quia non iusti simulant iuste agere uelle. X XI f.

Quod uirtus est mansiua. VIII III e.

Quod uirtus et studiosus unicuique mensura uidentur esse. IX IV b.

Quid in uirtute morali sit principalius, an eleccio uel accio exterior. X XI f. (uirtuosus)p quod in uirtuoso omnia consonant racioni.

I XI e.

Quod uirtuosus consentit sibi ipsi et eadem appetit et uult sibi ipsi bona apparencia et operatur, quia boni est bonum elaborare, et sui ipsius gracia. IX IV c.

Quod uirtuosus est inpenitibilis.

Ibidem, f.

Quod uirtuosus se habet ad amicum sicut ad se ipsum. IX IV g.

Quod uirtuosus maxime sit philantus, id est amator sui maxime, quia tribuit sibi ipsi optima et largitur maxime principalissimo, id est intellectui cui alia obediunt, sicut ciuitas maxime esse uidetur principalissimum. IX ix d.

Quod uirtuosus tantum distat ab illo amante qui exprobratur quantum uiuere secundum passionem et secundum racionem et quantum appetere simpliciter bonum et quod uidetur conferre.

Ibidem.

Quod uirtuosus laudatur et recipitur ab omnibus; ex ipsius operibus omnibus bona proueniunt; et ideo maxime est philantus.

Ibidem, e.

Quod uirtuosus et epyeikes obediunt intellectui.

Ibidem, e.

Quod uirtuosus dirigit circa omnia eligibilia, que sunt tria: honestum, utile et delectabile; et malus in hoc peccat. II ii f.

Quod uirtuosus est regula et mensura bonorum.

III VIII g.

Quod uirtuosus amicorum gracia multa agit et patrie; proiciet enim pecunias et honores et totaliter oppugnabilia bona, procurans sibi bona, id est opera uirtutum. Ibidem, f.

Quod uirtuosus per paucum tempus delectari ualde in operibus uirtuosis magis eligit quam per magnum tempus in paruis operibus eciam uirtutum et eligit eciam magis unam accionem bonam quasi moriens quam multas et paruas scilicet uiuens. Ibidem.

Quod uirtuosus acciones uirtutum concedit amico et facit ipsum operari opera uirtutum.

Ibidem.

Quod uirtuosus in omnibus maxime bonis et laudabilibus uidetur plus sibi tribuens, et sic oportet ipsum philantum esse.

Ibidem, g.

Quod uirtuosus siue studiosus est simul delectabilis et utilis; set talis non fit amicus superexcellenti in potestate nisi superexcellens in potestate superexcellatur ab ipso in uirtute; set tales non omnino consueuerunt fieri.

VIII VI e.

Quod uirtuosum esse est difficile.

II VII d.

Uir.

Quod uiri ad uxorem principatus aristocracia uidetur; secundum enim hec que oportet uirum uir principatur et uxori dimittit que illi congruunt.

VIII X e.

Quod uir uolens in omnibus dominari et nullum dominium dimittere uxori, regimen eius in oligarchiam transponitur.

Ibidem.

Quod uiri et uxoris opera posita in commune sufficiunt sibi ad inuicem. VIII XII f.

Quod uir et uxor propter filios principaliter coniunguntur et cum sint steriles cicius dissoluuntur.

Ibidem, g.

Quod uxores quandoque principantur existentes heredes et non fiunt tales principatus secundum uirtutem, set propter diuicias et potenciam sicut in obligarchiis. VIII X f.

Usus.

Quod usus facit fortem, et similiter in uirtutibus anime. II ii d.

Uerecundia.

Quod uerecundia non omni etati conuenit set iuuenili; tales enim oportet uerecundos esse, quia in eis sunt multa peccata propter impetum passionum, set a uerecundia prohibentur; et laudamus iuuenes uerecundos, senex autem nullus laudabilis quia uerecundabilis.

IV XII b.

Quod uerecundia non est studiosi cum non sit nisi de prauis que non operatur studiosus.

Ibidem, c.

Quod uerecundia ex supposicione erit studiosum, quia si operetur turpia, uerecundabitur studiose et laudabiliter; set hoc non est in uirtutibus quod aliquo supposito laudentur, set per se. Ibidem, g.

Quod uerecundus laudatur quasi medius, superhabundans autem kataplex, deficiens inuerecundus qui nequaquam uerecundatur.

II VI f.

Quod uerecundia magis assimulatur passioni quam habitui. IV XII a.

Quod uerecundia est quidam timor ingloriacionis.

Ibidem.

Quod uerecundia perficitur quadam corporis alteracione; rubescunt enim uerecundati, set mortem timentes pallescunt.

Ibidem. (unusquisque)p quod unusquisque dicitur maxime agere quod facit intellectus, quia unusquisque est intellectus uel maxime intellectus.

