In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Joannes. " Continua : Glossa: " Deus dedit Christo, Christus Angelo, Angelus Joanni. "
" Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia, " scilicet minori specialiter. Vel, " Septem Ecclesiis, ". id est, universis generaliter quae per septem Ecclesias si- gniticantur, propter septiformem gratiam Spiritus sancti quo replentur, supple, scribit hoc quod sequitur, vel mandat: " Gratia vobis, " id est, venia gratis data, " et pax, " id est, reconciliatio ad Deum per Christum facta. Vel, " Gratia vobis, " id est, informatio virtutum, " et pax, " id est, tranquillitas animorum. Vel, " Gratia vobis " sustinendi tribulationes in praesenti, " et pax " aeternae beatitudinis in futuro. Vel, " Gratia vobis " in operando bona, " et pax, " scilicet in declinando mala, supple, detur. Nota secundum Haymonem, quod praeponitur gratia paci : quia nullus ad reconciliationem pacis pervenire poterit, nisi hac gratia vivere praecesserit.
" Ab eo qui est, " scilicet de Virgine natus temporaliter.
" Et qui erat " scilicet ante diuturna tempora aeternaliter. Proverb.VIII, 23 : Ab aeterno ordinata sum.
" Et qui venturus est, " scilicet, ad judicium finaliter. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, etc.
Vel, " Qui est " omnium conservator, " et qui erat " omnium Creator, " et qui venturus est " omnium remunerator. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Vel, " Qui est " scilicet, vere, et ex se. Exod. III, 14 : Qui est misit me.
" Et qui erat, " quando mundus non erat, " et qui venturus est, " judex vivorum et mortuorum. Primum, scilicet, " Qui est, " dicitur contra Judaeos qui dicunt eum mortuum. Secundum, scilicet, " Qui erat, " contra Arianos qui eum dicunt puram creaturam fuisse. Tertium, scilicet, " Qui venturus est, " contra quosdam haereticos qui dicunt judicium jam factum : de quibus dicitur, II Petri, III, 4 : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres nostri dormierunt, omnia sic perseverant ab milio creaturae. Et in primo notatur ejus divinitas. In secundo ejus aeternitas. In tertio ejus potestas.
Item, " Est " dicitur propter incommutabilem veritatem, " erat " propter potentiam omnia creantem, " venturus est, " propter justitiam secundum opera judicantem.
" Et a septem spiritibus,"
Id est, a Spiritu sancto unico in natura, et septemplici in donis, multiplici in effectibus. Sapient. VII, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex.
" Qui sunt in conspectu throni ejus, " id est, in Christo, cujus humanitas est quasi sedes, et thronus divinitatis. Ad Hebr. I, 8 : Thronus tuus, Deus, etc. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini. Vel, thronus dicitur Ecclesia in qua Deus per gratiam sedet et quiescit. In conspectu hujus sunt septem Spiritus : quia divisionem septem donorum in suis fidelibus a Christo recipit. Unde, infra, v, 6 : Vidi Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus, etc.
Vel sic : " A septem spiritibus, " id est, Angelis. Tob. XII, 15 : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum. Sed contra : Daniel. VII, 10 : Millia millium, etc, non ergo septem. Responsio. " A septem spiritibus, " id est, ab universis Angelis, qui in conspectu throni ejus sunt, id est, qui adstant ante sedem. Luc. I, 19 : Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum.
" Et a Jesu Christo, qui est testis. fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. "
Supra posuit salutationem, hic ponit multiplicem Christi commendationem.
Et primo, commendat eum quantum ad humanam naturam : secundo, quantum ad divinam, ibi, v. 8 : " Ego sum Alnha, etc. "
Quantum ad primum,commendat eum ab his quae fecit in adventu primo : secundo, ab his quae faciet in secundo, ibi, v. 7 : " Ecce venit cum nubibus. " Et in primo commendatur ejus misericordia, in secundo justitia.
In prima parte facit tria. Primo, commendat eum a multiplici statu quem in carne assumpta habuit: secundo, ab affectu multiplici quem nobis exhibuit, ibi, v. 5 : " Qui dilexit nos : "tertio, pro omnibus his gloriam et imperium ei tribuit, ibi, v. 6 : " Ipsi gloria, etc. "
In prima, primo describit eum a statu Passionis : secundo, Resurrectionis, ibi, v. 5 : " Primogenitus mortuorum : " tertio, judicii et retributionis, ibidem : " Et princeps regum. "