DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De multiplicitate ejus quod dicitur passio.

Est autem passio de numero eorum quae multipliciter dicuntur. Animae enim actionum unaquaeque passio dicitur: quas tamen secundum intentionem praedicamenti actionis sub actione locamus, sicut est amor, et odium, et tristari, et gaudere, quae omnia passibiles actiones animae vocamus : haec enim omnia passiones sunt secundum quod a conceptis sunt illatae. Concepta enim vel concepta sunt ut bona, vel concepta sunt ut mala. Si ut bona sunt concepta, aut concepta sunt ut praesentia ad usum vel fructum, aut ut absentia. Si sunt concepta ut praesentia ad usum vel fructum, dilatatur ad illa cor et diffunditur spiritus, et effunditur cor per diastolem super illa : et sic est gaudium. Si autem concipitur ut non praesens : tunc ad ipsum dirigitur cor, et erigitur spiri- tus, et fit passio quae spes vocatur. Si vero concipitur ut malum, ut contrarium : tunc iterum aut concipitur ut praesens et nocumentum inferens, aut ut futuram et expectatum. Si primo modo, tunc elicit passionem doloris vel tristitiae. Si autem concipitur ut futurum, tunc elicit passionem timoris. In omnibus his tamen agit anima fugiendo, vel se contrahendo, vel aperiendo, vel dilatando se ad usum vel expectationem.

Et ideo hae sunt animae passibiles actiones : et ideo sunt passibiles, quia motibus vel actionibus conceptorum innascuntur. Actiones autem sunt, quia in his agit anima in corpus et movet corpus secundum systolem et diastolem, sicut diximus. Sic igitur dicitur animae actio receptio boni vel mali inducens fugam vel apprehensionem boni vel mali concepti. Sic enim amare agere quoddam est passione amati inductum, et odire agere est passione tristabilis praesentis inductum. Et hoc modo tristari passibilis actio est, et gaudere hoc modo actio inducta est conceptu convenientis. Et hoc modo delectari est actio animae ex conjunctione convenientis cum conveniente inducta: propter quod Aristoteles in septimo Ethicor, dicit delectationem esse in genere operationis. Dicit enim quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Et hoc modo dicitur passio a Graeco AdminBookmark , quod Latine sonat recipere, et est passio omne quod animae infertur ex receptis sensibilibus vel aliter apprehensis ad apprehensionem vel fugam moventibus. Et sic motarum virium animae motus vel fuga quibus sic movent corpora, dicuntur passibiles actiones : et sic passio large dicitur.

Proprie autem dicitur passio quod in naturam sive contra naturam agit ut contrarium et nocivum naturae, sicut id quod punit: paena enim non dicitur mala, nisi quia contraria est bono naturae et

adimit illud et diminuit, sive sit natura conjuncti, sive sit natura animae, sive sit natura corporis . Et sic passio est dissolvens conjunctum, vel animae naturae contrarium vel distemperantiam vel divisionem continuitatiscorporis inducens: sicut passio dicitur morbus, febris et aegritudo contraria complexioni, vel contraria compositioni corporis. Et hoc modo passio non dicitur a receptione simpliciter, sed dicitur a receptione contrarii et nocentis agentis ad corruptionem naturae vel esse secundum quod Boetius diffinit esse dicens: Esse est quod ordinem retinet servatque naturam.

Hanc tamen distinctionem passionis ante diffinitionem passionis non posuimus : quia secundum utrumque modum passionis convenit diffinitio, secundum quod passio est effectus illatioque actionis : passio enim, ut dictum est, prima est generatio, hoc est, primum quod ingeneratur patienti ex actione directa ad ipsum ex agente. Et quamvis forma quae ingeneratur patienti, primo sit in agente, non tamen propter hoc passio est in agente: quia secundum quod est in agente agens est, et actio est processus ejus in patiens. Sed secundum quod recepta est in patiente per actionem agentis, sic est passio et dispositio patientis. Est ergo haec forma passio in eo in quod agitur, hoc est, in eo quod suscipit actum sive actionem operantis sive agentis ut impressam sibi ab agente: percutiens enim dans ictum pati non dicitur, sed potius id quod est ut materia sive agenti subjectum quod ut patiens suscipit ictum percutientis. Et haec quae dicta sunt de passione, sufficiant. Ea enim quae relinquuntur, tractantur et tractata sunt in praecedenti tractatu qui est de Generatione vel Actione: ibi enim dictum est qualiter suscipit contrarium, et qualiter suscipit magis et minus.