IX ix d.

Uoluntas.

Quod uoluntas legislatoris est ciues bonos facere per assuefaccionem. II I d.

Quod uoluntas est impossibilium, puta inmortalium.

III V c.

Quod uoluntas est circa ea que nequaquam operata sunt per ipsum, puta ypocritam aliquem uincere.

Quod uoluntas est finis, utputa sanitatem uolumus. Ibidem, d.

Quod uoluntas uidetur quibusdam esse per se boni, aliis apparentis boni. III VIII a.

Quod si uoluntas est per se boni, contingit quod malum sit bonum; et si sit apparentis boni tantum, erunt contraria obiectum unius potencie.

Ibidem, b.

Quod uoluntas est turpium et bonorum.

III II g.

Uoluntabile.

Quod uoluntabile est bonum simpliciter, quod abstrahit a qualibet differencia boni.

III VIII b.

Uoluntarium.

Quod uoluntaria sunt laudes et uituperia.

III I a.

Quod uoluntarium et inuoluntarium necessarium forte determinare de uirtute intendentibus.

Ibidem.

Quod uoluntarium est cuius principium est in operante mouens organice.

Ibidem, e.

Quod uoluntarium est cuius principium est in ipso sciente singula et in quibus est operacio.

III IV a.

Quod uoluntarium est in plus quam eleccio, quia uoluntario pueri et alia animalia communicant, eleccione autem non. III V a.

Quod uoluntarium est quod aliquis operatur de numero eorum que in ipso existunt et sciens et non ignorans neque quem neque quo neque cuius gracia. V X b.

Quod non sunt uoluntaria omnia que scientes operamur, quia multa natura existencium et operamur et patimur scientes, quorum nullum neque uoluntarium neque inuoluntarium, sicut senescere uel mori. Ibidem, c.

Quod uoluntariorum hec quidem preeligentes operamur, hec non preeligentes.

Ibidem, d.

Quod ad ea que non sunt uoluntaria neque sunt in nobis nullus prouocat operari, puta non calefieri uel dolere uel esurire uel aliud quodcumque talium. III IX c.

Uiolenta.

Quod uiolenta omnia fiunt cum tristicia.

III II g.

Quod uiolentum est cuius principium est tale existens in quo nichil confert paciens uel operans.

III I a et II g.

Uerax.

Quod uerax medius existens et loquens uerum et fugiens mendacium est laudabilis.

IV X b.

Quod uerax est qui in sermone et uita uerum dicit eo quod talis est secundum habitum; et talis temperatus et moderatus. Ibidem, d.

Ueridicus.

De ueridicis et falsidicis, qui similiter se habent in sermonibus et operacionibus, et de ficcione.

IV X b.

Uilis.

Quod uestis latoniorum erat uilis, et per hoc uolebant ostendere abstinenciam et talis iactancia uidetur. IV X g.

Uenditor.

Quod uenditor cimini et omnis talis nominatus est a superhabundancia eius quod est nulli dare.

IV II f.

Uenia.

Quod uenia conceditur hiis qui operantur aliquid turpe propter pericula que humanam uitam excedunt. III I g.

Ueritas.

Quod ueritas est medietas circa uerum, habundans autem iactator, deficiens autem eyron.

II VI e.

Quod ueritas est opus utrarumque intellectiuarum particularum. VI I g.

Quod ueritatem dicere non sufficit, set assignare causam falsi; hoc enim confert ad fidem.

VII XV b.

Uerum et falsum.

Quod uerum et falsum est opus speculatiue mentis. VI I e.

Uniuersale.

Quod uniuersale est ex singularibus quorum oportet habere sensum. VI VIII f.

Uituperabile.

Quod uituperabile in delectacionibus natura eligibilibus et mediis non est simpliciter concupiscere et pati, set superhabundanter amare quemadmodum Inobe rebelles.

VII V b.

De uipera.

De uipera a qua percussus fuit theodoctus.

VII VIII g.

Ultimum.

Quod est ultimum in resolucione est primum in generacione. III VII c.

Uiriles.

Quod uiriles reuerentur, id est fugiunt, quod amici contristentur ipsis, et, si tristicia non sit ita magna quod superexcedat uires suas, nullo modo sustinent quod condoleant sibi, quia, cum ipsi non sint ploratiui, non delectantur in hoc quod aliquis comploret sibi; set muliebres homines gaudent in hoc quod aliqui per tristiciam sint simul angustiati, set tales non oportet imitari, set uirilem.

IX XIII d.

Uisus.

Quod secundum uisum maxime est delectabilis presencia amici quemadmodum in amantibus uidere delectabilissimum est et magis eligunt amatores hunc sensum quem alios.

IX XIV e.